|
30
+ In nomine Domini. Primo anno domni Paldolfi gloriosus princeps,
mense magius, decima indictione. Memoratorium factum a me mulier nomine
Amata, que sum uxor Andrea qui et Caro dicitur, filia Lamprandi et
mecum abentem adbocatorem Grimoaldus germanus meum, eo quod ante
presentiam Hadelferi comitis coniunxit me ad legem cum Adelchisi filio Drogoni
32
de ipsa pecia de terra de casale Murculiano, quod ante os annos michi
vendidit, sicut una cartula mea continet, quod presens ostendit et relecta
est et continebat ec finis et mensurie: de uno latere, quomodo termiti positi
sunt, sunt passos quinquaginta nobem; suprano capite fine ipsa bia hantica, ex
eo capite sunt passos decem et octo; de alio nanque latere, quomodo termiti
positi sunt per ipso plesco inmobile, ex ea parte sunt passos sexaginta duo;
subtano capite, fine limite et termiti, sunt passos decem et octo et abet latitudo
da ipso plesco usque in ipso teimite passos viginti duo. Set dum ipsa
terra michi contrabit Riso filius Roderissi volo ut illos michi defendat, sicut
ipsa cartula mea continet. Quo audito ipse comes interrogabit eum qui exinde
dicere, ille autem dixit: verum est ut ipsa terra michi vendidisse. Cumque vidisse
ipse comes ipsa cartula mea taliter continentes, iudicabit adque inter nos
guadiare fecit ut defensare michi ipsa terra infra supradictas finis et mensurie,
sicut testum de ipsa cartula mea continet, de taliter michi conplendum mediatorem
nobis posui Lupo filium Adelgardi. Ego Iaquintus subdiaconus et
notarius oc brebre scripsi et interfui in Abellino.
+ Ego qui supra Adelferi comes.
| |