Home » Fonti documentarie » Documenti per la storia della città di Arezzo nel Medioevo vol. 1 » » Pag 451 - 451

451
451

329
Quoniam memoria gestarum rerum temporum prolixitate sepe abolitur tum
nature inbecillitate tum incuria cuiuslibet desidiosi hominis, idcirco litterarum inscriptio perquam utilis est. Quapropter quod actum est in comitatu aritino, in castello quod dicitur Saxello, in presentia bonorum hominum, videticet Rolandini filii Fuscucci et Burci filii Bernardini et Guelfi filii quondam Ubertini et Bigoli filii Gezoli et Gerardi filii Guidonis et Berardi iudicis, scriptis designamus. In suprascriptorum virorum presentia et aliorum multorum aderat Guilielminus olim Bernardini filius et Berta Ardimanni filia et Ardimannus Fuscucci filius. Tunc predictus iudex dixit Ardimanno: Si a Domino ordinatum fuerit propterea huc ad hoc venit Guilielminus filius Bernardini ut tradatis ei Bertam filiam vestram ad sponsam et legitimam uxorem et coniugem et ad legale
atque insolubile matrimonium ei eam copuletis, et sub eius potestate ac mundio mittatis cum univesis rebus quas nunc habet vel ei pertinere videntur, ut si in eius potestate tam puella quam res eius, et de vestra potestate et mundio eam trahatis et in potestatem eius et mundium conferatis. Qui accipiens predictam Bertm filiam suam per manum dextram et tradidit eam in manus suprascripti Guilielmini et ad sponsam et ad legitimam uxorem et coniugem, et ex sua potestate expulit et in potestate Guilielmini tradidit atque demundavit, et in legale matrimonium filiam suam Guilielmino sponso eius cum eiusdem puetle voluntate et omni lege et freda et anagrip atque facultate eiusdem ei eam sociavit. Qui accipiens eam de manu Ardimanni soceri sui anulo enim suo eam subarravit et legitimam eam sibi coniugem fecit. Tunc predictus Guilielminus accipiens mobiles res et dedit meritum Ardimanno socero suo pro traditione sponsalium et tertium pro libras centum et pro expleto mundio per solidos viginti. His omnibus pactis, et cartulam mundii scribere iussit, et universos astantes ad testimonmum rogavit. Hoc factum est anno dominice incarnationis millesimo centesimo tricesimo primo, mense madii, regnante Luterio rege, indictione nona Eberardus sacri palatii iudex idemque notarius scripsi et complevi.
Torna all'inizio