|  | 
 + In nomine domini tertiodecimo anno principatus domni nostri iohanni et octabo anno principatus
 domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense octuber decima indictione. memoratorium
 factum a me maio archidiaconus et abbas ecclesia sancti maximi que dedicata
 est intus hanc salernitanam cibitatem, unde ego sum unum de dominii ipsius hecclesie, una
 mecum adesset aghenardus notarius advocator noster, eo quod ante supscripti testes tradimus
 ursi filio petri qui dicitur pappacena, una pecia de terra cum pastino de arbusto quod
 partibus ipsius nostre hecclesie abet in finibus nuceria ubi agella dicitur, quod ante os annos
 a pars ipsius hecclesie ad pastenandum retinuit cicerus filius cennami, et ille ipsa rebus
 ad pars ipsius hecclesie retradidit cum ipso brebem quod de ipsa pastenatione abuit. et est
 rebus ipsa per hec finis et mensurie: a pars septemtrionalis fine bia puplica que pergit ad
 ipse turri et ad ipsi pariti, sunt inde passi decem: a pars occidentis fine quomodo termiti
 ficti sunt, sunt inde passi septuaginta septem: a meridie fine ipsius hecclesie, sicut limite
 discernit, sunt inde passi duodecim: ab orientis fine sicut terminantum est et coniungente in
 ipsa bia puplica, sunt inde passi septuaginta septem, totum mensuratum ad iusto passum
 homini. per iste finis et mensurie inclitum illut ei tradidimus tali ordine, ut amodo et semper
 potestatem abeant ille et eius heredes tota suprascripta nostra tradictione sue potestatis
 tenere et dominare, et annualiter totum illut temporibus suis de super et de supto laborare
 et, ubi meruerit, arboribus et bites plantare et traere et salbum facere, et sic illut totum
 de super et de supto laborare, quatenus semper proficiant et non dispereant, ut bene
 paread laboratum et cultatum; et de quod annualiter ibidem seminatum fuerit, deant nobis
 exinde terraticum vel in pars ipsius hecclesie secundum consuetudinem de ipso locum; et annualiter
 per bindemie faciad pars ipsius hecclesie scire, ut dirigant ibidem missum suum, et illis
 totum ipsum arbustum bindemiare et totum ipso vinum ibidem ab palmentum per medium equaliter
 dividere: ipse misso nostro tollant illut medietatem et ille vel eius heredes medietatem,
 et ipsa nostra sortione de ipso vinum portare ipse ursus vel eius heredes ad cellarium nostrum
 da ipsi pariti sibe in agella et mittere illut in buctem nostram, ita ut per rationem
 adiubent illis ad conciandum ipsa bucte per annum, ubi illut midtere boluerimus, et donec ibidem
 
 steterit ipse misso nostro pro ipso vinum recipiendum, illis autem eum notrire rationabiliter,
 secundum suam possivilitatem; et si ille vel eius heredes rebus ipsa in predicto ordine laborare
 noluerint, tunc remidtere illam inclita operata et salba ad potestatem pars ipsius hecclesie.
 et si de ac terra salernitana exierint aliubi ad abitandum, tunc tota rebus ipsa trasactibe
 ebeniant ad potestatem partibus ipsius hecclesie, scepto si redierint infra tribus anni hic ad abitandum,
 si boluerint, recolligant illut sibi ad tenendum omni tempore in iamdicto ordine: preter,
 si ipsa rebus inbenerit laborata, recolligamus inde eodem anno ipso frudio. de qua sue bolumtatis
 guadia nobis ipse ursus dedit, et mediatorem posuit se ipsum; et per ipsa guadia hobligabit
 se et suis heredibus, ut, si omnia suprascripta non adimpleberint et aliquit exinde contradixerit,
 per ipsa guadia componere hobligavit se et suis heredibus nobis, et ad nostris successoribus et
 ad pars ipsius hecclesie biginti auri solidos constantinos. et hunc brebem scripsi ego aghenardus
 notarius, qui interfui.
 + ego grimoaldus
 + ego dauferius notarius me subscripsi
 + ego alfanus notarius me subscripsi,
 |  |