Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 01 » 1.64 » Pag 79 - 84

1.64
79
84

79
+ In nomine domini dei salvatoris ihesu cristi regnante domno lodoyco imperatore agusto
Anno deo propitio eius imperii vicesimo mense novembris secunda indictione. Ego Guayferius
divina gratia princeps filius bone memorie dauferi, divino auxilio me adiuvante, intus hanc salernitanam
civitatem a super ipsa fistula propinquo casa mea a fundamine usque ad culmen ecclesia
dei edificavi in honore et vocabulo beati sancti maximi confessoris domini nostri ihesu cristi.
Nunc autem quoque dominus largitus est michi ipsius ecclesie per hanc offertionem devote
mentis offerre desidero, unde credimus ad dei omnipotentis misericordiam pervenire. Primum
quidem offero ipsius ecclesie ad deserviendum et laudem domini reddendum pueros hos, qui
subter legitur: hi sunt nomina eorum, iohannes diaconus filius ursiperti de balentino, et alius
iohannes subdiaconus filius leonis, liusprandus subdiaconus de liburie filius liuperti, emepertus
clericus filius sindeperti, ursus filius mauri de saltu, lupus clericus quem datum habui da filii
aunefrit, et amipertus clericus de liburie filius carunci. In simul et de rebus meis ibi obtuli, que
80
subter legitur, idest terram per circuitum ipsius ecclesie et case, qualiter modo edificate sunt
cum curte sua, et terra baciva a super ipsa ecclesia uno teniente, que habet fines da subtus erga
pariete de ipso viridario nostro duos pedes ab eodem pariete cessante, et perexiente in platea
que deducit ad portam de rispizzii; abinde saliente a capite de ipsa casa, quod gualpertus
servus noster ibi edificavit per latere erga ipsa via, que deducit ad casa de rotense, et ceteris
qui illuc habitant, quomodo ipse terminus discernit, et saliente sub casa de filii auderami, et
81
revolvente per ipsa via et saliente usque sub casa filiperti filii felessuni, qualiter modo case nostre
ibi edificate sunt et sepe erga ipsa via et ferolatum factum est, et de superna parte da ipso
monte fine idem anditus a casa ipsius filiperti et madelmi filii donadei et gaudiosi, et lamfrit
filii laduli, sicut et inde sepe discernit et ferolatum factum fuit; de alio vero latere discedendo
sub ipso andito a casa ipsius lamfridi, quomodo modo ibi sepe est, et derictum in ipso pariete
que nos misimus retro ipsa absida de ipsa ecclesia sancti maximi, et inde qualiter ipse pariete
edificata est per derictum descendente usque in ipsa priore fine de ipso pariete, qui venit da ipso
viridario nostro a super ipsa fistula cessante, inde duo pedes. Infra has autem fines in integrum
terram illam cum casis sue et cum ipso pariete retro ipsa absida in ipsa ecclesia offerui; illa
vero terram et vacive et cum edificio suo, qui est da ista parte de ipso pariete, qui retro ipsa
absida est, in nostra vel de nostris heredibus reservavimus potestate; introitum quidem habeat
ipsa ecclesia et sacerdotes illius da parte ipsa de ipsa platea, ubi ipsi cancelli positi sunt, et nos
et nostris heredibus liceat introire in ipsa ecclesia da ista parte de ipsa casa nostra, ubi ipse
anditus modo est usque ad ipsa regiam, que in ipsa ecclesia edificata est in ipsa subdita subtana
de ipsa ecclesia, ubi altario in onore sancti bartholomei apostoli edificatum est. Simulque et
per villis offerimus ibique terram, que appellatur da pandula, ad ipse quertie capientem seminationem
modiorum quatuor, est ibi arbustum vitatum, Alia pecia ad ayra moderasu, Alia terra da
