Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.255 » Pag 55 - 56

2.255
55
56

55
+ In nomine domini anno vicesimo quinto principatus domni paldolfi gloriosi principis et
anno septimo principatus domni landolfi eximii principi, mense martius undecima indictione.
Ego andreas filius (deest nomen) de oc quod ante nobiliorum subscriptorum testium declaro me
habere rebus in loco baneo propinquo abellino et in loco ubi caprilia dicitur, et per alias singulas
locas et case intus eodem civitate abellini pertinentem michi per una cartula donationis, quod
michi donabit iohannes presbiter filius ciceri quando ad ovitus venit. Et congruum michi est tota
et inclita ipsa rebus mea tam de loco baneo quam et de caprilia, et ipse case de intus civitate
abellini cum ipsa monimina, que inde est pertinentem, vindere tibi andree filio loperissi ac genero
domeneke monache. Propterea ego nominatus andreas, dum michi congruum esse videtur
bona etenim mea voluntate, per anc quoque videlicet cartula vindeo tibi supradicto andree integra
ipsa rebus mea et ipsa vinea mea, quod habeo in loco baneo per ipse finis, quomodo ipsa cartula
mea continet, quod michi supradictus iohannes presbiter donabit, Et ipse case de intus eodem
civitate abbellini et ipsa cartula que inde est pertinentes per ipse finis, sicut ipsa supradicta cartula
declarat. Et ipsis rebus, ut diximus, hec sunt: curtis, ortalis, vineis, vinealis, castanieta,
escleta, cerreta, monti, plano, cultu atque incultu, omnia et in omnibus ubicumque de rebus et
casis meis inventus fuerit, inclitum vindeo tibi supradicto andree una cum inferius et superiusque
suis, cum viis et anditis suis, cum aquis et cum omnibusque suis pertinentiis, ad semper eos
habendum et possidendum tu quam et tuos heredes, et cui a vos datum esse paruerit, et faciendum
exinde omnia quodcumque volueritis, sine contradictione mea et de meis eredibus, et sine cuiuscumque
requisitione. Et pro hanc mea vinditione confirmanda, continuo recepi a te supradicto
andree tari numero triginta tribus, Ea ratione, ut amodo et semper eadem mea vinditione habere
et possidere securo nomine baleatis, et securiter faciatis exinde omnia, quomodo et qualiter volueritis.
Et aliter statuimus, ut usque dum dominus michi spatium vite donare dignatus est, ipsis
rebus mee sit potestatis usufruendi medietate de ipso frugio non bendendi nec donandi, nec per
nullis modis alienandi, nisi tantum usufruendi medietate. Post meum vero obitum ebeniam in
potestate tua et de tuis eredibus; Et unde obligo me ego qui supra andrea et meos heredes obligamus
nos tibi et ad tuis heredibus. Quod si aliquando tempore eadem mea vinditione, sicut
prelegitur, retornare aud removere quesierimus, Post hanc cartulam ostensam et relecta puplice
fuerint, et in antea perseveraverimus eos removendum aud exinde causandum, vel si illos vobis
56
da omnis homines, cui a nos datum vel alienatum esse paruerit, non defensaverimus secundum
langobardorum lege, ideo ante omnia questio et causatio nostra bacua et tacita sint adversus
vos, Et viginti solidos constantinos Per hanc cartulam vobis prenominati andree quam et ad vestris
heredibus nos et nostris heredibus componere obligamus, Et adversus vos per imbitis tacitis
et contemptis maneamus. Igitur obligo me ego qui supra andrea adque heredes meos obligo tibi
nominati andree, quam et ad tuis heredibus, iamdictum mea vinditione ab omnibus hominibus
antistemus et defensemus secundum langobardorum legem. Da aliis vero hominibus sciatis
exinde per vos autori et defensori cum ista cartula et cum moniminas ipsas, que de ipsis rebus
et casis sunt pertinentes adque continentes, ut liceam te et tuos eredes per vos ipsi defensori essere
et moniminas ipsas ad legem ostendere, et omnia exinde facere, sicut ego et meos heredes
facere debuissemus, Et habeatis totam et inclita ipsam rebus mea de loco baneo quam et de caprilia,
quod michi supradictus iohannes presbiter donabit, et supradictus cecere genitor ipsius
iohanni presbiteri donabit michi predicto andree una peciola de vinea ibidem in loco baneo totum
et integrum illud tibi vendidi supradicto andree filio loperissi hac genero domeneke monache
cum viis et anditis suis, cum aquis et omnibus suis pertinentiis, Et faciatis exinde omnia, quomodo
et qualiter volueritis sine contraditionem mea et de meis heredibus vel cuiuscumque requisitione
per supradicta obligata pena. Quod taliter te gaidone subdiaconus atque notarius scribere
rogavi in abellino mense et indictione feliciter.
+ ego ildeprandus
+ Ego potelgardus
+ ego mari
+ ego maio
+ ego garardus clericus.
Torna all'inizio