Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 10 » 10.21 » Pag 75 - 76

10.21
75
76

75
+ In nomine Domini. Septimo hanno imperii domno Michayl
quam et domno Constantini gloriosissimi imperatoribus
nostris, mense decenber duodecima indictione. Ideoque nos
sumus nominati Iohanne Plazaro et Altruda que est uxor mea,
qui sumus commorantes intus cibitate Luceria, eo quod intus
predicta cibitate Luceria clarefacimus nos hante presentjia
domno Iaspido glorioso iudice et haliis vonis hominibus qui
hic supter conscripti sunt, quoniam cogitare cepimus ea que Dei
sunt et que remedium et salbationem animarum nostrarum
qualiter premia bita adipissci mereamur, propter hoc remedium
et salbationem animarum nostrarum, vona etenim nostra voluntate
tradidimus et offeruimus nos Deo et in sancte hecclesie
Sancte Trinitatis et Sancti Filippi et Iacobi apostoli Dei, ubi
domno Harnaldo diaconus cum suis cleros regimen tenere
esse videtur, omnibus rebus et supstantjiis nostris stabilem vel mobilem
quod modo videtur habere et quod in antea cuntis diebus vite
nostre certare et conquirere potuerimus ubicumque de nostra causa
inquirere et inbenire potueritis in integrum quam et persone
nostre in prefate sancte hecclesie offeruimus ad senpiternaliter habendum.
ea ratione ut, si Dominus Deus omnipotens nobis de hoc
seculo vocare dignatus est et filii nobis remanserit, ut unusquisque
recipiamus nostre portjione secundum legem de stabilem vel mobile
et ipse nostre portjione Iohanne et Altruda recipiat ipse sancte
hecclesie et, si nos sine filii remanserimus, ut totum et integrum
remaneat in ipse prefate sancte hecclesie ad senpiternaliter habendum.
ea ratione ex quibus hanc offertjionis cartulam obligamus
nos et nostros heredes quod si nos bibente aut post nostrum
obitum qualiscumque nostros heredes hoc quod nos superius diximus
et nos in hecclesie sancte offeruimus, si nos ipsis remobere
aut retornare voluerimus et ab omnibus ominibus ab omnique partibus
ipsos a parte sancte hecclesie et ad eius rectores non defensaberimus
et qualiscumque intentione exinde mittere presunserimus
per qualiscumque inbenta ratione, tunc quinquaginta aurei
solidos nos et nostris heredibus componere obligamus ipsius
sancte hecclesie et ad eius rectores et exinde taciti maneamus perinvitis
76
omni tempore. quapropter nos nominati Iohanne et Altruda
pro pecatui nostro supramemoratus Sancte Trinitatis et supradicto
sancti apostoli anathematizabit in futuro ut quicumque aliquit
de rem ista que Deo et Sancte Trinitatis et sancti apostoli
offeruimus stabilem vel mobilem ad usum suum tollere vel adminuare
voluerit, sit anathematus vinculos nudatus, perditus et halienatus,
in die domini Iesu abeat partem cum Dathan et Habiran
et soci eius qui cum corpus et hanime desscenderunt in imferrum
et partem habeat cum Iuda traditore domini et magistri
sui, maleditus vero fiat a trecenti decem et hocto patris, segregatus
vero fiat a corpore et sanguine domini nostri Iesu Christi, extorens
et halienatus ab omni ingressu in ecclesiarum, et quicumque
adiutor de hoc sancte hecclesie exstiterit videat claritatem Dei cum
heletis eius et merear audire cum his qui a dextera positi fuerit:
Venite, benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum
est ab origine mundi, habeat pro se modo ed interbeniente in
futuro Dei genitricis Marie et omnes sanctos hangelos et postoli
Dei, ut pro eorum merita intercessio sit absolutus ab omni nexu
peccati et hanc cartulam offertionis omni tempore firmam et stabilem
ermaneat. Quem te Adelferi notarum hanc cartulam offertjionis
asscribere te rogabimus qui et interfuisti. Actum in
cibitate Lucerie indictione. Feliciter. S.
+ Ego Iaspido iudex.
+ Ego Petro teste.
Torna all'inizio