lapesone de modiis duo que est casattina, Alia terra, que nominatur da rosola modiorum duodecim,
et est arbusto et castanetum et quertietum, seu avellanietum, Alia terra, que nominatur casa
maurose et alia terra, que fuit da domninu que est arbusto vitatu modio uno; sunt in simul seminatione
de fasuli modia viginti et est circo casa amabile, quam et integrum ipso casale de casa
amabile uno teniente, quantum modo ibidem habeo, aut in antea ibi adquisiero cum ipso servu
nostrum nomine palumbu cum uxore et filiis et filiabus et pertinentia sua, quod mihi dedit leo
de alexandria: hec omnia est in finibus sarnensis; in simul et integram rem illam, que est in
locum qui vocatur malianum salernitane fine, qui discernit inter hec rebus et rebus que fuit
alerissi. infra iste fines in integrum cum ipsa casa, que intus hanc posita est, Cum omnia infra
se habentibus ibique obtulit et quantum ibi adhuc paravero, et insuper ista offertio offertum permaneat;
quam et si dei vocatio michi evenerit ubique et aliter modo de rebus mea non pareat
iudicatum, per istam offertionem volumus atque statuimus, ut pro salutis anime mee eveniat
integram portionem meam de rebus substantiis meis per diversis locis in prefata ecclesia sancti
maximi, que ad filii nostri reliquimus, ut talem portionem inde percipiant rectores ipsius ecclesie
in possessione ipsius ecclesie, quale unus de meis filiis absque servis et ancillis, qui continunt
in ipsa mea portione, quod volumus ut liberi vadant pro salutis anime nostre, qui habuerint
cispite cum suo cispite, et qui cispite non habuerint, sufficiant illis libertate sua: tali ordine suprascripte
82
nostre ecclesie sancti maximi ea que prelegitur omnia offeruit, ut ex ea semper ibi
ospitium et elemosina esset debeat per paupere et vidue ac debiles per sacerdote illo, que ego ibi
ordinavero. Et post defunctionem nostram licentiam habeant heredes nostris ibi ordinationem
facere post obitum illorum sacerdotum, que nos ibi reliquerimus ordinati; nam non quod filii
aut heredes mea inde aliquid tollere aut subtrahere possit aut cuilibet per quamcumque rationem
dandi aut alienandi, Nisi tantum ut ordinationem ibi faciat de sacerdote, qui bonum habeat testimonium,
ut semper ibi elemosina et ospitium esse debeat de debiles et pauperibus et viduis pro
mee salutis anime. Et si pontifex huius salernitane sedis ecclesie ista nostra ecclesia legibus
advincere potuerit, volo enim, ut tantum ipsa ecclesiam cum suis parietibus habeat; nam nullam
aliud, quod supra legitur quod ibi modo dedimus aut in antea dederimus, set neque anditus ibi
ad ingrediendum habeat, set tantum ospitium elemosinarum fiat inde semper adimpletum de
omnia, que ibi modo dedimus aut in antea dederimus. Et si heredes nostri hoc non adimpleverint,
aut si inde aliquid subtraxerint, vel si a parte palatii illorum fuerit contratum aut tultum,
volo, ut veniat in potestate abbatis sancti benedicti, qui in illis diebus fuerit ecclesia ipsa cum
omnia, quod supra legitur, tantum ad ordinationem ibi faciendum de sacerdote bonam famam
habente, qualiter semper elemosina et ospitium, qui supra legitur, adimpletum fiat; nam non quod
exinde subtrahere aliquid possit neque in vicaria dandum vel per quodlibet ingenium, quomodo
homo cogitare potuerit, tollendum aut dandum. Et si abbas monasterii sancti benedicti ea, que
supra legitur, non adimpleverit et aliquid inde tollere aut minuare presumpserit, volo enim, ut in
ea ratione, quomodo superius legitur, eveniat in potestate abbatis qui in die illo fuerit monasterii
