Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.824 » Pag 187 - 189

5.824
187
189

187
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri guaimarii filii domni
guaimarii gloriosi principis, mense aprilis, tertiadecima indictione. Memoratorium factum
a me alfanus filius quondam leoni, eo quod ante subscripti idoneis hominibus per combenientia
partionis ordine tradidit michi ad tenendum et pastenandum praxsi presbiter et
abbas rector hecclesie sancti nicolai, qui constructum est in locum beteri ubi proprio gallucantu
dicitur, pertinentem ecclesia ipsa lamberti comiti filio bone memorie adelberti comitis,
et adelberti comiti filio quondam landoari comitis, qui sunt thio et nepotes, una pecia de terra
bacua, quod pars prephate hecclesie abet et pertinentes est abere in locum salictum mitilianense
finibus per as fines et mensuras: a parte meridie fine exdicte ecclesie, sunt inde
passi triginta sex: de supter parte, quod est a parte orientis, similiter fine eiusdem ecclesie,
sunt inde passi quinquaginta: a partibus septemtrionis fine ipsius hecclesie, sunt inde passi
alii quinquaginta: a parte hoccidentis fine, sicut discernit media serra in quo plagarie
pertinentem eiusdem ecclesie sunt, cessantes se ab ipse plagarie in subto in omni loco passi
tres et inde sunt de longitudo terra ipsa passi sexaginta quatuor, totum mensuratum ad
iusto passum homini; hec bero rebus infra predicte finis et mensuras per apsolutionem de
ipsi thio et nepotem ipse abbas una cum romoaldo notario adbocatorem predicte ecclesie
michi nominati alfani partionis ordine ad pastenandum michi tradiderunt. Tali ordine, ut
amodo et usque septem anni completi suprascripta traditione cum bice de via sua nostre
potestatis teneamus et dominemus, et fobeas et omnis nostre utilitatis ego et meos heredes
ibi faciamus et abeamus, et circoitum illut cludamus, et reditum intus ipsa rebus faciamus,
et ibi abitemus, et tota rebus ipsa vinea de bono bitineo pastenemus et cannietum
et salices, sicuti in ipso locum meruerit, et annualiter illas studiemus, et inpalemus et surgamus;
188
sic tamen, ut nullam damnietatem aut lesionem in ipse plagarie faciamus, quod ad
suam potestatem reserbavit partibus eiusdem hecclesie. Et quantum vinum et quicquit
frugens annualiter usque ipso constitutum inde exierit et fecerimus, totum illut nobis abeamus,
faciendum quod boluerimus; ad completi ipsi septem anni ego et meos heredes abeamus
in tota ipsa terra vinea facta et operata, sicut de tantos annos meruerit, et da inde in
antea usque annos quinque, quod fiunt amodo annos duodecim, similiter ibi resideamus et
abitemus, et tota ipsa terra cum vinea de super et de suptus annualiter suis temporibus
laboremus et cultemus et surgamus, ut bona pareat per annum laborata et clusa, et salbas
illas faciamus. Et per omnis annum per vindemie ego et meos heredes faciamus scire ipse
abbas vel partibus eiusdem hecclesie, ut ibi dirigant missum suum, et nos suo tempore
tota ipsa vinea vindemiemus, et quantum vinum annualiter inde exierit et fecerimus, in
tertiam partem ibi ad palmentum ibi dibidamus: pars eiusdem ecclesie tollat exinde una
de ipse sortis, quod est tertiam partem, et nos tollamus ipse relique due sortis: ipse missum,
dum pro ipse vindemie ibi steterit, nos illum nutrikemus secundum nostram possibilitatem
et palmentaticum ad eum demus, sicut consuetudo est. Ad completi ipsi duodecim
anni ego et meos heredes abeamus in tota ipsa terra vinea de bono vitineo, et cannietum,
et salicetum factam, et operata, et cultata, et inpalata, et perfecta surta, sicut de tantos
annos et locus ipse meruerit, ut bona pareat operata, et circoitum clusa bona et salba; et,
ubi hoc in predictum constitutum illut operatum abuerimus, faciamus scire ipse abbas vel
partibus eiusdem ecclesie, ut ibi beniant et provideant, et ego et meos heredes tota ipsa
terra cum vinea infra predicte finis et mensuras, et de quantum extra ipsas mensuras
ibi coniuntum pastenaberimus, si surtum fuerit, dibidamus illut per medietatem: ipse abbas
vel partibus eiusdem hecclesie prius tolleret una de ipse sortis, quod est medietatem
de tota rebus ipsa pro parte predicte hecclesie, faciendum quod boluerit, et michi nominati
alfani et ad meis heredibus ipse abbas et suis successoribus et partibus predicte hecclesie
darent et traderent in perpetua nostra sorte, abendum integra ipsa reliqua medietatem
de ipsa terra cum vinea, cum bice de via sua, per talem firmam securitatem, ut
omni tempore ego et meos heredes securiter et firmiter illut abere et possidere baleamus
et faciamus exinde omnia quod boluerimus, et omni tempore ipse abbas et suis successoribus,
vel partibus ipsius hecclesie defensare michi nominati alfani et ad meis heredibus integra
ipsa medietatem de suprascripta rebus, quod nobis exinde in sortione hoc benit cum
bice de via sua, da omnes homines omnique partibus, et non illut vel exinde nobis tollere
aut contrare: hec omnia suprascripta ipse abbas mecum fecit per apsolutionem et largietatem
de ipsi comitibus dominii predicte hecclesie et de iamdicta rebus reditum et palmentum,
189
quod illis diebus in suprascripta rebus abuerimus, si ebenerit in ipsa nostra sortione,
abeamus illut nobis, faciendum quod boluerimus; et si ebenerit in ipsa sortionem
quod pars eiusdem hecclesie compreenserit, potestatem abeant ego et meos heredes intus
ipsam suam sortionem introire, et exinde exsigere ipso reditum et palmentum, et exinde tollere
omnem meum alium mobilem quod illis diebus ibi abuerimus, et illut inde excutere
et facere quod boluerimus, apsque omni contrarietate vel requisitionem de partibus eiusdem
hecclesie et de ipsi commitibus, vel et de illorum heredibus. Tantum, si ego nominatus
alfanus et meos eredes aliquando tempore ipsa mea sortionem de predicta rebus daturam
aut vindituram abuerimus, faciamus exinde scire ipse abbas vel partibus eiusdem hecclesie
pro illut a nos emendum per tertio constitutum, usque diebus triginta sex, dandum inde
nobis iusto balientem pretium qui iuste fuerit adpretiatum; et si pars predicte hecclesie
rebus ipsa a nos emere noluerit et daret exinde nobis iusto balientem pretium, tunc post
ipsa constitutam liceat nos eos dare cui boluerimus. Nam, si ante ipsa constituta cuicumque
illut dederimus sine licentiam et apsolutionem de partibus eiusdem hecclesie, ut de
nostra potestatem esse supstractum, sine pretium redeant rebus ipsa ad potestatem in partibus
predicte hecclesie, faciendum quod boluerit, apsque omni contrarietate mea et de meis
heredibus. Unde de omnia suprascripta ipse abbas michi adinplendum per bona conbenientia
et per demandationem de ipsi thio et nepotem guadia michi ipse abbas una cum predicto
adbocatore dedi et mediatore michi posuit iohanne filio quondam amati; et per ipsa
guadia etc. Sequitur consueta formula, staluta mulcta viginti auri solidorum Constantini.
Et hunc brebem scripsi ego romualt notarius qui interfui.
+ Ego ciciro notarius me subscripsi
+ Ego petrus me subscripsi.
Torna all'inizio