Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.50 » Pag 192 - 195

1.50
192
195

192
+ In nomine Domini. Anno tricesimo quarto principatus domni Paldolfi
gloriosi principis et septimo anno principatus domni Landolfi filii gloriosi principis,
mense magius, tertiadecima indictione. Ego mulier nomine Domnanda,
filia Iohanni Menahi, declaro me habere una pecia de rebus, qui est terra in
loco Casale super tibus de Candida, quod commune abeo cum consortibus
194
meis et per monimen et ratione, quod exinde aput me firmata reteneor. Modo
vero integram ipsa mea portione, quod est tertiam parte de ipsa pecia de terra,
ut diximus, congruum abeo illam donare Iohanni et Dauferi, germani et filii
Dilecti; set dum illut legibus facere non baleo sine consensum et voluntate
Gizzi, qui est abium et mundoalt meum,in cuius mundiu me legibus subiacere
congosco; ideo deprecare cepit ut in ac mea donatione michi legibus consentire,
ille namque presces mea veningne exaudivit de sicut eum deprecavi et
iuxta legem michi consensit. Quapropter ego qui supra mulier, nomine Domnanda,
dum michi congruum esset videtur, vona etenim mea voluntate ante
idoneos omines subscriptos testes, et michi predicte mulieri iuxta legem consensiente
supradicto Gizzo abium et mundoalt meum, in cuius mundiu me subiacere
congosco, per hanc videlicet cartulam donavit vobis iamdictis Iohanni
et Dauferi integram ipsa mea portione, quod est tertia parte de ipsa pecia de
rebus, qui est terra quam superius patefecit pertinentem abere in supradicto
loco Casale super ribus de Candida; et quibus ipsa pecia de terra unde vobis
predictis Iohanni et Dauferi donavit integram tertiam parte esse videtur infra
ec finis: de subtana parte fine Iohanni filii Gratiani, quomodo termiti positi
sunt; de alia parte fine rebus Dilecti filii Mari, quomodo termiti stare videtur;
de suprano capite fine rebus Iohanni comiti, quomodo limite decernit; de alia
parte fine rebus Adelferi comiti, sicut termiti sunt positi. Infra omnes supradictas
finis integram tertiam parte vobis predictis Iohanni et Dauferi donavit,
et de cumta mea donatione nec michi neque ad eredibus meis nec cuicumque
alteri omini habendum nullam exinde reserbavit; set tota adque integram
tertiam partem de ipsa predicta pecia de iamdicta terra infra supradictas finis,
qualiter superius legitur, una cum inferius et superius, cum viis et aquis
et anditis suis et cum omnibusque suis pertinentiis illut vobis predictis Iohanni
et Dauferi donavit ad semper abendum et possidendum vos qui supra
Iohannes et Dauferi, quam et vestris heredibus, et faciendum exinde
om
nia quomodo et qualiter volueritis sine contradictione mea et de meis heredibus,
aut sine cuiuscumque requisitione. Unde pro confirmandam anc mea
donatione iuxta legem recepit exinde, una cum boluntate ipsius Gizzi abiu et
mundoalt mei, launegilt mantellum unu et tari numero septe, que inter nobis
conbenit, finita est ipsa mea donatio. Quod si aliquamdo tempore ego supradicta
mulieri nomine Domnanda aut meis eredibus vobiscum predictis Iohannes
et Dauferi aut cum vestris heredibus ex predicta mea donatione, sicut
superius legitur, per qualiscumque inbenta ratione causare aut contendere presunserimus,
195
volendum exinde vobis aliquit tollere aut contrare vel minuare,
aut de vestra subtraere proprietate et dominatione, ideo ante omnia decem solidi
constantinati ego et meis eredibus vobis supradictis Iohanni et Dauferi et
ad vestris heredibus, una cum boluntate ipsius Gizzi abiu et mundoalt mei,
componere obligo, et in antea omni tenpore exinde adversus vos per inbitis
tacitis permaneamus per eadem obligata pena. Igitur autem ego nominata mulier
nomine Domnanda obligo me una cum consensum et voluntatem supradicti
Gizzi abiu et mundoalt mei, et meis obligo eredibus vobis supradictis Iohanni
et Dauferi et ad vestris heredibus eadem mea donatione, velut superius
legitur, amodo et semper ab omnibus ominibus ab omnique partibus antistare
et defendere debeamus una cum omnibus suis remeliorationibus, secundum
Langobardorum legem, per supradicta obligata pena; de colludio autem
si a vos pulsati fuerimus ad sancta Evangelia nos vobis legibus satisfaciamus.
Hec omnia, sicut superius legitur, fecit ego supradicta mulier nomine Domnanda
una cum con sem sum et voluntate eiusdem Gizzi abiu et mundoalt mei, in
cuius mundiu me legibus subiacere congosco. Quam te Tasselgardus notarium
scribere rogavimus. Actum Castello Serra, mense et indictione. Feliciter.
+ Ego Amatus presbiter.
+ Ego Risu.
Torna all'inizio