Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.694 » Pag 268 - 270

4.694
268
270

268
+ In nomine domini bicesimo octabo anno principatus domni nostri guaimari et secundo
anno domni iohanni eius filio, gloriosi principibus, mense augusto, quartadecima
indictione. Memoratorium a me leo presbiter filius iohanni presbiteri, qui sum rector ecclesiae
sancti angeli que situm est in locum apus-monte, ubi dicitur ad lenzara, Eo quod
ante bonorum hominibus et iohanni comes filius vone memorie idem iohanni comiti, qui
est unum de domini ipsius ecclesie, et ibique ante eum astantibus et subscripti testes, per
demandationem ipsius comiti ad tenendum et laborandum et pastenandum arbustum et abellanee,
quod tradidit iohanni filio peperati de eodem locum apus monte due pecie de
terre bacue cum aliquante castanee et quertie, quod pars ipsius ecclesie habet in ipso locum
in loco apus monte in plaiu de montecellum, ubi proprio dicitur ad caprulu per hec finis
et mensuriis: prima pecia in pede a pars orientis fine domnica, latitudo sunt passi quadraginta
duo: a pars meridie fine bia, que pergit ad ipsum castellum et pertange in fine
domnica, longitudo passi centum sexaginta duo: de super capite a pars occidentis fine ipsius
sancti angeli, passi triginta quattuor: a pars septemtrionis fine similiter ipsius sancti angeli,
longitudo passi centum viginti quattuor; secunda pecia est per mensurie: a pars occidentis
fine ipsius ecclesie, longitudo passi septuaginta octo; et rebolbente per ipsa fine
in pars septemtrionis similiter fine de ipsa bia, longitudo passi sexaginta; et rebolbente
in pars orientis fine ipsius ecclesie, passi quinquaginta sex, et est latitudo ipsa prima
pecia in medium per trabersum passi triginta quinque ad iusto passum homini mensuratu;
hec bero predicte pecie de terra per iamdicte finis et mensurie totum et inclitum illut
269
cum omnia intro se abentibus, et cum bice de bie sue, pro pars et vice ipsius ecclesie, ego
qui supra leo presbiter ad pastenandum arbustum et abellanee ipsius iohanni tradidit;
unde pro taliter per domandatione ipsius comiti guadia michi ipse iohanni dedit et mediatorem
michi posuit miru filius lotti et iaquintu filius leoni de eodem locum arcupintum;
et per eadem guadia obligabit se suosque eredes tali hordine ut amodo et usque duodecim
(anni) completi liceat ille et suis heredibus tota supradicta tradictio sue potestatis eos tenere
et dominare, et fobee et omnis sue hutilitatis iusta rationem ibidem faciamus, et totu eos pastinarent
arbustum, et abellanee, et ipsum arbustu de bono vitineo; et quantum vinum
vel frugens, et quicquit annualiter amodo et usque duodecim anni completi ibidem fecerint,
totum sue sint potestatis, faciendum inde omnia quod voluerint, et nullam sortionem inde
michi vei ad pars ipsius ecclesie deant. Ad completi autem ipsi duodecim anni quantum
vinum ibidem fecerint, tertiam parte inde nobis vel ad pars ipsius ecclesie dare, et relique
due sortis illut sibi abere, et ipse abellanee quod ibidem pastinarent, deant inde michi
vel ad pars ipsius ecclesie tertiam parte dare, et relique due sortis illut sibi abere, et ipse
castanee que ibidem abuerit, deant inde michi nobis vel ad pars ipsius ecclesie sicce medietatem,
et illut sibi reliqua medietate, et de ipse recollicte medietatem nobis vel
ad pars ipsius ecclesie dare, et ipse tollat reliqua medietate; ad completi autem ipsi anni
ille autem et suis heredibus abeant in tota ipsa terra per ipse finis et mensurie arbustum
factum, operatum, et cultatum, et operatum, et ipsu abellane fiant operatum de super et
de subter, sicut de tantos annos locus ipse meruerit, ut bene paread operatum et surtum;
et iam in antea omni tempore, dum ille et suis heredibus illut per ipse finis et mensurie
tenere et laborare voluerit, totum sue sint potestatis eos tenendum, et fobee et omnis sue
utilitatis iusta rationem ibidem faciant, et totum ipsu arbustum et abto tempore illut laborarent
et cultarent, de super et de supter, sicut locus ipse meruerit, quatenus proficiant
et non dispereant; et per vindemie tempore faciant me vel pars ipsius ecclesie scire, ut dirigamus
ibidem missum nostrum, et ille et suis heredibus totum ipso arbustum abto tempore
bindemiarent, sicut meruerit, et totum ipso vinum ibique ad palmentum inter nos dividamus:
ego vel pars ipsius ecclesie vel ipso missum nostrum tollamus ipso vinum tertiam
parte, et ille et suis heredibus tollat relique due sortis, et ubi paratus fuerit in ipso locum
repositum alio vinum nostrum, adsignemus ei organeum vonum da vinum et per vos
fiat vonum conciatum, et ibidem reponant ipsa sortionem nostra de ipso vinum, et, dum
ibidem steterint ipso missum, ille et suis heredibus illut nutrire secundum suam possibilitatem
et darent palmentateca, sicut meruerit, et ipse abellanee abto tempore collixerit,
deant inde nobis vel pars ipsius ecclesie tertia parte, et ille et suis heredibus tollat relique
270
due sortis, et de ipse castanee deant inde nobis vel pars ipsius ecclesie sicce medietate,
et ille et suis heredibus tollat reliqua medietate, et que amodo et semper ibidem seminaberint,
deant inde nobis annualiter tertiam parte de ipso terraticum, et relique due
sortis illut sibi abeant; et quale tempore da ipso constitutum in antea illut tenere et laborare
non boluerit, ille et suos eredes inclita ipsa rebus laborata et cultata remittant ad
nostra potestatem, vel ad pars ipsius ecclesie, et liceat ille et suis eredibus inde disturbare
reditum, si ibidem factum abuerint, et omnis sua causa mobilia, et ire cum illut
ubi voluerint, sine contrarietate nostra vel de pars ipsius ecclesie; et si de ac terra salernitana
exierint illis et suis heredibus pro aliubi ad abitandum, inclita ipsa rebus redeant
ad potestatem ipsius ecclesie; et si infra tres anni hic fuerint rebersi ad abitandum,
inclita ipsa rebus tradictione redeat ad illorum potestatem, ad tenendum illut in suprascripta
ratione; et si ipso annu quando redierint, ipsa rebus laborata inbenerint, liceat
inde ipso annum ipso frudium tollere illis qui ipsa rebus laboraverint, et si infra ipso
constitutum ic non redierint ad abitandum, faciant pars ipsius ecclesie omnia quod voluerint.
Quod si taliter omnia suprascripta mihi vel ad pars ipsius ecclesie non adimpleverit
et aliquit inde contradixerit, per ipsa guadia obligavit se ipse iohannes et suis heredibus
ad componendum michi vel ad pars ipsius ecclesie viginti auri solidi constantini, et omnia,
ut superius legitur, per imbitis nobis compliret. Et hunc brebem scripsi ego sellictus presbiter
et notarius huius apus monte.
+ Ego petrus presbiter et abbas
+ Ego nanigo
+ Ego ioannes.
Torna all'inizio