Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.453 » Pag 335 - 338

2.453
335
338

335
+ In nomine domini nono anno principatus domni nostri iohanni et quarto anno principatus
domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense augustus quinta indictione. declaro ego
mele atrianense filius quondam ursi, quoniam mihi pertinentem est abere rebus in cetaria ubi ad
fonti dicitur, a super ecclesia sancti felicis a partibus predicti genitori meo et a partibus marini
abio meus qui fuit iudex, quem ipso genitor et abio meus a pars palatii expetutum abuit et per
aliis rationibus illut eorum ibi pertinentes fuit; et statim ante subscripto notario et testes hostedimus
unum brebem de ipsa rebus continentem qui continebad, qualiter marinus abio meus ad
pastenandum dederad iohanni monachi qui fuit de surrento, terra ipsa que tando bacua erad in
ipso locum propinquo aqua de fesketole, in quo ipse monachus aliquantum pastenaberad per
hec finis: a partibus occidentis fine ipsius genitori et abio meus, sicut ipsa aqua de felsketole discernit:
a partibus orientis similiter fine qui fuit de ipso abio meus, quatenus discernit ipsa cammara
quem ipse iohannes fabricaberad, et dericto saliente in monte maiore et sic descendente
in mare: de subter fine aqua de mare: de super fine serra. infra hec finis totum illut ei tradiderad,
ut in ipsa kammara hecclesie edificare, et ipso aliut tenere et dominare et ibidem pastenare, et
quantum ibidem pastenaberint binea, et cannietum, et salicetum, seu pomis, dibideret illut per
medietatem: ipse abio meus et eius eredes tollere eos medietatem, et ipsi iohannes medietatem; et
ipsa medietas, que ei inde ebenerit, atdingnaberad eam predictam abio meus, ut alterii illut nullatenus
dare vel alienare nisi ei et ad eius eredes, et aliut continebad in ipso brebem: scripto
336
erad per petrus notarius et roboratum sufficienter. alium iudicatum ostedi, quomodo ante petrus
iudicem ipse genitor meus bice sua et de germani sui in comtemtiones fuerad cum predictus
iohannes monachus, eo quod sua sortione ipsa dederad constantini presbiteri sine suas absolutione;
ideo secundum ipsa tignatione adbincuit illut ab ipso iohanne monachus sortionem suam,
quam ei exinde adbenerad: scribto ipso iudicatum per grimoaldus notarius et ipsum iudex manum
propria scriptum. Similiter et ostedi brebem sigillatum, quomodo ipsius abii mei concessum
a palatio fuerad rebus in locum airole, inter quos concesserad ei ipsa sortione ipsius iohanni
monachi de ipsa rebus infra ipse finis, eo quod guaregan homo fuit, non potuit suam rebus sine
absolutionem palatii dare; proinde suam sortionem eidem palatii benerad et ipse abio meus a
palatio eos expetierad. Simulque alium brebem sigillatum ostedi, qualiter predicto abio meus
concessum fuerad res palatii in eodem loco cetaria a fine de rebus ipsius ecclesie sancti felici et
usque ad fine eius qui fuit traselghisi diaconi, quem a palatio similiter expetutum abuerad, et da
serra de ipsum monte usque mare: infra ipse finis, quomodocumque palatii pertinentes fuit, totum
illut ei concesserad in anno quintodecimo principatus domni gisolfi de mense aprelis, indictione
sexta. necnon et alium brebem sigillatum hostedi qui continebad, qualiter de eodem
mense et indictione concessum fuerad predicti abio meus rebus palatii de eodem loco cetaria
per ec finis: de una parte fine eius quem ante os dies per preceptum a palatio expetutum
abuerad: de super fine serra de monte: a partibus orientis fine ribus et rebolbente per bia
et descendente in mare: de subter fine aqua de mare; infra ec finis, quomodocumque palatii
pertinentes fuit, funditus illut eidem abio meus concessum fuerad. similiter et alium iudicatum
ostedi continentem, qualiter ante radelgrimus iudex fuerad in comtemtiones predictus
ursus genitorem meum de ipsa rebus de cetaria cum ursus et leo presbiter germani filii lupeni
qui bocabad flaibulu, qui fuerad abitantes de cibitate atrano. et ostederad eorum supradicti
brebri sigillati et ipsa monimina, et illis se manifestaberad, ut de ipsa rebus, que ipsa
monimina et preceptora continet, nullo modo causare aut contendere potere cum ipso genitorem
meum et cum eius eredes; et obligaberad se et suis eredibus, ut si aliquando tempore
per se vel per summissam personam cum ipso genitorem meum vel cum eius eredes causare
presumserit, componere eorum centum solidos constantinos et omni tempore taciti inde manere:
scripto indicatum ipsum per gaidenardus notarius, et ipsum iudex et alphanus comes
scripti inbenimus. pariterque ostedi unum brebem: continebad manso et leo germani filii suprascripti
abii nostri dederad ad pastenandum iohanni qui fuit surrentinus, filii palumbi terra
sua ibique in flesketole, ut ille et eius eredes ibidem pastenare binea et cannietum et salicetum,
337
et quantum ille modo pastenatum abet, et pastenaberit in antea usque sex anni completi,
tunc dibiderent eos inter se per medietatem: ipsi germani medietatem, et ipse iohannes
vel suos eredes medietatem; et ipsa eius medietas eorum adtignaberad, ut non abead potestatem
