Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.119 » Pag 150 - 151

1.119
150
151

150
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri waimarii principis mense februarius
septima indictione. memoratorium factu a nobis madelgari presbitero et ademari advocator
meus, de eo quod in presentiam superii domni nostri et per eius absolutionem et ante eius
bestigiis astantibus landenolfus gastaldeus, wuadia nobis dedit arechis et dauferius germani filii
cuiusdam domni waiferii qui fuit princeps, et mediatores nobis posuerunt aghenardus filius
rodenandi et petrus filius pattelchisi; eo ordinem, ut amodo et cuntis diebus vite mee qui
supra madelgari presbiteri liceat me residere et habitare in ecclesia sancti maximi, quod superius
domnus waiferius pater eorum condidit intus nobam salernitanam civitatem, et ipsa iamdicta
151
ecclesia et omnis aurum et argentum, et codices, et ornamentum ipsius ecclesie, et omnis
rebus substantiam, et casis et movilibus, et peculiis, et servos, et ancillis ipsius ecclesie et omnis
eius pertinentia amodo et cuntis diebus vite mee totum in integrum mee sint potestatem dominandum,
lavorandum, gubernandum et regendum ipsa ecclesia et cleros et homines ipsius ecclesie.
et que amodo et cuntis diebus vite mee aliquit habere aud conquidere potuero sive de ipsa
ecclesia aud undecumque, medietatem liceat me ipsos dare et iudicare pro anima mea, qualiter
mihi placuerit, et ipsa alia medietatem remaneant in ipsa ecclesia post meum obitum; et amodo
et diebus vite mee qualecumque causationes habuero de rebus mea aud de rebus ipsius ecclesie
aud undecumque, de totum mihi illi siant advocatores ad exinde causandum et diffiniendum ipso
secundum legem et ipsa iamdicta ecclesia cum omnis rebus et cunta illius pertinentia in omnibus
diebus vite mee illi et eorum heredibus mihi defensare da omnis homines; et si noluerit eos
mihi defensare, vel si diebus vite mee de mea potestatem aliquit exinde tollere aud contrare
quesierit, componere nobis se obligaverunt biginti auri solidos costantinos et, ut supra legitur,
invitis mihi percomplire diebus vite mee. pro eo quod et ego unaque cum ipso advocatorem
meum wuadia illorum dedit et supra memorati aghenardus et petrus eorum mediatores posuerunt,
tenorem quidem, ut amodo et diebus vite mee resideant et habitemus in ipsa ecclesia et
omnia ibidem compleamus, sicut supra legitur; et si noluerimus eos ibidem adimplere, alios
biginti solidos costantinos ipsorum me componere obligavit et, ut supra legitur, ibidem compleamus.
+ ego ursus notarius interfuit
+ ego qui supra landenolfus gastaldeus
+ ego qui supra dauferi me subscripsi
+ ego qui supra arehisi me subscripsi.
Torna all'inizio