|
167
+ In nomine domini vicesimo secundo anno principatus domni nostri waimari gloriosi
principis, mense augustus, hoctaba indictione. Memoratorium factum a me Maio presbiter
et abbas hecclesie sancti maximi, una mecum adesset roderisius notarius adbocatorem nostrum,
eo quod ante subscripti testes tradidimus petri et godeni germani filii leoni pappaboe
de rebus nostra quod pars iamdicte hecclesie habet in finibus nucerie locum, hubi
dicitur puciano subtus monte levinu per hos fines et mensuras: de supter, quod est a pars
septemtrionis, fine sicud ripa disscernit, sunt inde passos triginta quadtuor: ha pars orientis
fine capite de via que intrat in ista rebus et perbadit per fine de iamdicta hecclesia,
sunt inde passi centum sexaginta sex: de super, quod est a parte meridie, similiter fine
iamdicte hecclesie, sunt inde passi quaddraginta: ha pars occidentis similiter fine sancti
maximi, et inde sunt passi centum sexaginta sex, totum ad iusto passum homini mensuratum;
hec vero rebus per iamdicte finis et mensuras cum vice de via sua inclitum illut
ipsorum germani tradidimus tali ordine, ut amodo et usque hocto annos completos ad sue
et de suis heredibus sint potestatis eos tenendum et dominandum, et fobee et omnis sue hutilitatis
iusta ratione hibi faciendum, et in tota suprascripta rebus, hubi meruerit, pastenent
et faciant habellanietum, et in ipso aliut faciat insitetum de rubiliole et inserte,
et ad completi ipsi hocto illis et suis heredibus abellanietum et insitetum ipsum surtum
et operatum et cultatum, sicut de tantos annos meruerid, et ipsum habellanietum omni tempore,
quando et sicut meruerit, clusum habeant; et iam da ipsi octo anni in antea omni
tempore illis et suis eredibus totum ipso casstanietum, quod est insitetum, et ruvilietum,
et ipso abellanietum, sue potestatis teneant et dominent, et annualiter, sicut meruerit,
perfectum illut laborent, quatenus proficiant et non dispereant, et faciant scire annualiter
168
apto tempore pars predicte hecclesie, ut dirigamus illuc missum nostrum, et illis tote
ipse abellane, et insites, et ruviliole colligere et seckare, et hibique ille dividere: pars predicte
hecclesie tollant de tote ipse abellane inclita tertiam partem, et illis due sortis,
et de ipse ruviliole et inserte tollant pars predicte nostre hecclesie medietatem, et illis medietatem;
et de quante castanee et ruviliole et inserte amodo de ipsa rebus tollere potuerit,
amodo et semper medietatem inde ad pars predicte hecclesie secke hibi deant; missum
vero, quod pars predicte hecclesie hibi direxerit, illis eum nutriant secundum suam possivilitatem,
donec pro ipse insites, et abellane, et ruviliole, seu castanee tollendum et vigilandum
hibi steterit; et de quod amodo et semper hibi seminatum fuerit, deant inde terraticum ad
pars predicte hecclesie secundum consuetudinem de ipso locum; et quale pars ex ipsis da ipsi
octo in antea rebus ipsa in supradicto ordine tenere et laborare noluerint, liceat illis inde
exire, et inclita rebus ipsa perfecta laborata et operata remidtat ad potestate predicte hecclesie;
seu et hoc stetit inter nos, ut de ipsi arbori, quomodo in ipsa rebus sunt, si exinde
absciderit et aliquit labores inde fecerint, medietate de ipsum laborem, quod de ipsi arboribus
fecerint, ad pars predicte hecclesie inde deant. de qua per vona combenientia per
ipsius leoni genitori suo absolutionem guadia michi dederunt, et mediatore michi posuerunt
iaquintus cositore filius quidam iohanni; et per eadem guadia etc. Statuta multa triginta solidorum auri constantinianorum. Et hunc brebem scripsi ego superius roderisius notarius.
+ Ego romoaldus castaldus
+ Ego Iaquintus notarius me subscripsi
+ Ego dauferius notarius me subscripsi
+ Ego radoaldus notarius me subscripsi.
| |