199
In nomine domini dei salvatoris nostri ihesu christi: mense magio indictione
prima gaieta: Et ideo nos agelgisi vir honestus longobardus seu mira
honesta femina iugalibus avitatoribus de cibes civitatis istius. Constat nos ab
odierna die et omnem futurum tempus dodamus donamus et tradimus atque
a die presentis per te leonem venerabilem abbatem transcribimus. ad eclerias
sancte marie foras porte istius suprascripte civitatis. Idest donamus. per te
suprascriptum dominum leonem abbatem de suprascripta vestra ecclesia sancte
marie semperque birginis. ipsas portiones nostras totas et incletas. de ipsas
terras quanta abere visi sumus apprope ipsa supradicta ecclesias. cum omnia
illius pertinentiis. et abet finis ista suprascripta terra. A parte orientis bia publica
ex alio latere in parte occidentis. usque at pedem montis. ex tertio vero
latere quod est a parte septentrionis terra de suprascripta ecclesia. ex quarto
autem latere quod est a parte meridie graditu ipsa terra de supradicta ecclesia.
ec autem ista suprascripta terra posita in terras suprascripte finis.
donamus et tradimus exinde quantum nostra portio est in supradicta vestra
ecclesias. et nichil nobis ividem reserbabimus. ut in vestras et de posteri successoribus
vestris sit potestatem . . . et repromittimus nos seu nostros eredes.
ipsa suprascripta nostra portio de ipsa suprascripta terra omni tempore . .
. . omines. quommodo superius legitur. amodo et usque in sempiternum.
Verum etiam. quod absit et divina abertat potentia quod sibe nos. et nostros
eredes aut qualicumque a nobis transferenda persona contra hanc
nostram donationem seu promissionem quod pro redemtione et remedium
anime nostre donabimus. contrarie alere voluerimus. componere vobis vestrisque
posteris successoribus promittimus ante omnem litis initio pene nomine
auri euriti livra una et soluta pena ec . . . . . . . nostra donatio seu
promissio firma permaneat. scripta per rogos nostros ab iohannes protonotarius
et scriba istius suprascripte civitatis in mense et indictione prima
+ signum + manus suprascripti agelgisi longobardus cum suprascripta mira
iugalibus qui scribere rogaberimus.
+ Ego iohannes protonotarius. Complevi et absolvi in mense. et indictione
suprascripta.
|