Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 09 » 9.135 » Pag 394 - 395

9.135
394
395

394
+ In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnatione
eius millesimo septuagesimo tertio et tricesimo primo
anno principatus domni nostri Gisulfi gloriosi principis,
mense nobembri undecima indictione. Ante me Petrum
iudicem Marinus cognomento de Viva filius quondam
Leonis, domini et salbatoris nostri Iesu Christi hopitulante clementia,
pro remedium anime quondam Ursi filii sui quam et
pro salutis sue anime, per convenientiam, per hanc cartulam,
dum ydonei interessent homines, optulit domino et salbatori
nostro Iesu Christo et in monasterio Sancte et individue
Trinitatis, quod construnctum est foris hanc Salernitanam civitatem
in loco Mitiliano in quo domnus Leo venerabilis
abbas preest, integras omnes res staviles quas ei iure parentum
quam et quocumque alio modo habere pertinuit et pertinet
foris hanc predictam civitatem in loco Nucerie ubi proprio
Paum dicitur, cum omnibus que intro eas sunt cunctisque
suis pertinentiis et cum vice de viis suis. ea ratione ut integrum
illud quod ipse Marinus ut dictum est optulit semper maneat
in potestate eiusdem domni abbatis et successorum eius et
partibus suprascripti monasterii, et licentiam habeat ipse
domnus abbas et suos successores et pars eiusdem monasterii
de eo facere quod voluerint. et per convenientiam ipse
Marinus pro parte suprascripti monasterii guadiam dedit Iohanni
eiusdem monasterii monacho et fideiussorem ei posuit
pro ipsius monasterii parte Constantinum cognomento Ioncata
filium quondam Leonis Atrianensis, et per ipsam guadiam
obligavit se et suos heredes semper defendere ipsi
domno abbati et eius successoribus et partibus suprascripti
monasterio integrum illud quod in eodem monasterio ut dictum
est optulit ab omnibus hominibus et partibus; et ipse
Marinus prebuit licentiam ut, quando ipse domnus abbas et
suos successores et partes suprascripti monasterii voluerint,
potestatem habeant illud per se defendere qualiter voluerint,
395
cum omnibus monuminibus et rationibus quas de eo ostenderint.
et si sicut superius scriptum est ipse Marinus et suos
heredes ipsi domno abbati et eius successoribus et partibus
suprascripti monasterii non adimpleverint et suprascripta vel
ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint,
per convenientiam et per ipsam guadiam obligavit se et
suos heredes componere ipsi domno abbati et eius successoribus
et partibus suprascripti monasterii centum auri solidos
constantinatos et sicut superius scriptum est adimplere.
hec suprascripta fecit ipse Iohannes monachus pro parte
suprascripti monasterii, quam et per licentiam suprascripti
domni abbatis. Et taliter tibi Iohanni notario scribere precepi. S.
+ Ego qui supra Petrus iudex. S.
+ Ego Romoaldus notarius me subscripsi.
+ Ego Iohannes notarius me subscripsi. S.
Torna all'inizio