|  | 
 + In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni et decimo anno
 principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense iunius undecima indictione.
 Ideoque ego mulier nomine theodenanda filia quondam leoni qui dicitur circulu, et
 modo sum uxore ursi filii iohanni atrianensi, una mecum adesse ipse ursu viro meus,
 clarefacio, quoniam a parte ipsius leoni genitori meo, et a parte de genetrice mea nobis est
 pertinentes habere rebus in locum fonti finibus salernitane; et congruum est nobis iamdicti
 vir et uxor tota et inclita supradicta rebus, qualiter, sicut diximus, ab ipsi genitor et genetrice
 nostra, et socerum et socera nostra, nobis est pertinentes habere in ipso locum fonti,
 illut venundaremus iohanni filio mauroni comiti amalfitano. et ideo nos iamdicti vir et uxor,
 sicut nobis congruum est, nostre voluntatis iusta legem et consuetudo nostre romanorum per
 largietatem et absolutionem supradicti domni principes, quem nobis dandum direxerunt per
 adenolfus comes et iudex, ante ipsum iudex per anc cartulam venumdedimus atque ad semper
 habendum confirmavimus tibi iamdicti iohanni tota et inclita supradicta rebus, que, sicut
 diximus, nobis est pertinentes habere in ipso locum fonti per tota fines et pertinentiam
 de ipso locum fonti, ubique exinde in ipso locum inventus dederit et nobis est pertinentes
 abere in montibus quam et in planis, unde nullam nobis vel cuiquam hominibus, aut in
 quavis partibus exinde restitit aut dicimus remanere sortionem; set totum et inclitum omnia
 infra se habentibus et suis pertinentiis. cum viis et aquis. et cum monimen ex ipsa rebus
 pertinentem, qualiter, sicut diximus, ab ipsi genitor et genetrice, socrux et socera nostra, nobis
 est pertinentes habere, funditus illut tibi iamdicti iohanni venumdedimus: simulque et
 venumdedimus vobis bicem et pertinentiam quod habemus in ecclesia sancti felici, qui in
 ipso locum constructa est, ut omni tempore tu et tuos heredes in ipsa ecclesia bicem et pertinentiam
 habeatis, sicuti nos ibidem abere debuimus, et annualiter censum inde dare debeatis,
 sicuti nos inde dare et persolbere deveremus, ad securiter et firmiter amodo et semper
 tota et inclita supradicta nostra vindictionem una cum bice de bia qui pergit ad ipso
 platamone, tu nominatus iohannes quam et tuos heredes illut habendum, possidendum, dominandum,
 omnia exinde faciendum quod volueritis, absque omni nostra vel de nostris heredibus
 contrarietate vel requisitionem. et pro confirmandam et stabiliscendam anc nostra
 vindictionem a presentis recepimus a te iamdictus iohannes emtorem nostrum statutum
 
 pretium. i sunt auri tari boni quadraginta, sicut inter nos combenit in omnis deliberationem.
 de qua nos supradicti vir et uxor obligamus nos et nostris heredibus amodo et semper
 antistandum et defensandum tibi tuique heredibus inclita supradicta nostra, vindictionem da
 omnes homines omnique partibus. si autem, sicut dictum est, taliter illut vobis non defensaberimus,
 et aliquit, de quomodo superius legitur, quesierimus remobere aut contrare, et
 quodcumque causationis vobis exinde preposuerimus, tunc primum omnium questio et causatio
 nostra et de nostris heredibus adversus vos et vestris heredibus modis omnibus sit inde
 tacita et bacua, et duplo supradicto pretium componere obligamus nos et nostris heredibus
 tibi tuique heredibus. et quod aput vos fuerit remelioratum et factum edificium, sub estimationem
 pretii illut vobis restituamus; de colludio autem legibus vobis iuremus per dei misteria.
 preter, quando per vos ipsis volueritis inde esse autorem et defensorem, bice nostra licentiam
 et potestatem habeatis in omnibus inde causare et finem facere, qualiter volueritis, cum quale
 monimem et rationem inde habueritis; nam, quando nos inde quesieritis habere autorem et
 defensorem, nos autem et nostris heredibus illut vobis defensemus et omnia vobis adimpleamus
 per illo hordine et rationem, sicut superius legitur.
 
 |  |