Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.680 » Pag 245 - 246

4.680
245
246

245
+ In nomine domini bicesimo sexto anno principatus domni nostri guaimari gloriosi
principis, mense nobember, tertiadecima indictione. memoratorium factu a me maio presbiter
et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia,
una mecum adesset roderisius notarius adbocatorem ipsius ecclesie, tradidimus roffrid,
et petri, et rodelgrimi, et amati germani filii quondam maraldi de locum muntoru, pro bice
sua et pro bice accepti et ursi germanibus illorum, rebus pertinentem ipsius ecclesie de ipso
locum muntoru, ubi cirione dicitur, finibus rotensis, qui est terra cum castanietum et bacuum
per ec finis et mensuria: a pars occidentis fine ipsius ecclesie, sunt inde passos quadraginta
sex: a pars septemtrionis similiter fine eidem ecclesie, et inde passos nonaginta octo: a pars
occidentis fine similiter eiusdem ecclesie et modicum tange in bia, inde sunt passi quadraginta:
a pars meridie fine eidem ecclesie, indeque passos nonaginta septem, totum mensuratum
ad iusto passum omini; ec vero supradicta rebus per supradicte finis et mensurie inclitum
illut ego una cum ipso adbocatorem illorum ad tenendum et pastenandum arbores et bites
de bono bitineo tradidimus, in tali ordine, ut amodo et semper illis et suis eredibus inclitum
illut sue potestatis tenere et dominare, et ipsi castanei inde asciderent, et fobee
et omnis sue utilitatis facerent ibidem, et eos totum plantarent arbores et bites de bono
bitineo, et omni tempore amodo illut clusum aberent; et quantum binum et bictum, quem
amodo et usque completi octo anni inde tollere vel abere potuerit, totum illut sibi aberent,
246
faciendum que boluerint; et da completi ipsi octo anni in antea omni tempore illis et
suis eredibus, et ipsi germanibus illorum et illorum eredes rebus ipsa sue potestatis tenere
et dominare, et abtis temporibus rebus ipsa de super et de subter laboraret et cultaret,
sicut locus ipse meruerit, ut proficiad et non disperead, et annualiter, quando meruerit,
ut proficiad et non disperead, et annualiter, quando meruerit, rebus ipsa bindemiarent;
et per tempore de bindemie faciad nos vel pars ipsius ecclesie scire, ut ibidem dirigamus
missum nostrum, et totum ipso binum, quem annualiter inde exierit, ibique ad palmentum
et poma exinde, quando meruerit, in tertiam partem illut inter se dibiderent: missus noster
tollad inde tertiam partem, et illis due sortis; et ibique pars ipsius ecclesie illorum
adsingnaret organea da binum, et illis annualiter, quando meruerit, organea ipsa conciarent
et studiarent, sicut meruerit, et reponerent illam subtus reditum suum indeque ubi
abitaberit, et sortionem ipsius ecclesie de ipso binum ibidem mitterent, et salbum illum
faciad, donec pars ipsius ecclesie illut inde tulerit, absque degeneratione et ingne: et dum
ibidem annualiter steterint missum ipsius ecclesie pro ipse bindemie reponendum, illis
autem eum notrirent secundum illorum possibilitatem, et per omnis annum de bindemie
pro palmentaticum darent in pars ipsius ecclesie unum parium de pullos boni; et amodo
et semper, donec ibidem fuerit, de ipso castanietum per omnis annum ille colligerent et
tertiam partem de ipse castanee secche deant et adsignarent ad missum ipsius ecclesie; et
de quod amodo et semper annualiter in ipsa rebus seminaberi, deant inde in pars ipsius
ecclesie annualiter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et ad completi
amodo duodecim anni illis et suis eredibus aberent in tota ipsa rebus infra supradicte
finis et mensurie arbustum factum bitatum, et ubi meruerit, pomis totum bonum, surtum,
operatum, et laboratum, et clusum, sicut de tantos annos meruerit et loci illius consuetudo,
ut bene paread factum, et, sicut dictum est, omni tempore illis et suis eredibus et
ipsi germani sui et illorum eredes rebus ipsa in suprascripto ordine tenere et laborarent;
et quale tempore da completi ipsi duodecim anni in antea illis et suis eredibus rebus ipsa
tenere et laborare non boluerint in suprascripta ratione, tunc inclitum illut bonum laboratum
et clusum remittere ad potestate predicte ecclesie, et per bona combenientia guadia michi
et ad predicto adbocatorem dederunt pro bice sua et de ipsi germani sui, et mediatorem
nobis posuerunt nibo de ipso locum muntoru filium quondam iaquinti; et per ipsa guadia etc.
Statuta multa triginta solidorum auri Constantini,
et hunc brebem scripsi ego ademari
notarius qui interfui.
+ Ego iaquintus
+ Ego Iaquintus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio