206
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu christi mense obtovrio
indictione undecima sperlunca qua de re Nos quoque placidus umilis
abbas beneravilis monasterii sancti martiris christi potiti sed et conventus
eiusdem monasterii nostri quod situm est in territorio speluncano
dodamus locamus et tradimus tibi quoque Ihoanni de petro de pulsangelo
avitatori castri speluncani usque ad finem tertie generationis de te
legitime descendenti bidelicet besuras tres de terra sitas in eodem loco
qui dicitur repatica suprascripti territorii spelungani Que vero habet istas
confines ab oriente habet terras incultas iamdicti monasterii ab occidente
habet pantanos de ipso illo monasterio suprascripto ad meridiem habet
terras petri heremiti quas vero ipse tenet da isso monasterio in septentrione
habet ipsas terras de marina bidua et quoque nepotum onino suorum
et quas quidem et issi tenent ab iamdicto cenovio ipso quoque nostro
cum omnibus sivi pertinentibus cum biis introeundi et exeundi ad
qualem domes ividem facitis sibe ligneas sibe lapideas cum introitus et
cum exitu cum inferius et cum superius et cum onia intus habentibus.
Que a die modo et ulterius in bestra et heredum bestrorum habeat potestate
unde tribuimus vobis licentiam havendi tenendi frubendi et possidendi
et heredibus bestris relinquendi et quoque intus istas condere
quod tu et suprascripti tui heredes deveatis suprascriptas terras idem bersuras
issas tres sicut iam diximus bene laborare cultibare et conserbare
in toto eodem tempore suprascripte isse tertie generationis legitime tue
et de iam dicta ipsa quoque terra deveatis tu et heredes quoque tui dare
et redere onibus annis sicut durat ipsa tota tertia generatio tua ditto iam
isso cenovio nostro bidelicet integram totam quintam partem de universis
que ividem nascuntur intus ipsas bersuras de terra omnibus expensis
et oneribus tuis Et nos quoque de cotra promittimus tivi defendere et desobligare
pro issa terra ab oni persona humana qui voluerit conturbare te
vel heredes tuos sicut durat ipse terminus tertie generationis vestre Verum
207
si aliquo quandocumque tempore Nos et coventus vel quelibet persona a
nobis submissa contra hanc ipsam chartam locationis ire boluerimus et
non ea que supra leguntur impleverimus penam unciarum duarum auri
tibi et predictis heredibus tuis componere et dare obligamus quomodo tu
quoque similiter nobis et successoribus nostris obligasti. Qua pena soluta
vel non soluta hec ipsa nostra chartula firma et incorupta permaneat
semper scripta per iussionem nostram ab Tolomeo scriva et protonotario
mense et indictione suprascriptis.
+ Ego Placidus umilis abbas propria manu scripsi.
+ Ego Anastasius monacus et prepositus dicti monasterii testis.
+ Ego Adenulfus presbiter et monacus.
+ Ego qui supra Tolomeus scriva complevi et absolvi.
|