Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.995 » Pag 188 - 190

6.995
188
190

188
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus salerni domni nostri guaimari
gloriosi principis, et quarto anno principatus eius capue et ducatui amalfi, et tertio anno
ducatui illius sirrenti, et primo anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni
gisulfi eximii principis et dux filio eius, mense magius, decima indictione. Memoratorium
factum a me praxi presbiter et abbas rector hecclesie sancti nicolai qui constructum est
in locum beteri, ubi proprio gallucantu dicitur, pertinentem hecclesia ipsa de heredes lamberti
189
comitis filii bone memorie adelberti comitis, et adelberti comitis filii quondam landoari
comitis, per combenientia pro pars predicte hecclesie remisit et tradidit michi im possessione
pars predicte hecclesie semper abendum una pecia de terra cum binea et pomis de
locum salictum finibus mitilianense alfanus filius quondam leoni, quod ille a pars ipsius ecclesie
ad pastenandum tenuit per as fines et mensurias: a pars meridie fine rebus predicte ecclesie,
sunt inde passi triginta sex: de supter parte, quod est a parte orientis, similiter fine eidem
ecclesie, sunt inde passi quinquaginta: a partibus septemtrionis fine ipsius ecclesie, inde
sunt passi alii quinquaginta: a parte hoccidentis fine, sicut discernit media serra, in quo plagarie
da palumbi iocandum pertinentem eidem ecclesie sunt cessante ab ipse plagarie in supto
in omni loco passi tres, sunt inde per longitudo passi sexsaginta quattuor, totum mensuratum
ad iusto passum homini, ec supradicta pecia de terra cum binea per supradictas fines
et mensuras ipse alfanus a pars ipsius ecclesie ad pastenandum compreensum abuit a me supradictus
praxi pro pars ipsius ecclesie, et ipse alfanus illut pastenabit et operatum illut abet
per ipsas mensuras que ipso brebem de ipsa pastenatione continet, qui scriptum est per romualt
notarium, in quo cicero notarius et petrus scripti sunt. et ipse alfanus extra ipsas mensuras
que ipso brebem continet, pastenabit; modo autem, ut dictum est, ipse alfanus tradidit
michi nominati praxi pro bice ipsius ecclesie tota ipsa terra cum binea et pomis per supradictas
fines et mensuras, et aliquantum a foras ipsas mensuras cum omnia intro se abentibus et
suis pertinentiis ad faciendum exinde et de ipso brebre, quod cum ipsa rebus michi ammisit pars
ipsius ecclesie, omnia quod boluerit, apsque omni contrarietate vel requisitione ipsius alfani et
de illius eredes. et per combenientia guadia michi ipse alfanus dedit pro parte ipsius ecclesie,
et mediatorem seipsum michi posuit; et per eadem guadia obligavit se ipse alfanus et suos
eredes ammodo et semper defensandum a pars ipsius ecclesie tota ipsa robus, quod superius
michi pro pars ipsius ecclesie remisit et tradidit cum ipsum supradictum brebem ab
illis hominibus et partibus, qui pro pars et datum ipsius alfani et de illius eredes quas.
cumque causationes inde ad pars predicte ecclesie preposuerit. et si taliter illut in predicta
ecclesia non defensaberit, aut, si ipse alfanus vel eius eredes supradicta rebus, quod
superius michi pro pars ipsius ecclesie remisit et tradidit, vel exinde aut ipsum brebem de
partibus ecclesie tollere aut contrare presumpserit, vel quolibet causationes ad pars ipsius
ecclesie inde preposuerit, tunc per combenientia et per supradicta guadia componere obligabit
se ipse alfanus et suos eredes michi supradicto praxi presbitero et abbati et ad meis successoribus
et in partibus ipsius ecclesie centum auri solidos constantinianos. et ego pro taliter
per combenientia per licentiam et apsolutione ipsorum comitibus et domini ipsius ecclesie
tradidi ad potestatem ipsius alfani pro sua sorte, quod tollere debuit pro ipsa pastenatione
190
una pecia de terra cum pastino de vinea quod ipse alfanus pastenabit per has mensuras:
ab occidente fine rebus ipsius ecclesie, inde sunt passi biginti octo: a pars septemtrionis fine
rebus ipsius ecclesie, inde sunt passi alii biginti octo: ab oriente fine rebus ipsius ecclesie,
inde sunt passi quadraginta: a meridie fine via, inde sunt passi triginta quatuor; totum mensuratum
fuit ad supradicto iusto passo omini. ec supradicta posteriore pecia de supradicto
pastinum per ipsas fines et mensuras, sicut dictum est, ego ipsius alfani pro sua sorte tradidi
securiter ille et eius eredes abendum, et obligavit me et successores meos et pars ipsius ecclesie
semper defensandum ipsius alfani et ad illius eredes tota ipsa pecia de ipso pastinum,
quam ego superius ipsius alfani pro sua sorte tradidi, cum bice de via sua ab omnibus hominibus
omnique partibus, et non queramus ego et successores meos illut vel exinde ipsius
alfani vel ad illius eredes tollere aut contrare per nulla ratione; et si illut vel exinde ego
et successores meos et pars ipsius ecclesie eidem alfani tollere aut contrare quesierimus,
tunc per combenientia componere obligabit me et successores meos et partibus ipsius ecclesie
ipsius alfani et ad illius eredes quinquaginta auri solidos constantinianos. preter, si aliquando
tempore ipse alfanus et illius eredes ipsa terra cum pastino, quod superius per ipsas
mensuras pro ipsa sua sorte ei tradidi, daturam aut bindituram abuerit, non abeant potestatem
per nulla ratione, nec per nullo umano ingenio illut vel exinde dare aut alienare
sic, ut de illorum potestatem fiat substractum; set si illut daturum abuerit michi meique
successoribus, vel in partibus ipsius ecclesie, illut bindant ad iusto balientem pretium
quod iuste apretiatum fuerit, et faciant inde me vel meos successores, seu partibus predicte
ecclesie scire pro illut emendum per tertio constitutum usque diebus triginta sex; et si
per ipsa constituta noluerimus illut emere et daret inde eorum iusto balientem pretium
quod iuste fuerit adpretiatum, tunc liceat illis eos dare cui boluerit. Nam, si ante ipsa
constituta illut vel exinde dederint per qualecumque ratione vel umano inienio sic, ut de
illorum potestatem fiat substractum, tunc sine pretium perbeniant ad potestate predicte
ecclesie, ad faciendum exinde quod boluerint per suprascripta guadia et obligationis pena.
Et hunc brebem scripsi ego superius dictus romualt notarius.
+ ego Ioannes me subscripsi
+ ego desideus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio