|
93
+ In nomine domini nonodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis,
mense octuber, sexta indictione. memoratorium factu a nobis maghenolfus presbiter
et petrus clericus, eo quod ante subscripti testes per bona combenientia per demandatione
et largietate domni maioni presbiteri et abbati ecclesie sancti maximi, et ipsum astante,
tradidimus maghenolfi filio sellicti, una nobiscum adesset maio filius quondam maioni, qui
est adbocator et unum de dominii ipsius ecclesie, de rebus predicte ecclesie de locum muntoru,
ubi campu faraoni dicitur, quod nos in beneficium tenemus da pars ipsius ecclesie
per ec finis et mensuria: est ipsa rebus a pars orientis fine ipsius ecclesie, quod ad pastenandum
retinet iaquinto et grimo, sunt inde passos octoaginta duo: a pars meridie similiter
fine ipsius ecclesie, sicut bia discernit, sunt inde passos septuaginta quadtuor; et
da inde abiente in pars meridie per fine de eredes alerisi et fine sancte marie et dommerami,
sunt inde passos centum duo: a pars occidentis fine bia, sunt inde passos triginta
quadtuor: a pars septemtrionis fine ipsius ecclesie sancte marie, inde sunt passos septuaginta;
et rebolbente in pars occidentis per eadem fine sunt passos decem et octo; et ab
inde iterum rebolbente in pars septemtrionis erga fine ipsius ecclesie sancti maximi sunt
inde passos triginta quadtuor usque in priore fine, totum mensuratum ad iusto passum
omini; de ec vero res infra supradicte finis et mensurie inclita medietatem in pars occidentis
eidem maghenolfi tradidimus, qui est ista medietate pastenatum arbustum et bacuum:
in simul et tradidimus ei inclita medietatem de una pecia de terra cum abellanietum et
bacuum ibique coniuntum qui est in pars septemtrionis: ec supradicta medietatem totum,
sicut diximus, cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bia sua
ei tradidimus. Unde pro taliter guadia nobis dedit et mediatorem nobis posuit iohannes
congnato suo filio amati tali ordine, ut amodo et usque decem anni completi licead illum
et suos eredes supradicta nostra tradictione sue potestatis tenere et dominare, et fobeas et
omnis sue utilitatis ibidem facere, et eos pastenare, sicut meruerit, arbustum et abellanietum;
et quantum binum et abellane annualiter amodo et semper inde exierint, faciant
illis et suis eredibus annualiter scire pars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigad missum suum,
et totum ipso binum et abellane secche dibiderent inter se in tertiam partem: missum
predicte ecclesie tollad inde tertiam partem, et illis due sortis, et amodo et semper ille
94
et suos eredes tota ipsa rebus temporibus suis laborare et cultare, et clusum abead, sicut
meruerit locus ipse, et totum eos laborarent et cultarent de super et de subter, sicut locus
ipse meruerit, quatenus proficiant et non dispereant, et pars ipsius ecclesie adsingnarent
ibidem eorum organea, ubi reponerent ipsa sua sortione de ipso binum, et illis organea
ipsa, sicut meruerit, conciarent, et ab intro casa sua, ubi residente est, in ipso locum
reponere, et ipso binum salbum facerent, usque dum pars ipsius ecclesie illut inde tulerint,
absque degeneratione et ingne et mures: missum predicte ecclesie, quem ibidem direxerint
pro ipse bindemie reponendum et recipiendum ipsa sua sortione de ipso binum et ipse abellane,
dum ibidem steterint, illis et suis eredibus eum notrirent secundum suam possibilitatem
et eius fuerit mensura; et de quod in ipsa rebus annualiter seminaberint, deant in pars
ipsius ecclesie terraticum secundum consuetudinem de ipso locum. ad completi amodo ipsi
decem anni illis et suis eredibus abeant in tota supradicta tradictione infra supradicte finis
et mensurie arbustum factum, bitatum, et cultatum et surtum, et in ipsa medietate de ipso
abellanietum totum factum plantatum abellanietum surtum, sicut de tantos annos meruerit
et loci illius est consuetudo; et illis et suis eredibus omni tempore illut tenerent et laborarent
in suprascripta ratione, et annualiter in pars ipsius ecclesie palmentatica darent,
sicut consuetudo est locus ipse; et quale tempore da ipsi decem anni in antea rebus ipsa
tenere et laborare non boluerint, tunc inclitum illut laboratum et clusum remitterent ad
postestate ipsius ecclesie; et si forsitans illis et suis eredibus de ac terra salernitana exierint
pro aliubi ad abitandum, tunc rebus ipsa perbeniant ad potestate predicte ecclesie; et
si infra tribus anni ic ad abitandum rebersi fuerint, et boluerint rebus ipsa tenere et laborare
in suprascripto ordine, tunc inclitum illut ad illorum rebertas potestate, ad abendum
et tenendum illut in suprascripto ordine: tantum ipso annum quod ic rebersi fuerint,
licead pars ipsius ecclesie de ipsa rebus tollere ipso frudium. quod si taliter etc.
Statuta multa quinquaginta auri solidorum constantinianorum. et hunc brebem scripsi ego
ademari notarius qui interfui.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi
+ Ego Iaquintus.
| |