|
204
+ In nomine domini vicesimo quarto anno principatus salerni domni nostri guaimari
glorioso principe, et quarto anno principatus eius capue et ducatus eius amalfi et surrentu,
et primo anno suprascriptorum principatuum et ducatuum domni gisolfi eximii principi
et duci filii eius, mense iulius, decima indictione. Memoratorium factum a me mulier
nomine aloara comitissa filia quondam romoaldi comitis, relicta quondam petri comitis filii
quondam petri, per voluntate de mundoalt mei per vona convenientia ad tenendum et lavorandum
tradidi ego una cum advocatorem meum grimoaldi, et iohanni, et mari, germani
filii quondam iaquinti, qui sunt avitatori de locum malluni finibus de nuceria, hante subscripti
testes inclitam medietatem in partibus occidentis de una pecia de rebus mea cum
arbustis vitatis et pomis, quod ego abeo in ipso locum malluni subtus monte sancti cirici,
que est rebus ipsa per as fines: a parte meridie fine via publica: a parte orientis
fine meaque aloare, sicut inde media sepe discernit de super a parte septemtrionis similiter
fine mea: a parte occidentis similiter fine mea, sicut inde media sepe discernit, et
coniungente se ad ipsa via priora fine. ec vero suprascripta pecia de terra cum arbustis
vitatis et pomis per iamdictas finis, sicut diximus, inclita ipsa medietate exinde in ipsa
pars occidentis ipsorum germani tradidit ad lavorandum; unde pro taliter per vona convenientia
per volumtate de mundoalt mei guadia mihi dederunt ipsi grimoaldus, et iohannes,
et mari, germani dederunt, et mediatore mihi posuerunt se ipsis; et per ipsa guadia
obligaverunt se et suis eredibus tali ordine, ut amodo et semper ad sua et de suis eredibus,
natos nascentes, sint potestate illut tenere et dominare, et fovee et omnis sue utilitatis iusta
ratione ibidem faciant, sicut meruerit, et eos cultarent, et, ubi meruerit, infra ipso arbustu
arbores et vites plantare et pomis et propaginare, illis autem et suis eredibus illut
ibidem plantarent et propaginarent, et sic totum eos lavorarent et cultarent de super et
de subter, sicut locus ipse meruerit, ut in melius proficiant et non dispereant, ut per omnis
annum vonum pareat lavoratum et cultatum et salbum, et ubi meruerit, omni tempore
clusum vonum illut avere; et per tempore de vindemie faciant illis et suis eredibus nos
vel nostris eredibus scire, ut dirigamus ibidem missum nostrum, et illis et suis eredibus
tota ipsa medietate de ipso arbustu abto tempore rationaviliter illut vindemiarent, et totum
ipso vinum ibique ad palmentum per medium illut inter nos dividamus: ipso missum
205
nostrum tollat ipso vinum medietatem, ipsi predicti germani tollat inde reliqua medietate
de ipso vinum, faciendum inde per partes quod voluerimus, ipso missum nostrum
adsignare ipsorum germani ad cellarium meum, quod ego aveo intus ipsa curte, organeum
nostrum vonum da vinum ipso horganeum per illis siat vonum conciatum et studiatum
sicut meruerit, et reponant ipsa nostra sortione de ipso vinum intus ipso horganeum,
et faciant illis et suis eredibus nobis vel ad nostris eredibus annualiter ipso vinum
salbum, donec illut inde tulerimus absque degeneratione et ingne; poma vero et
castanee et nuci, qui ibidem sunt, suo tempore, quando meruerit, illis vel suis eredibus
ille colligere: medietatem inde illis nobis adducere in ista civitate ad domus mea, et medietatem
inde illis sivi avere, ipso missum, dum ibidem venerint per tempore de vindemie
pro recipiendum ipsa nostra sortionem de ipso vinum, ipsi predicti germani et suis eredibus
illum nutrire secundum suam possivilitate et palmentatica ei dare, sicut meruerit; et de
quod ibidem seminaverint amodo et semper, deant inde omne anno ad ipso missum iusto
terraticum secundum consuetudinem de ipso locum; et quale tempore ipsi predicti germani
et suis eredibus ipsa rebus in supradicto ordine tenere et lavorare non voluerint aut non
potuerint, inclita ipsa rebus lavorata et cultata vona et salba et, ubi meruerit, clusa et
ipsa organea salba remittere ad potestate meaque aloare, vel de meis eredibus, faciendum
exinde omnia quod voluerimus, et liceant ipsi predicti germani vel suis eredibus inde exire
cum omnis sua causa movilia, quod ibi abuerint, scepto ipso cellario et ipsa organea, et
ire cum illut ubi voluerint, sine contrarietate meaque aloare vel de meis eredibus. quod
si taliter omnia suprascripta ipsi predicti germani vel suis eredibus mihi predicte aloare
vel ad meis eredibus non adimpleverint et aliquit inde contradixerint, tunc per comvenientia
et per supradicta guadia componere obligaverunt se ipsi predicti germani grimoaldus,
et iohannes, et mari, vel suis eredibus, mihi predicte aloare vel ad meis eredibus triginta
hauri solidos constantinianos, et omnia suprascripta per supradicta ratione nobis complire,
ego predicta aloara omnia suprascripta per supradicto ordine feci per volumtate de mundoalt
mei, et una cum illis cum ipsi supradicti grimoaldus et iohannes et mari germani
filii predicti iaquinti ante subscribti testes. et unc brebem scribsi ego truppoaldus
notarius.
+ Ego ursus me subscripsi
+ Ego Ioannes me subscripsi.
| |