Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.293 » Pag 103 - 104

2.293
103
104

103
+ In nomine domini quadragesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi gloricso princeps
et secundo anno principatus domne gemme uxori eius et domni paldolfi optato filio eorum,
mense magius quarta indictione. memoratorium factu a me leo presbiter filius quondam
iohannis presbiteri, eo quod ante subscripti testes per vona comvenihentia wadia mihi dedit iohannes
barbanem meum filius ragemprandi et se ipsum mediatorem mihi posuis; et per eadem
wadia obligabit se et suis heredibus tali ordine, ut amodo et cuntis diebus vite mee annualiter
suis temporibus laborare terra cum arbustu vitatu de locum apus monte, ubi ubiliano dicitur finibus
sarnensis quod nunc domnus nicodemus venerabilis abbas monasterii sancti laurentii et
ego modo ei per cumvenihentia sublaxabimus, da termiti qui ibi fiximus in subtus, sicut eius scriptio
continet. Ideo de super et de subtus ipso arbustu laborare et cultare sicut meruerit, et omnem
annum facias me inde scire, et suis temporibus eos vindemiare, et ipso vinum ibidem ad palmentum
et nuci et abellane exinde omnem annum dare mihi medietatem. quod si, ut superius
104
legitur, diebus vite mee mihi non adimpleberint et aliquid exinde mihi contradixerint, componere
mihi se suoque herede obligabit decem solidos costantinos et omnia suprascripta diebus vite
mee per imbitis mihi complire.
+ ego grimoaldus notarius interfui et hunc brebem scripsi
+ ego madelfreda
+ ego petrus
+ ego desigius.
Torna all'inizio