|
29
+ In nomine Domini. Vicesimo quarto anno principatus
domni nostri Gisulphi gloriosi principis, mense nobembri
quarta indictione. Coram me Rottelgrimo comite et iudice
Iohannes comes filius quondam Iohannis comitis, qui fuit
filius Lamberti comitis, pro amore omnipotentis Dei et anime
eius salute, per hanc cartulam dedit in eclesia Sancte
semperque virginis Dei genitricis Marie, que constructa est
intra hanc civitatem supter plateam que ducit ad portam que
Elinis dicitur et ipsa eclesia cum rebus ad eam pertinentibus
heredibus domni Iohannis principis pertinet, omnes res eius
stabiles sibi quomodocumque pertinentes in loco Stabi et
ubicumque invente fuerint, a fossato qui sub pertinentia Nucerie
est in suptus, cum omnibus que intra eas sunt cunctisque
30
earum pertinentiis et cum vice de viis suis et cum muniminibus
ex eis continentibus. ea ratione ut semper sint in
potestate partis ipsius eclesie et liceat pars iamdicte eclesie
de eo facere quod voluerint; et per convenientiam ipse Iohannes
obligavit se et suos heredes semper defendere partibus
iamdicte eclesie integrum illud quod in ea ut suprascriptum
est dedit ab omnibus hominibus, et tribuit licentiam ut,
quando partes iamdicte eclesie voluerint, potestatem habeant
illud per se defendere qualiter voluerint cum omnibus muniminibus
et rationibus quas de eo ostenderint. et si, sicut superius
scriptum est, ipse Iohannes et eius heredes partibus iamdicte
eclesie non adimpleberint et suprascripta vel ex eis
quicquam removere aut contradicere presumpserint, per convenientiam
obligavit se et suos heredes componere partibus
ipsius eclesie centum auri solidos constantinatos et sicut
superius scriptum est adimplere. verumtamen hoc memoramus
quoniam ipse Iohannes liberos dimisit omnes servos et
ancillas, aldios et aldias sibi pertinentes in quibuscumque locis
degentes absque omni condicione. Et taliter te Romoaldum
notarium scribere precepi. S.
+ Ego qui super Rottelgrimus comes et iudex. S.
| |