Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1140 » Pag 137 - 139

7.1140
137
139

137
MCXL
A. D. 1050
+ In nomine domini trigesimo secundo anno principatus domni nostri guaimari glorioso
principe, et undecimo anno ducatus illius amalfi et surrentum, et nono anno principatus
138
et ducatus ipsorum domni gisolfi eximii principis et duci filii eius, mense magius,
tertia Indictione. Dum essem ego petrus iudex in locum aput monte, ibique mecum astantibus
suprascripti idoneis homines, ante nostra presentia per combenientia coniuncti sunt
domnus iohanne venerabilis abbas in monasterio sancte sofie de intus cives salerni pertinente
ipso monasterio pandolfi filio vone recordationis domni guaimari olim principis et
germani suprascripte gloriose potestatis, cum lambertus de nuceria filius quondam lanberti,
qui fuit diaconus, propter at faciendum finem ipse domnus abbas cum eum de ipsa rebus
cum arbustis vitatis de locum turriccle, ubi lenzara dicitur, pertinente ipsius monasterii,
quod ipse lanvertus ante os annos ad tenendum et lavorandum a pars predicti monasterii
tenuit. Unde ipse domus abbas dicebat, ut ipse lanbertus tota predicta rebus, quod a pars
prephati monasterii tenebat, non illam inveniret lavoratam et cultatam, sicut meruerit, set
tota esset deserta, et remitderet ipse iamdictus lambertus tota ipsa rebus ad pars predicti
monasterii, ut non aberet inde peccatum, nec esset inde aliqua damnietatem a pars predicti
monasterii. Ipse iamdictus lamvertus taliter ipsum domnus abbatem audivit dicentes,
dixit non potuisset ipsa rebus remitdere, pro qua inde maiore serbitium a pars ipsius monasterii
exinde datum abuisset; tamen si voluisset ipse domnus abbas dare ei triginta auri
tari, ipse lanvertus remitderet ipsius domni abbati pro pars ipsius monasterii inclita medietatem
de tota ipsa suprascripta rebus, qualiter eos ad lavorandum a pars ipsius monasterii
tenuerat, et de ipsa reliqua medietate, quod inde remanserit, firmaret, inde ipse
domnus abbas ipsius lamberti brebem diebus vitae sue. Ipse domnus abbas ec talia audivit
dicentem: dixit illut facere, et ibique ante nos dedit ipse predictus domnus abbas ipsius
lamberti triginta auri tari, faciendum quod voluerit, et de ipsa reliqua medietate de suprascripta
rebus firmaret inde ei brebem diebus vite sueque lamberti; ad obiti sui rediret
ad pars predicti monasterii, ordinandum cui voluerit. Et ipse lambertus volunctarie sue per
conbenientia remisit ipsius domni abbati pro pars ipsius monasterii tota et inclita medietate
de tota suprascripta rebus, de quantum quantoque in predictum locum turriccle, ubi
lenzara dicitur, ille a pars predicti monasterii ad lavorandum tenuit; et donabit exinde
ipse lanbertus ipsius predicti domni abbati pro pars sui monasterii omnes calumnie et
cunctas questiones suas per subsceptum launegilt, et volunctarie sue se manifestabit ipse
iamdictus lamvertus, ut non aliquando adbeniente tempore nec ille, nec suis eredibus, nec
quicumque homo pro illorum partibus cum ipso domnus abbas, aut cum suis successoribus
vel cum pars predicti monasterii, de predicta rebus, ut superius diximus, causare aut
contendere poteret volendum illut tenere et lavorare, set liceret illut ipse domnus abbas
pro pars ipsius monasterii dare et ordinare, qualiter voluerit., scepto ipsa medietate
139
de ipsa rebus, quod ipse predictus lanbertus dicebat tenere ad lavorandum, pro pars ipsius
monasterii diebus vite sue; de qua per combenientia guadia ipse supradictus lambertus
guadia ipsius predicti domni abbati pro pars ipsius monasterii dedi et fidemiussorem ei posuit
leo presbiter de eodem locum aput monte filium quondam petri; et per ipsa guadia, etc.
Statuta mulcta centum auri solidorum constantinianorum. Etiam dicebat ipse domnus
abbas, ut ipsa predicta rebus esset pertinentem in predicto monasterio a quondam guaiferii
filio idem guaiferii comitis, qui ipso monasterio construxit, quod comuniter pars predicti
monasterii abet cum gemma relicta supradicti guaiferii et filia quondam guaimarii
comitis. Infra suprascripto virgulum legit cum eum. Et pro stabilitatem predicti monasterii
scribere fecimus te petrus presbiter et notarius.
+ Ego qui supra Petrus
+ Ego qui supra leo presbiter
+ Ego maiu.
Torna all'inizio