|
7
+ In nomine Domini. Anno tricesimo quinto regnante domno Constantino
magno imperatore et nono anno principatus domni Landolfi gloriosi principis
et quinto anno principatus domni Paldolfi filio eius, mense augusto,
sexta indictione. Ego Sapatici, filius quondam Iohanni, clarefacio quoniam habeo
pertinentem vinea et pastino et terra unoteniente in loco Montecalbo,
ubi Terrata dicitur, quod mihi ante hos annos datum habet Adelradus gastaldus
filius bene memorie Potoni per munimen quod exinde aput me firmatum
8
reteneo, quod ego congruum habeo donare exinde meam congruitatem
perficiendam; sed dum illud intellexit Lucia dilecta uxor mea, ideo me valde
obsecrare cepit ut et ipsa simul una mecum hanc perficeret donatione propter
quartam suam partem quod exinde legibus percipere et habere debet per ipsum
suum scriptum morgincaph, a me ei emissum alio die nostre copulationis, ego
autem preces eius benigne exaudivit velut ipsa me deprecavit. Quapropter nos
supradictis Sapatici quam et ego Lucia conius eius, ideo dum nobis congruum
esse videtur, bona etenim nostra voluntate et pro firmam stabilitatem interessent
Claffo iudex et Aldemari gastaldus aliisque testibus, per hanc quoque videlicet
cartulam unanimiter pariterque consensu donavimus tibi Iohanni diacono
filio Santiperti integram eadem vinea et pastino et terra unoteniente,
quod superius patefecimus pertinente habere in eodem loco Montecalbo, ubi
ad Terrata dicitur, et quibus integra eadem vinea et pastino et terra unoteniente
videtur esse infra hec fines et mensuras: de una parte fine via antiqua qui
venit da Canneto et per eadem via vadit et coniungit se in ipsa alia via qui
venit da Terrata; de secunda parte fine eadem via qui venit da Terrata; de tertia
parte fine ipsa padule supradicti Adelradi et perexiente usque in eadem
via qui venit da Cannento et habet in longitudine usque in ipsa palude passi
centum sexaginta tres. Infra hec vero fines et mensuras nec nobis nec cuicumque
alteri habendum nullam reservavimus set in integrum per supradictas fines
et mensuras una cum inferius et superius et cum via et andito suo atque
cum omnia sua pertinentia tibi supradicti Iohanni diacono donavimus habendum
et possidendum et in supradictas fines tantum exinde exceptavimus triginta
passi in capite ad passum iuxtu quod ante os dies datum habemus Dacuperti
generi nostro per cartulam quod exinde aput se firmatam retinet. Unde
pro confirmandam hanc nostra donatione recepimus a te iuxta legem launegild
duodecim solidi constantinati boni spendibili; ea ratione ut amodo et semper
tu iamdictus Hohannes diaconus et tuis heredibus vel cui a te datum
esse paruerit eadem nostra donatione, uti prelegitur, habere et possidere debeatis
securiter inde faciendum omnia quod volueritis sine contradictione nostra
et de nostris heredibus et sine cuiuscumque requisitione. Quod si aliquando
tempore nos qui supra Sapatici quam et ego Lucia uxor eius aut nostris
heredibus tecum iamdicto Iohannes diacono aut cum tuis heredibus vel cui a
te datum esse paruerit, per qualiscumque ratione causare aut contendere quesierimus
de supradicta nostra donatione, volendum illam qualitercumque retornare
aut remobere aut de vestra subtraere potestate et dominatione, ideo
ante omnia viginti solidos constantinatos vobis componere obligamus
vel illius
10
homini qui hanc cartula pro parte vestra nobis ostenderit, et in antea omni
tempore exinde adversus vos per invitis tacitis maneamus; igitur autem
obligamus nos qui supra Sapatici quam et ego Lucia uxor eius et nostris heredibus
tibi cui supra Iohanni diacono et ad tuis heredibus vel cui a te
datum paruerit eadem nostra donatione, velut prelegitur, amodo et semper
ab omnibus hominibus antistare et defendere in integrum cum suis remeliorationibus
omnibus secundum Langobardorum legem. Denique pro optima
vestra securitate atque defensione dedimus tibi perpetuis temporibus abendum
due cartule et unum brebe ex ipsa rebus continentes tali tenore, ut si surrexerit
qualiscumque homo et de predicta nostra donatione vobiscum causaverit
si volueritis firmam habeatis potestatem cum eadem muninimina causare
et omnem difinitionem inde facere, sicuti nos facere debuimus, et securiter
possidete; si ita nolueritis agere vice quod fuerit oporte remittite aput nos
ante iudicem salba ipsa munimina et nos illum vobis antistamus et defendimus,
sicut supra repromisimus et obligati sumus; et post finem facta salba
ipsa munim in a aput vos remittere debeamus per omni vice quod illam nobis
dederitis per supradicta obligata pena. Quod te Sichelpoto clericum et notarium
taliter scribere rogavimus.
+ Ego qui supra Claffo me subscripsi
+ Ego qui supra Adelradu.
+ Ego Lando me subscripsi.
+ Ego Alfanu.
+ Ego qui supra Aldemari.
+ Ego Audoaldus.
| |