|
22
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri iohanni, et sexto anno principatus
domni guaimarii eius filii gloriosi principibus, mense december octaba indictione. ideoque
ego urso faber qui bocor caballaru, clarefacio, quoniam iam preteritis per firma cartula donatum
et confirmatum abeo amelfrit generi mei terra cum binea in locum beteri ubi propio
gallucantu bocatur, per finis et mensuriis, sicut cartula ipsius amelfrit est continentem; nuc
autem congruum est michi totum illut confirmare ipsius amelfrit. et ideo ego superius nominatus
urso ante subscripti idoneis hominibus per hanc cartulam dono atque confirmo tivi nominato
amedfrit inclita ipsa rebus, quod est terra cum binea de eodem locu gallucantu infra
hec finis et mensuriis: de una parte fine bia qui pergit ad nuceria, sunt ab intus ipsa bia
passos quadraginta sex; a pars occidentis fine, quomodo aliqua pars rebolbit ipsa bia et pergente
per medio ballone, et inde sunt passi quinquaginta nobem, et rebolbente erga cilium
de ripa et pergente iusta fine quod retinet heredes marini filio meus, et sicut termiti et ripa
discernit, et inde passi quadraginta sex: a pars orientis fine de heredes ipsius marini, sicut
termiti ficti sunt, et inde sunt passi quadraginta octo, totum per ipse finis mensuratum ad
iusto passum homini. de hec vero rebus infra predicte finis et mensuriis iam preteritis annos
exinde confirmatum abeo ipsius amelfrit, quantum ipsa eius cartula continet; modo bero iterum
dono adque confirmo tivi nominato amelfrit ipso aliut, quod exinde remansit infra predicte
finis et mensuriis cum tribus scriptionibus indeque pertinentes et cum omnia, quantum ipse
scriptionibus continet et cum bice de bia sua, ad securiter ac firmiter amodo et semper tu tuique
heredibus illut abendum, dominandum, possidendum, omnia exinde faciatis quod volueritis, et
pro hoc donum vobis firmandum secundum lex launegilt a te exinde recepi pallidellum unum
23
et tari boni numerum quindecim in omnes deliberatione, sicut inter nos combenit. finitoque launegilt
ipsum aput nos, es qua repromitto et per bona combenientia ego suprascriptus urso
bolumtarie mee tivi nominato amelfrit dedit et me ipsum tivi mediatorem posui; et per ipsa guadia
hobligo me et meis heredibus amodo et semper antistandum et defensandum tivi tuique
heredibus tota et inclita ipsa rebus per ipse finis et mensuriis cum omnia infra se abentes et
cum bice de bia sua da illi hominibus et partibus, cui per me illut vel exinde datum aut hobligatum
vel manifestatum paruerit, et qui pro nostra parte vobis inde emiserit aut preposuerit
quodcumque causationes. et si taliter vobis omnia suprascripta vobis vestrisque heredibus non
adimpleberimus, adimpleamus vobis omnia, sicut in lex langubardorum de donum et launegilt
continet. quod si taliter omnia, ut superius legitur, vobis vestrisque heredibus non adimpleberimus
et aliquit exinde remobere aut contrare quesierimus, tunc per bona combenientia per ipsa
guadia hobligo me et meis heredibus ad componendum vobis vestrisque heredibus triginta auri
solidos constantinos, et ec suprascripta donatione omni tempore firma permanead. de alii vero
hominibus et partibus non queratis nos exinde abere auctores, set vice nostra licentiam et
potestatem abeatis cum ista cartula et cum alie tribus scriptionibus et cum ipsa cartula que ante os
vobis hexinde emisit, que vobis ad defensione ad semper abendum dedimus, in omnibus inde
causare et finem facere et vobis illos abere et per bos ipsis siatis inde auctores et defensores; et
ipsa monimen est nominatibum unum brebem dibisionis: una de ipse scriptionibus continentem,
qualiter accepto filius iohannis qui bocabat calbarosus, una cum gemma uterina sorore eius et
filia predicti iohanni secundum legis romanorum benumdederad iohanni et landolfi germani
filii sergi tota et inclita terra cum binea de ex eodem locu gallucanta per finis, sicut ista scriptio
continet. alia scriptio, qualiter leo atrianense filius iohanni qui bocabad calbarosus venumdederad
michi nominato ursi tres sortionis de terra cum binea de eodem loco cum ipso palmentum
qui ividem est per finis, sicut ipsa scribtio continet: ipsa alia scriptio continebad, qualiter ipse
iohannes filius quidam sergi atrianensi paratum abuerad da ipsi accepto et da gemma soror
eius terra cum binea quod ipsorum iohanni et landolfi germano suo datum fuit da ipsi accepto
et gemma in eodem loco beteri ubi propio gallucantu bocatur, per hec finis: de una parte fine bia
pulbica: de alia parte fine, sicut dirrupata discurrit: alia pars fine ripa alta que discernit a
litore maris: alia parte fine, sicut ballone discernit: infra as autem finis, qualiter ipsius iohanni
datum fuit, sic inclitum per ipsa cartula ipsius iohanni calbarusi benumdederad. ipso brebem
divisionis continebad, qualiter leo atrianense filius iohanni calbarosus coniuntus fuerad cum
petrus germano suo ad dividendum inter se terra cum binea in eodem loco cum beteri, ubi propio
gallucantu bocatur, in quo ipse leo tres sortionis abere visus est, sicut ipse brebem continet.
ec tota et inclita suprascripta monimina modo vobis ad defensionem semper abendum dedimus, ut
24
licead bos, et cui per bos datum paruerit, et vestris heredibus vice nostra et de nostris heredibus
in omnibus inde causare et finem facere, et per bos ipsis siatis inde auctores et defensores. et
taliter scribere rogavimus te alderissi notarius. actum salerno.
+ ego iohannes notarius me subscripsi
+ ego ursu.
| |