Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1106 » Pag 79 - 80

7.1106
79
80

79
MCVI
A. D. 1048
+ In nomine domini tricesimo primo anno principatus domni nostri guaimarii gloriosi
principis, Et decimo anno ducatus eius amalfi et sirrenti, Et septimo anno principatus et
ipsorum ducatuum domni gisulfi eximii principis et ducis filii eius, mense octuber, secunda
indictione. Memoratorium factum a nobis amando filio quondam iohannis de loco bineale
et lodelgardus filius quondam rigale, ante presentia Ademarii comiti et iudici per
combenientia tradidimus guidoni et iohannis germani filii quondam iohanni Inclitam medietatem
de tota terra cum casa frabrita salarata, quod nos et ipsi germani abemus intus
anc salernitanam civitatem a super platea que pergit ad portam rotense et a parte occidentis
coniuncta est ipsa terra cum casa ad alia platea, et de ipsam medietatem michi
iamdictus lodelgardus pertinet due sortis, et michi iamdictus amandi de ipsa medietate de
predicta terra cum casa pertinet tertiam partem, reliqua vero medietate de tota ipsa terra
cum casa est pertinentes ipsorum guidoni et iohanni. In oc hordine ipsa medietate nostra
de ipsa casa ipsorum guidoni et iohannis tradidimus, qualiter conciata et edificata est,
ut amodo et usque quattuor anni completi, ad illis et ad illorum heredibus sint potestatis
illam tenere et dominare, fovee et omnis illorum utilitatis iusta rationem ibidem facere,
et ibidem residere et abitare cum ominibus illorum, et ad residendum dare cui boluerit
iusta ratione, et quantum prodem et censum inde tollere potuerit, totum illut illis sivi
abere, et per omnis annum dare nobis censum pro ipsa traditione: In festivitate sancte
marie de mense september quinque tari boni et medium ut per caput badant; ad completo
ipso constituto liceat illis de ipsa medietate de ipsa terra cum casa et.illorum heredibus
excutere omnis illorum mobile, et portaret illut ad ipsa illorum medietate de ipsa terra
cum casa seu ubi boluerit, sine cuiuscumque contrarietate; et inclita ipsa traditione remittant
ad nostram potestatem salba iusta ratione faciendum inde omnia, quod voluerimus;
et si voluerimus ad residendum illam demus cui boluerimus. Tantum, si aliquando
tempore nos et nostris eredibus, amodo ipsa medietate de ipsa terra cum casa vel ex ipsa
datura aut bindituram habuerimus, non habeamus cuicumque illa vel ex ipsa potesta dare,
aut per qualibet titulum alienare: solummodo ipsorum germani et ad illorum heredibus
illam demus ad iusto baliente pretium, que iuste fuerit appretiatos per sapientes homines;
et faciemus illis inde scire pro illut emendum per tertio constitutum de duodecim in duodecim
80
dies, pro illut emendum ad iusto baliente pretium, sicut supra dictum est. Et si infra
ipsa constituta illut emere noluerit ad iusto pretium, sicut dictum est, tunc post ipsa
constituta liceat nos illut dare cui boluerimus; Nam si ante ipsa constituta cuicumque illam
vel ex ipsa dederimus, sine illorum et de illorum heredibus solutione, sic ut de nostra potestate
esset substractum, sine pretium perveniant ad illis et ad illorum heredibus potestate,
faciendum inde omnia quod voluerint; et si illis et illorum heredibus ipsa illorum
medietate de ipsa terra cum casa daturam aut bindituram abuerint, vel ex ipsa similiter
nobis nostrisque heredibus illam deant ad iusto baliente pretium, et omnia nobis inde
adimpleant, qualiter nos eorum adinplere debemus de ipsa tignatione, sicut supra legitur;
et per combenientia ipsi guido et iohannes guadia nobis dederunt et mediatorem nobis posuerunt
se ipsis, et per ipsa guadia etc: Statuta mulcta quinquaginta auri solidorum constantianorum.
Sic tamen oc memoramus, ut per omnis annum deant nobis in ipso constitutum
pro ipso censum sex auri tari boni, michi amandi duodecim ipsi tari, et michi rolegardus
quattuor tari; et si generationes super anc cives benerit, illis nos recipiant in
ipsa traditione ad abitandum, dum ipsa gens super anc cives steterit, et inputemus nobis
inde pro ipso censum per rationem. Et a quo ipsa gentes de ipsa terra perrexerit, post
octo dies ipsa traditione remittamus in suprascripta ratione; quod scripsi ego petrus notarius.
+ Ego qui supra ademari iudex.
Torna all'inizio