Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 5 » 5.411 » Pag 43 - 44

5.411
43
44

43
+ IN NOMINE DOMINI SALVATORIS NOSTRI IHESU CHRISTI
DEI ETERNI: IORDANUS DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA
CAPUANORUM PRINCEPS PETITIONI DILECTI SUI CLEMENTER
FAVET.
Igitur fidelium nostrorum presentium ac futurorum noverit multitudo.
qualiter ob amorem dei et salutem anime nostre. quam etiam et pro salute
genitoris ac genitricis nostre. magne recordationis principis richardi et fredessinde.
damus Concedimus ac Confirmamus monasterio sancti laurentii
levite et martiris christi qui dicitur ad septimum cui dominus rainaldus
venerabilis abbas preest Videlicet startiam que dicitur de ceraso quam heredes
ugonis blanci dederunt eidem monasterio sancti laurentii qui et dicitur
de aversa. et ortos et curtisanos qui sunt prope muros averse sicut Ugo
blancus dedit predicto monasterio. In quibus ortis liceat abbatibus prioribus
et rectoribus ipsius monasterii homines coadunare et habitationem hominum
facere si voluerint. de quibus hominibus si illic ad habitandum venerint omne
servitium. et censum et dationes publicalia et scaditiones. et alia omnia que
parte rei publice facere et persolvituri essent quocumque modo prefato monasterio
Concedimus et viridiarum quod est iuxta forum de die sabbati. et
lacum patriensem cum lintribus et paraturis et piscationibus et universis pertinentiis
suis et monasterium sancti blasii quid est prope prescriptum monasterium
cum hominibus et pertinentiis suis. Remota omni inquietudine vel
molestatione cuiuscumque iudicis Comitis castaldei et omnium mortalium
persone. Quod si quislibet hominum magna vel parva persona Contra hanc
nostri precepti firmitatem agere presumpserit. aud eius violator in quocumque
fieri temptaverit sciat se compositurum auri purissimi libras quinquaginta
medietatem nostre camere. et medietatem prefato monasterio. dominoque
abbati suisque successoribus. et soluta pena huius nostre Concessionis
et confirmationis hoc scriptum munitum firmum et stabile maneat in perpetuum.
Ut autem hec nostre Concessionis et confirmationis pagina firmius
44
credatur et ab omnibus observetur. manu nostra propria eam Corroborabimus
nostrique sculpiri annuli iussimus impressione.
EX IUSSIone PRefate Serenissime potestatis scriptum per manus Cansolini
in anno tertiodecimo principatus ipsius domini Iordanis et octavo
anno ducatus eius
DAT PRidie idus iunii anno ab incarnatione domini nostri Ihesu
Christi M septuagesimo PER indictionem octavam.
Torna all'inizio