|  
 
+ In nomine domini nono decimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, 
filii domni guaimari principis, mense magius, quinta indictione. ego leo filius quondam 
petri, dum prestitui disiio filio quondam disigi quadtuor auri tari, ut amodo et usque completi 
duobus anni de suprascripto mense magius ipse disiio vel eius eredes retdere michi 
meique eredibus, vel cui brebem iste in manum paruerit, alii quadtuor auri tari boni, et 
pro prode de ipsi tari deant nobis per omnis annum de vindemie in rebus sua dare michi 
una sauma de vinum bonum in locum uliaria, tamen ipso vinum dare nobis per tempore, 
quando illis ipso vinum suum inde aduxerit et faciant nos scire tertia die, antequa illut 
inde aduxerit pro conciandum nos organeum, ubi illum reponamus. de qua per convenientia 
guadia mihi ipse disiio dedi, et mediatore mihi posuit maio filio quondam maioni; et per 
ipsa guadia obligavit se et suos eredes, ut si taliter omnia suprascripta nobis non adimpleverit 
et de suprascripta aliquit contradixerit, per ipsa guadia et per convenientia obligavit 
se et suos eredes componere nobis, et cui brebem iste in manum paruerit, decem 
auri solidos constantinos et talia nobis complirent, et ipse mediatore apposuit se nobis ad 
pignerandum causam suam legitimo et inlegitimo, alio sic se apposuit ipse devitor et eius 
eredes ad ipsum mediatore ad pignerandum, quod scripsi ego smaracdus notarius. 
+ Ego ademari me subscripsi 
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
  |  |