Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1165 » Pag 177 - 179

7.1165
177
179

177
MCLXV
A. D. 1052
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, et tertiodecimo anno ducatus illius amalfi et sirrenti, et decimo anno principatus
et ipsorum ducatuum domni gisulfi eius filii eximii principis et ducis, mense februarius,
quinta indictione. Ego iohannes atrianensis filius quondam mauri per conbenientiam
et voluntatem idonei omines ad tenendum et laborandum tradidit beteri, et romualdus,
et iohannes qui sunt germani et filii quondam tauri de la longa una pecia de terra mea
cum castaneis et arboribus aliquanti bitati, quod abeo in locum mitiliano, ubi parabisu
dicitur, et est per ec finis et mensure: de tribus partibus est finis vie: a parte orientis
178
passi octuaginta duo, et a septemtrione passi quadraginta, et a meridie abet passi triginta
duo, totum mensuratum ad iusto passum omini. Integra ista pecia de terra per
suprascripte fines et mensure ego ipsorum germani tradidit tali ordine, ut amodo et omni
tempore, natos nascentes, ipsius germanis et de illorum heredes sint potestatis illud tenendum,
fobee et omnis illorum utilitatis iusta ratione ibidem facere et ..... de illis
et eius eredes semper …….. et a presentes illis tota ipsa traditione pastenare arbori
et biti de bono bitineo, et ubi meruerit poma et ubi meruerit .... insitare insites
vel robiole, et quodcunque frudium inde exierit amodo et usque decem anni completi,
totum illud illis sibi abeant, faciendum inde quod boluerint; ab ipsi decem anni conpleti
assingnare ipsis germanis vel illorum eredes michi meique eredibus integra ipsa traditione
operata et surta bonum arbustum bitatum et operatum, et, unde meruerit, poma
et insites et clusum, sicut de tantos annos locus ipse meruerit; et iam ab ipsi decem anni
in antea omni tempore ipsi germani et illorum eredes abeant ipsa traditione qualiter supra
diximus, et per omnis annum unde meruerit, illis illud propaginare et pastenare arbori
et biti de bono bitineo, et, unde meruerit, illis illud cludere et semper clusum et
salbum illis illud abeant, ut semper proficiant et non dispereant, et ab ipsi decem anni
in antea per omnis annum omni tempore faciant illis me vel meos eredes scire, ut ibi
dirigamus missum nostrum, et illis abto tempore ipsa traditione bindemiare ibique ad
palmentum, et omnis poma que ibi sunt vel fuerit suo tempore colligant et integra medietate
omnis binum et poma que inde exierit, ad ipso missum dare cum media omnis
alia frudia quod inde exierit, et reliquam medietatem inde sibi abere, faciendum per
partes de sua sorte quod boluerint ipsa nostra sorte de ipso binum illis illud reponant
ibique in domus illorum in ipsa rebus in organea nostra da binum quem illorum assingaberimus,
et per illis ipsa organea semper siant bono conciata et studiata intus ipsa
domus illorum posita, et ipso binum nostrum salbum illis illud nobis faciant, dum illud
inde tulerimus absque degeneratione et ingne, et illis illud seminare per omnis annum,
sicut meruerit, et quodcumque victum inde exierit, deant inde illis nobis secundum consuetudo
de ipso locum, et per omnis annum deant nobis palmentaticum secundum consuetudo
de ipso locum ipso missum ……. steterit, illis eum nutrire secundum illorum
possibilitate; et quale tempore ab ipsi decem anni in antea suprascripta rebus illis
laborare noluerint, integra ipsa traditio .... operata et surta et arbustum bitatum et
operatum, et unde meruerit clusum remictant illis illud ad nostra potestate, faciendum.
……………. omnis eorum causa. Et per combenientia guadia michi ipsi
germani dederunt et fideiussorem posuerunt seipsos; et per ipsam guadiam obligaberunt
179
se et illorum eredes, ut si, sicut superius scriptum est, nobis nostrisque eredibus non
adinpleberit, et suprascripta vel exinde remobere aut contradicere presumpserit, per ipsam
guadiam obligaberunt se ipsi germani et illorum eredibus componere michi meique eredibus
quinquaginta auri solidos constantinianos, et suprascripta adinplere, quod scripsi
ego romoaldus notarius.
+ Ego grimoaldus me subscripsi.
+ Ego alderissi notarius me subscripsi.
Torna all'inizio