ille suoque erede alterii per nullis modis dare, nisi illorum et ad eorum eredibus,
quemammodum brebem ipsum continet: scripto brebem ipsum per iohannes notarius et roboratum
sufficienter. Similiter et alii tribus brebri ostedi de pastenatione unum continentem,
qualiter ligori et petrus germani filii iohanni qui fuit sirrentinus, tulerant da suprascripti germani
thii mei ad pastenandum rebus illorum ibique in flesketole in eo ordine, sicut et ipsi
alii brebri continet. alium brebem, qualiter stephanus qui fuit surrentinus, similiter ab ipso
genitorem meum bice sua et de ipsi manso et leo germani sui tulerad ad pastenandum rebus
in eodem loco ibique in flesketole in eo ordine, sicut ipso alio brebem continet. ipso alio
brebem continebad, qualiter ipse iohannes filius palumbi, qui fuit surrentinus, tulerad ad pastenandum
da ipsi thii mei ipsa rebus nostra de flesketole, ut ille et eius eredes ibidem pastenare
et laborare, et illut quem ibidem pastenaberit, dibiderent illut inter se in eo ordine, sicut
superius ipse illorum brebem continet, et ipsa mediam sortionem de ipso pastenatores in supradicto
ordine eorum adtingnaberad: scripti brebri ipsi, unum per ipsum iohannes notarius,
et alium per antipertus, et ipso aliut per ipsum iohannes. modo quidem ego superius nominatus
mele in sacratissimo salernitano palatio ante subscriptos nobiles congruum est mihi sortionem
meam de ipsa rebus per finis que inferius declarabi, eos bindere iohanni amalfitano filius mauroni
comiti; et ideo ego superius dictus mele bona mea bolumtate, sicut mihi congruum est,
per anc cartulam per absolutionem et largietate dominorum principum benumdedi tibi iamdicti
iohanni ipsa rebus mea de eodem loco cetaria, ubi ad fonti dicitur propinquo ipsa aqua de
flesketole, in quo ecclesia, quamvis aduc non dedicata, bocabolum sancti archangeli constructa
est, qui est rem ipsam terris bacue et silbis et bineis uno teniente per ec finis: a bars occidentis
sicut discernit ipsa aqua de flesketole, et a capite de ipsa aqua rectum saliente per ipsum
monte in partibus septemtrionalis et coniungente usque in serra maiore de monte qui bocatur
falerzu: a pars orientis, sicut discernit toru in quo ipsa plescora sunt, qui est a super ipsa ecclesia
sancti archangeli, et da inde da ipso toru derictum descendente usque mare, iterum ab
ipso toru ascendente per ipsum monte et rectum saliente in pars septemtrionalis et coniungente
in ipsa serra de ipso monte de falerczu: a partibus septemtrionalis fine ipsa serra de ipso
monte de falerzu: de subtus fine litore maris. infra supradicte finis sceptuabi exinde ipse sortiones
de ipsis ominibus, quem per ipsi brebri pro ipsa pastenatura exinde tollere debunt, sicut
ipsi brebri continet; Nam illo aliut infra predicte finis inclita quartam partem, que est mea
sortione, cum quartam partem de ipsa ecclesia et cum omnia intro se abentibus omnibusque
338
suis pertinentiis et cum bice de bia da ipse platamone et cum sortione mea de ipsa monimina et
preceptora trasactibus nomine funditus inclita ipsa quartam partem tibi iamdicti iohanni benumdedi.
Simulque et benumdedit tibi inclita quartam partem de quantum quantoque mihi ibidem
est pertinentes, quod ego paratum abeo da ipso ligori surrentino, eo quod ipse tribus sortionibus,
quam ab ipso ligori paratam abeo, vobis sunt pertinentes. similiter et tradidit tibi, ut
omnem obligationem et tingnationem quem abeo ab ipsis ominibus de ipse sue sortiones, sicut
ipsi brebri continet, ut quemammodum nobis adinplere et persolbere debunt, ita eos adimplead
in eo ordine vobis et ad vestris eredibus, ad securiter hac firmiter amodo et semper vos vestrisque
eredibus illut abendum, dominandum, possidendum et omnia de supradicta nostra tradictione
et bindictione faciendum quod bolueritis, absque omni mea vel de meis eredibus contrarietate
vel requisitione, aut cuiqua ominibus. Unde pro confirmandam et stabiliscendam anc
mea bindictione et tradictione a presenti recepi a te nominatus iohannes statutum pretium, i
sunt auri solidi de tari numerum triginta ana quadtuor auri tari per solidum, sicut inter nos
combenit in omnis deliberatione. finitoque pretium ipsum aput nos ea ratione, ego superius dictus
mele obligo me et meos filios et eredes amodo et semper antistandum et defensandum vobis
et ad vestris eredibus inclita supradicta nostra bindictione et tradictione, sicut superius diximus,
a pars uxori mee et a pars ipsius ligori et da omnis omines omnique partibus, cui vel ubi
per nos vel per ipsum genitor et genetrice nostra, vel per ipsa uxore mea, vel per ipsum ligori
illut vel exinde datum aut obligatum, seu tingnatum vel manifestatum paruerit, vel qui pro nostris
partibus aut de is ominibus, quod diximus, emiserint vobis et ad vestris eredibus quodcumque
causationes. Si autem etc. Adest conclusionis formula; si vinditor pacta non servet, tenetur
solvere centum aureos solidos constantinianos, interposito mediatore Sergio Atrianense filio
Iohannis
. quam te ademari notarius scribere rogavimus, hactum salerno.
+ ego maraldus
+ ego petrus
+ ego atelgrimus
+ ego alerisi.
Torna all'inizio