179
+ In nomine domini dei salvatoris nostri Ihesu Christi Imperante domino
nostro alexio magno Imperatore anno tertio decimo. sed et iohannes porfilogenito
magno Imperatore eius filio anno secundo. die tertia mensis nobembrii
indictione secunda neapoli: Visi itaque fuistis vos videlicet cunta congregationis
monachorum monasterii sanctorum sergii et bachii qui nuc congregatum
est in monasterio sanctorum theodori et sebastiani qui appellatur
casapicta situm in biridiarium. querere me videlicet petrum presbyterum
qui nominatur causamala. custus vero ecclesie sancti petri christi apostoli que
sita est in loco qui vocatur tertium. ego autem cum voluntate domini ademarii
filio quondam domini bernardi de domina ademari. et de domino viro
gaietano filio quidem domini marini gaietani et quondam domina drosu
honesta femina que fuit filia domino gregorii de domino anthimo iugalium
personarum. set memorato domino viro gaietano cum voluntate memorati
domini gregorii de domino anthimo thio suo. hoc est thio et nepote domniniis
de memorata ecclesia sancti petri. ipsi autem pro vice illorum et
pro vice de cuntos domninios ipsius ecclesie sancti petri. de fine que est
a parte meridie inter terra pertinente memorati vestri monasterii qui est
in campo de lucia. posita vero in memorato loco tertium. set intus ipsa terra
pertinet memorati vestri monasterii abet palmentum fabritum cum subscetorium
suum proprium memorati vestri monasterii. seu et inter capite de
terra pertinente memorate ecclesie sancti petri que ibi est coniunctum a
parte septentrionis. posita ibi ipsum in campo de lucia. dicendo pars vestra
atversus me ut ego prebariccasem memorata fine qui est inter memorata
terra pertinente memorati vestri monasterii et inter capite de ipsa
terra pertinente memorate ecclesie sancti petri et intrasset in parte meridie
intus memorata terra pertinente memorati vestri monasterii. eo quod si
fuissem ipsa finem inter ipsa terra pertinente memorati vestri monasterii
et inter ipso capite de ipsa terra pertinente ipsius ecclesie sancti petri. quomodo
exfinat ille terminum marmoreum fusco qui est fictum inter ipsa
terra pertinente memorati vestri monasterii et inter capite ex ipsa terra
pertinente ipsius ecclesie sancti petri. iusta illa sepe qui est inter memorata
180
terra. et inter terra heredes quondam cesarii caucaberii. que ibi est a parte
horientis. que fuit de heredes quondam domini iohannis comiti. et abinde
quomodo exfinat ipse terminum marmoreum in parte hoccidentis. et pars
mea dicebat ut sic essem ipsa finem inter ipsa terra pertinente memorati vestri
monasterii ubi est memoratum palmentum cum iamdictum subscetorium
suum proprium memorati vestri monasterii. et inter capite ex ipsa terra pertinente
ipsius ecclesie sancti petri. si quomodo ab antea fuit. unde multam
altercationem exinde inter nos abuimus ante iudices publicos qui ibi supra
ambas partes portavimus at iudicandum. et a parte memorati vestri monasterii
ibidem ostense fuerunt due chartule exemplarie relebate per usum istius
civitatis de due chartule comparationis continente memorata terra ipsius ecclesie
sancti petri. qui declarabat incoherentiam esse ad ipsa terra memorate
ecclesie sancti petri. de uno capite parte meridiana est terra monasterii
sanctorum theodori et sebastiani. qui appellatur casapicta ut inter se finirem
fossatus et terminis. et dum ille ibidem ostense et relecte fuissem. et
talia ipse iudes ipsu terminum marmoreum fictum bidissent tribuit exinde
inter nos oc iudicium ut omni tempore sit ipsa fine inter ipsa terra pertinente
memorati vestri monasterii ubi est memoratum palmentum fabritum
cum iamdictum subscetorium suum proprium memorati vestri monasterii.
et inter ipso capite ex ipsa terra pertinente ipsius ecclesie sancti petri quomodo
memoratum terminem marmoreum exfinat et si quomodo memoratum
terminum monstrat in parte hoccidentis et taliter ponere vobis exinde chartula
promissionis recitatiba ut amplius exinde causatio non fieret. Ita et ego
memoratus petrus presbyter custus vero ipsius ecclesie sancti petri. ego autem
cum voluntate memorati domini ademari et de iamdicto domino viro
gaietano thio et nepote domniniis memorate ecclesie sancti petri. et memorato
domino viro gaietano cum voluntate domini gregorii de domino
anthimo abio suo. et ipsi pro vice illorum et pro vice de cuntos domninios
ipsius ecclesie sancti petri. per anc chartulam et pro eodem iudicio promicto
et atfirmo vobis quatenus omni tempore sit ipsa fine inter ipsa terra
pertinente memorati vestri monasterii ubi est memoratum palmentum fabritum
cum iamdictum subscetorium suum proprium memorati vestri monasterii.
et inter ipso capite ex ipsa terra pertinente memorate ecclesie sancti
petri si quomodo memoratum terminum marmoreum fusco exfinat. et sic
181
quomodo memoratum terminum marmoreum monstrat in parte hoccidentis.
asque omni contrarietatem mea et de posteris mei memorateque ecclesie sancti
petri. et qui vos aut posteris vestris memoratoque vestro monasterio de memorata
fine si quomodo memoratum terminum marmoreum. fusco exfinat
at querendum venerit per me aut per posteris mei memorateque ecclesie
sancti petri. tunc ego et posteris mei memorateque ecclesie sancti petri.
vobis vestrisque posteris memoratoque vestro monasterio eos exinde desuper
tollere et tacitos facere debeamus asque omni data occansione. Quia ita inter
nobis exinde iudicatum est. Si autem et in aliquid offensi fuerimus per
quobis modum aut summissis personis tunc compono ego et posteris mei
memorateque ecclesie sancti petri vobis vestrisque posteris memoratoque
vestro monasterio auri solidos triginta bythianteos. et hec chartula promissionis
recitatiba ut super legitur sit firma scripta per manus petri curialis
qui scribere rogatus per indictione memorata secunda + hoc signum +
manus memorati thio et nepote quod ego qui memoratos pro eis subscripsi +
+ petrus presbyter subscripsi +
+ ego gregorius filius domini petri testi subscripsi +
+ ego iohannis filius domini ursi iudex testi subscripsi +
+ ego gregorius scriniarius testi subscripsi +
+ Ego petrus curialis complevi et absolvi per indictione memorata
secunda +
|