|
241
+ In nomine domini Dei salvatoris nostri Iesu Christi.
Temporibus domni Sergii gloriosi ducis anno octabo decimo
post eius recuperationem et secundo anno duca[tus domni Iohannis
g]loriosi ducis filii eius, die decima mensis nobembris,
indictione octaba, Amalfi. Charta firma merissi divisionis
facta a nobis q[uidem Iohanne filio Leon]i de Iohanne de
Leone de Sergio de Constantino comite de Penta comitissa
242
quam et a nobis Mauro filio Sergii Sclin[illu ... veris]simis
cognatis, qualiter per bona convenientiam dividere et diffinire
visi sumus inter nos plenarii et integri ambobus [... casali],
qui nobis obbenit a parte de ipse uxoribus nostre, in Ketara
posite cum tote ipse fabrike ibidem habentem [... inte]grum
ipsu casalem de iusu, sicut est cum cammara fabrita et palmentum
et labellum et cum ipsum cast[anietum ... ca]put
suprascriptum casalem usque susu in ipsu torum aqua versantem
et in iusu usque at flume[n ...] nis fini finem de Pantaleone
filio Iohanni et de alio autem latere a parte meridie iterum
fini fi[nem ...] amodum continere videtur ipse charte
veteris cum salva via sua de hec suprascriptum casa[lem ...]
nichil exceptuavimus. fecimus exinde prima portionem et tetigit
me suprascripto Iohanne et refudi de mea fr[... solidos]
quattuor et medium de tari ana tari quattuor per solidum
seu et de plenarium et integrum ipsum suprascriptum casalem
de [..., sicut] est cum casa solarata et palmentum et labellum
coopertum et piscina. et reclaramus exinde ipse finis: a
parte sep[ten]trionis fini fine de Mauro cognato nostro filio
Mauri, de subtus a parte meridie fini fine de domno Mastalo
presbytero cognato nostro f[ilio] Leoni de Gutto et a parte
orientis fini ipsum flumen et salet directum in susu usque
in ipsum planum et da ipsum planum [...] usque in ipsum
torum aqua versante, sicut ipse charte merissis continet,
cum salva via suam. u[nde ... nichil ex]ceptuavimus de
istum suprascriptum casalem, qualiter super legitur. fecimus
exinde secunda portion[em et teti]git me suprascripto Mauro
cum suprascripti solidi quattuor et medium de suprascripta
refusura. hec omnia nobis divisimus et diffinivimus et nobis
243
exinde apprehensimus, sicut superius legitur, et unusquisque
de nobis faciat de sua portione omnia quod voluerit. et remansit
nobis in comunem at dividendum ipsum castanietum
maiore de susu quam et ipse silve. et qui se de nobis r[etornare
vo]luerit, perdat portionem suam et hec charta sit firma
im perpetuum. Et michi Penta uxor suprascripti Mauri
[hec charta divi]sionis certissime placet.
+ Ego Leo filius Urso Sclinillo testis sum.
+ Iohannes Iattabecte testis est.
+ Ego Iohannes filius Constantini Maniarella testis s[um].
+ Ego Ursus scriba filius Constantini curialis scripsi.
| |