Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1340 » Pag 200 - 201

8.1340
200
201

200
+ In nomine domini, vicesimoprimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis,
mense nobembri, prima indictione. Ante me petrum iudicem sergius filius quondam maraldi et
gemma uxor sua filia quondam mastali romane legis viventes coniuncti sunt cum domno leone
reverentissimo abbate monasterii sancte et individue trinitatis, quod constructum est foris hanc
salernitanam civitatem in loco mitiliano, et cum vivo castaldo filio quondam petri pro faciendam
inter se combenientiam, velut hic supter descrivendum est. Et ipsi vir et uxor, sergius videlicet
et gemma, clarificaverunt due pecie de terra cum castaneto et insiteto se habere foris hanc
predictam civitatem in eodem loco mitiliano ubi transboneia vocatur, quas dixerunt esse per
fines et mensuras iusto passu hominis mensuratas. Unam ex eis: A parte orientis est finis aliorum,
sicut terminatum est, inde sunt per longitudinem passi triginta et duo; A parte septemtrionis
est finis, sicut terminatum est, qualiter vadit secus fine ipsius vivi castaldi, et per latitudinem
passi viginti octo et cubita duo; A parte occidentis finis ipsius castaldi, sicut terminatum est, et
per longitudinem passi triginta tres et medium; A parte meridiei est finis similiter ipsius castaldi,
sicut termini fixi sunt, et passi undecim. Alteram vero ex ipsis peciis est propinquo suprascripta
pecia: A parte meridiei est finis via, sicut terminatum est, et passi triginta et unus,
et ab inde rectum descendente usque in fluvio boneia: de pede vero est finis ipse fluvius et secus
ipsum fluvium mensurati passi alii triginta et unus; de alia autem parte similiter ascendente
ab ipso fluvio usque predicta via in qua terminus fixus est. Et sicut ipsi sergio et gemme vir
et uxor congruum fuit bona eorum boluntate per hanc cartulam per combenientiam venumdederunt
201
ipsi domno leoni reverentissimo abbati et predicto vivo castaldo integras ambas suprascriptas
pecias de terris cum castaneto et insiteto per suprascriptas fines et mensuras iusto
passu hominis mensuratas, quas se, ut superius legitur, clarificaverunt habere cum omnibus que
intro eas sunt, cunctisque suis pertinentiis et cum vice de ipsa via et de aliis viis suis. Ea ratione,
ut integra suprascripta venditio, qualiter prelegitur, sit semper in potestate ipsius domni
abbati et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii et predicti vivi castaldi et de
eius heredibus. Et liceat ipsos domnum abbatem et successores eius et pars suprascripti monasterii,
et vivum castaldum et illius heredes ex ipsa venditionem facere omnia que voluerint.
Et propter confirmationem huius benditionis ipsi vir et uxor susceperunt ab ipsis domno abbate
et vivo castaldo statutum pretium auri tarenos centum viginti quattuor in omni deliveratione.
Et per conbenientiam ipsi vir et uxor, secundum legem et romanorum consuetudinem,
guadiam ipsi domno abbati et vivo castaldo, dum ydonei homines ibidem interessent, dederunt
et fideiussorem eis posuerunt iohannem qui dicitur bergaturtu filius quondam sergii. Et per
ipsam guadiam, obligaverunt se ipsi vir et uxor et eorum heredes semper defendere ipsis domno
abbati et successoribus eius et partibus suprascripti monasterii et vivo castaldo et eius heredibus,
integram suprascriptam venditionem ab omnibus hominibus. Et ipsi vir et uxor tribuerunt
ipsis domno abbati et vivo castaldo licentiam, ut quando ipse domnus abbas et successores
eius, et pars suprascripti monasterii et predictus vivus castaldus et illius heredes voluerint, potestatem
habeant suprascriptam venditionem per se defendere qualiter voluerint, cum omnibus
muniminibus et rationibus quas de eo ostenderint. Et si, sicut superius scriptum est, ipsi vir et
uxor et eorum heredes ipsis domno abbati et successores eius et partis suprascripti monasterii
et vivo castaldo et illius heredibus non adimpleverint, et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se ipsi vir et uxor,
sergius videlicet et gemma et eorum heredes, componere ipsi domno abbati et successoribus
eius et partibus suprascripti monasterii et predicto vivo castaldo et illius heredibus centum auri
solidos constantinos, et ipsa gemma omnia suprascripta fecit per semetipsam, eo quod maior est
viginti quinque annorum, dum una cum ipso sergio viro suo. Et duas cartulas unius tenoris,
hanc quam ipse domnus abbas et alteram quam ipse castaldus retinet, Tibi iohanni notario
scribere precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
+ Hic sum testatus scriba preclarus amatus.
Torna all'inizio