sancti vincentii, ut ipse ibi ordinent, qualiter superius legitur, bonum sacerdotem qui, ut supra
dictum est, adimplere debeat; nam non quod aliquid exinde subtrahere, aut minuare per quamcumque
rationem possit. Et si abbas ipsius monasterii hec non adimpleverit, vel si aliquid inde
minuaverit per quemcumque modo, tunc in integrum omnia, que supra legitur, revertantur in
proprietate ad heredibus meis ad dominandum vel ordinandum, sicut propria sua rebus; nam non
ut et ipsi possit ex illa rebus per quencumque modo dare cuicumque aut alienare, nisi semper
per ipsorum ordinationem ista merces se adimpleatur, ut fiat inde ospitium et elemosinam, sicut
83
dudum legitur. Nam si pro alio modo heredes mei ea, quod superius legitur, removere quesierint
aut contrare presumpserint, vel si exinde alicui dare presumpserit per quodlibet modo, illud quod
datum paruerit sit diruptum et permaneant, sicut superius legitur. Et si contigerit, ut veniant ista
ecclesia in ordinatione de predicta venerabilia loca per neglegentia de meis heredibus, si observare
contempseris ea que illis statuimus, et dum ipsa venerabilia loca si sic observaverint, sicut
supra nos precepimus et ordinavimus, de ipsa ecclesia et de eius rebus heredes mei non possit
inde aliquid subtrahere aut minuare, nisi plicentur secum abbates illo qui fuerit ad ordinandum
ibi sacerdotem, qui adimpleatur suprascripta nostra precepta; et si amplius inde contrare
presumpseris aut tollere quesierint, iam nullam ibi habeat potestatem ordinandi aut dominandi,
et ubi illorum scriptum iste per duobus aut tribus vicem ante iudicem puplicum ostensum et
relectum fuerit et in antea inde perseveraverit causandum, centum beneventanos solidos sit culpabilis
componendum illorum abbati, in cuius in illis diebus fuerit dominatio. Et in antea inde
taciti maneant an expositum, ne forte agatur custodibus suprascripte venerabilia loca ea que nos
super detestabimus, ut illos perdere debeas et revertantur ad meis heredibus: si factum fuerit, sicut
supra legitur, ista fiat, et omnes laborationes que adhuc fecerimus, quantum est infra iste fines
erga ipsa ecclesia, in prefata ecclesia permaneat prior: hec omnia, que supra legitur, iudicavi, ut
dum ego qui supra guayferius evixero, in mea sint potestate omnia faciendum quod voluero et
in aliis modis iudicandi, qualiter michi placuerit, et quod in aliis modis per quamcumque rationem
exinde iudicavero, stabilis et firmum permaneat. Nam si aliter a nobis iudicatum non fuerit,
predicta omnia cum fines et viis sui in ipsa ecclesia permaneat. Quam et huic confirmo, ut si
toti filii nostri absque filios vel filias de legitime sue uxori defuncti fuerint et rebus, que illorum
reliquerimus, iniudicatum reliquerint, omnis enim illa rebus absque servis et ancillis pro illorum
et nostre salutis anime eveniat in ista ecclesia sancti maximi; servis vero et ancillis cum sua
pertinentiam qui habuerit, vadant liberi, et qui non habuerit, habeat libertate sua; et hoc tinore
te totonem notarium sic scribere rogavi, ut hec offertio michi reddas, ut ex ea faciat quod michi
placuerit. Actu salerno mense et indictione suprascripta.
+ Ego sikembardus teste sum
+ Ego sicardus me supscripsi
+ Ego lademari me subscripsi
+ Ego adelchisi filio beroni me subscripsi
+ Ego gaydo me subscripsi
+ Ego lando gastaldus
+ Ego alays filius alays teste subscripsi
+ Ego grimoald me subscripsi
84
+ Ego petrus teste sum
+ Ego raduni teste sunt
+ Ego benedictus.
Torna all'inizio