Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.1005 » Pag 206 - 208

6.1005
206
208

206
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus salerni domni nostri guaimari, et
quarto anno principatus eius capue et ducatus illius amalfi, et tertio anno ducatus illius
sirrentum, et primo anno principatus domni nostri gisolfi eius filii gloriosorum principum et
suprascriptorum eximiis ducis, mense augustus, decima indictione. Memoratorium factum a
me iohannes de locum nuceria filio quondam alfani qui fuit genero et filiastro faroaldi, eo
quod ante subscripti idoneis omines per combenientia ad tenendum et lavorandum tradiderunt
michi lando et iohannes comitibus, germani filii quondam petri comiti, de rebus illorum
una pecia de terra cum arbustum vitatum quod habet in predictum locum nucerie, ubi malluni
dicitur a subtus et coniuntum in ipso monte sancti cirici, ubi modo rocca est modo incetta,
que est ipsa rebus per as fines: a parte meridie fine via puplica: a parte occidentis
fine nostra et de consortes nostros: de super a parte sebtemtrionis fine ipsorum iamdicti
germani et comitibus: a parte orientis fine petri clerici et abbati, sicut inde media sepe
discernit usque in ipsa iamdicta via pubplica priora fine. de ec vero rebus cum arbustis quod
diximus, per iamdictas finis cum omnia infra se abentibus et suis pertinentiis cum vice de
via sua inclita medietas a pars orientis secus fine predicti petri clerici et abbati exinde
michi ipsi predicti lando et iohannes germani ad tenendum et lavorandum tradiderunt in
oc ordine, ut amodo et semper tota et inclita ipsa supradicta est tradictio ad mea et de
meis eredibus sit potestate tenere et dominare, et fobee et omnis nostre utilitatis iusta
ratione ibi facere, et a presentis faciamus ibidem unum acplictum de casa lignitia vonum
clusum et coopertum, sicut meruerit, et tota ipsa suprascripta tradictio acto tempore de
super et de subtus illut lavoremus et cultemus et studiemus vonum et, ubi meruerit, arbores
et vites ibidem plantemus et propaginemus et surgamus illut, sicut meruerit in
ipso locum, ut vonum pareat annualiter lavoratum et cultatum de super et de subtus tota
ipsa suprascripta tradictio, ut in melius proficiant et non dispereant, et salbum illut faciamus,
207
sicut decet, et ipsi germani ad missum illorum assingnaret michi meique eredibus
ibique organeum da vinum, et ipso organeum per me et meis eredibus per omnis annum
siant vonum conciatum et studiatum, sicut meruerit, et per tempus de vindemie,
quando meruerit, ego et meos eredes faciamus scire, ipsi suprascripti comitibus et illorum
eredes, ut ibidem dirigat missum, et nos illut vindemiemus et ibique in ipso palmentum
fabritum, qui ibidem est intus ipsa tradictione procuremus, et omnis vinum quod inde exierint,
per medium dividamus: illis vel missum illorum tollat de omnis ipso vino medietatem,
et ego et meis eredibus medietatem, tamen ipso supradicto organeum reponamus intus
ipso acplictum quod nos ibidem fecerimus et ibidem midtamus ipsa sortione illorum de ipso
vino quod est medietas, et ego et meos eredes faciamus ipso vino salvum, donec illut inde
tulerint, absque degeneratione et ingne, et ipso missum qui per vindemie ibidem steterit,
ego et meis eredibus illut nutricemus secundum nostra possivilitate, et palmentaticum ei
demus, sicut iustum fuerit. Et de quod amodo et semper ibidem seminamus, demus inde terraticum
secundum consuetudinem de ipso locum; et quale tempore ego et meis eredibus
tota suprascripta tradictio tenere et lavorare non voluerint aut non potuerint, inclitum illut
lavoratum et cultatum, qualis meruerit, cum medietate de ipso palmentum fabritum salbum
remidtamus ad potestate de ipsi predicti lando et iohanni germani comitibus et de eorum
eredes, faciendum quod voluerint, et ego et meis eredibus licentiam habeamus inde excotere
omnis nostra causa mobilia quod ibidem abuerimus. de qua per vona convenientia guadia
michi ipsi supradicti lando et iohanni germani comitibus dederunt, et mediatorem michi
posuerunt iohannes de eodem locum nucerie filium quondam maraldi; et per ipsa guadia
obligaverunt se et suis eredibus amodo et semper defensandum michi meique eredibus tota
et inclita ipsa suprascripta tradictio cum medietate de ipso palmentum fabritum et cum
vice de vie sue da omnes omines omnique partibus, et non illut nobis tollere aut contrare
querat, set adimpleret nobis omnia, ut supradiximus. quod si taliter omnia suprascripta
illis et suis credibus michi meique eredibus non adimpleverint, et aliquit inde contradixerint,
per supradicta guadia componere obligaverunt se ipsi suprascripti lando et iohanni
germani comitibus et illorum eredibus michi meique eredibus, aut cui brebem iste in manum
paruerit, viginti auri solidos constantinianos, et omnia suprascripta nobis adimpleret.
verumtamen et oc memoramus, in simul et tradiderunt michi meique eredibus ipsi supradicti
lando et iohanni germani comitibus de ipsa rebus illorum, que est terra cum
quertietum da capite ab ipso arbustum de suprascripta tradictione usque sursum de ipso
monte sancti cirici, ut de quantum inde lavorare potuerimus, ego et meos eredes licentiam
abeamus eos lavorare et cultare, sicut meruerit. tantum demus inde eorum terraticum iusta
208
consuetudo ipsius loci, sicut superius dictum est, et ipse quertie et de quocumque fruges
quod ibidem parutus fuerit abere, inclita medietatem inde eorum demus, et reliqua medietatem
exinde nobis abeamus per supradicta guadia et obligata pena, quod scripsi ego
petrus notarius.
+ Ego guandelferi
+ Ego dauferius.
Torna all'inizio