187
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi: Imperante domino
nostro basilio magno imperatore anno sexagesimo sexto: sed et constantino
frater eius magno imperatore anno sexagesimo tertio: die tertia
mensis magii indictione nona neapoli: Certum est me petrum qui nominatur
gallitula filium quondam ursi de fermosum abitator in loco qui
nominatur pumilianum situm foris arcora dudum acqueductus: A presenti
die promtissima volumtate commutabi et tradidit tibi sparano germano meo
filio quondam pumiliani. abitator de memorato loco: idest integra una petia
mea de terra que nominatur at pratora posita in memorato loco: una cum
arvoribus et cum introitum suum et omnibus sivi pertinentibus: coherente
sivi ab uno latere et de uno capite terra macrini lagnese de memorato
loco: de alio latere terra episcopii sancti felici nolani. et terra heredes
quondam fermosi germani mei. ex alio capite terra memorati episcopii
sancti felici et per unoquoque latere de longitudine ana passi quadraginta
quatuor. et pro uno quoque capite abet de latitudine ana passi decem
et octo. memorati passi mensurati sunt at passum ferreum sancte neapolitane
ecclesie: de qua nihil mihi intus ipsas coherentias et per iamdicta
mensura exinde aliquot remansit aut reserbavit nec in aliena cuiusque persona
quod absit commisit aut iam commicto potestatem: set a presenti die
et deinceps a me tibi sint commutatum et traditum in tua tuisque heredibus
sint potestatem queque exinde facere volueritis semper liverum exinde
abeatis potestatem: et neque a me memorato petro neque a meis heredibus
nec a nobis personis summissis nullo tempore nunquam tu memorato sparano
germano meo aut heredes tuis quod absit abeatis exinde aliquando
quacumque requesitione aut molestia per nullum modum nec per summissas
personas a nunc et in perpetuis temporibus: insuper omni tempore
ego et heredes meis tibi tuisque heredibus exinde in omnibus antestare et
defensare debeamus: propter quod at vicem in commutatione recompensationisque
accepi a te exinde in presentis. idest integra petia tua de terra
que nominatur ad illa gruce posita in memorato loco. una cum arvoribus
et introitum suum et omnibus sivi pertinentibus: coherente sivi ab uno
188
latere fundum heredes quondam guisi causamala: de alio latere terra de
illi desicule. et de consortes suis qualiter inter se bia discernit: de uno
capite bia pubblici qui nominatur sommese: ex alio capite terra iohannis
filio quondam leoni pappahasinum: et abet per unoquoque latere de longitudine
ana passi quinquaginta duos. et de latitudine abet per unoquoque
capite una passi quindecim memorati passi mensurati sunt at iamdictum
passum ferreum predicte sancte neapolitane ecclesie: de qua nihil tibi intus
ipsas coherentias et per iamdictos passos exinde aliquot remansit aut
reserbastis. set a nunc et deinceps a te mihi sint commutatum et traditum
in mea meisque herelibus sint potestatem queque exinde facere voluerimus
liverum exinde semper in omnibus abeamus potestatem. a te autem
nec a tuis heredibus nec a vobis personis summissis nullo tempore numquam
ego aut heredes meis abeamus exinde aliquando quacumque requesitione
aut molestia per nullum modum: nec per summissas personas in
perpetuum: insuper omni tempore tu et heredes tuis mihi meisque
heredibus exinde in omnibus antestare et defensare debeatis av omnis
omines omnique personis quia sit inter nobis combenit: Si autem ego aut
heredes meis quobis tempore contra hanc chartulam commutationis ut super
legitur venire presumserimus et in aliquit offensi fuerimus per quobis
modum aut summissas personas. tunc compono ego et heredes meis tibi
tuisque heredibus auri solidos viginti sex vythianteos: et hec chartula ut
super legitur: sit firma scripta per manus sergii curialis per indictione
memorata nona +
Hoc signum + manus memorato petro quod ego qui memoratos pro
eum subscripsi +
+ Ego gregorius Curialis testis subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis: testis subscripsi +
+ Ego iohannes Curialis testis subscripsi +
+ Ego sergius Curialis Complevi et absolvi per indictione memorata
nona +
|