Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1368 » Pag 277 - 278

8.1368
277
278

277
+ In nomine domini, vicesimo secundo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi
principis, mense ianuario, secunda indictione. Ante me petrum iudicem gemma filia quondam
mauri atrianensis qui vocatus est maliomazza, Ac relicta quondam leoni atrianensi qui nuncupatus
est pellulus, Et matrona filia ipsorum gemme et mauri, que nunc uxor est lupeni atrianensis
qui dicitur ingeniosus. Cum ibidem esset ipse lupenus vir ipsius matrone. coniuncti sunt
cum iohanne, qui scintus dicitur, filio quondam iohannis presbiteri. Et ipse gemma et matrona
mater et filia clarificaverunt se havere quartam partem de septem peciis de terris foris hac
civitate in locis baniara et masciano; ex quibus sex ex eis dixerunt esse terram cum arbustis
et unam dixerunt esse terram cum abellaneto. Quarum unam ex eis ad lavorandum retinet
Iohannes grecus. ubi casale dicitur. Alia autem ibi coniuncta que ad lavorandum retinet iaquintus
atrianensis. Alia vero quod tenet iohannes filius grimoaldi. Alia igitur ubi polveca dicitur,
que ad lavorandum retinet bisantus. Alia autem que dixerunt esse terram cum abellaneto
ubi tirrenti dicitur et eam tenet alpherius. Altera vero tenet ad lavorandum romoaldus
fllius raccisi presbiteri et alia que dilectus retinet ……. quarta pars de tertia parte que
eorum dixerunt esse pertinente in monte eiusdem loci, que dixerunt esse terram cum insiteto
et quercieto, que tenet amandus presbiter, et dilectus, et rodus, et ipsa quarta pars suprascriptarum
peciarum et de ipsa quarta pars ipsius tertie partis predicti montis dixerunt pertinere
ipsi gemme quarta pars per datum ipsius leoni viri sui. reliquas vero tres partes dixerunt
pertinere ipsi matrone. Et sicut ipsi gemme et matrone congruum fuit bona illarum boluntate
per convenientiam per hanc cartulam venumdederunt ipsi Iohanni integram suprascriptam
quartam partem ipsarum peciarum et ipsa quarta pars ipsius tertie partis predicti montis cum
omnibus que intra eas sunt cunctisque earum pertinentiis. et cum bice de viis suis, ea ratione
ut semper sit in potestate ipsius iohannis et heredum eius. Et liceat illum et eius heredes de
eis facere quod voluerint. Et propter confirmationem huius venditionis ipse gemme et matrona
secundum illorum portione susceperunt ab ipso iohanne statutum pretium auri tareni viginti
quatuor in omni deliveratione. Et per convenientiam ipse gemma et matrona secundum legem
et romanorum consuetudinem guadiam ipsi iohanni dederunt et fideiussorem ei posuerunt
ademarium atrianensem filium quondam gutti atrianensis. Et per ipsam guadiam obligaverunt
se et suos heredes semper defendere ipsi iohanni et illius heredibus integrum illud quod
278
ei sicut suprascriptum est, venumdederunt, ab omnibus hominibus. Et ei tribuerunt licentiam
ut quando ipse iohannes et eius heredes voluerint suprascriptam venditionem per se defendere,
potestatem habeant qualiter voluerint cum omnibus muniminibus et rationibus quas de eo
hostenderint. Et si sicut superius scriptum est, ipse gemma et matrona et illorum heredibus
ipsi iohanni et eius heredibus non adimpleverint et suprascripta vel ex eis quicquam removere
aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam obligaverunt se et illorum heredes componere
ipsi iohanni et illius heredibus quinquaginta auri solidos constantinos et sicut superius
scriptum est adimplere. Verumtamen hoc memorare facio quoniam ipsi iohanni pertinet pro
aliis suis rationibus havere in ipsis locis plures res. Et taliter tibi iohanni notario scribere
precepi.
+ Ego qui supra petrus iudex.
Torna all'inizio