Home » Fonti documentarie » Regii Neapolitani Archivi Monumenta - 6. Appendix » 6.A11 » Pag 164 - 167

6.A11
164
167

164
+ IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI ANNO AB
INCARNACIONE
DOMINI MILLESIMO NONAGESIMO SEXTO INDICTIONE V.
Ego rogerius syciliae comes et calabriae una cum uxore mea nomine
udelaia adtendens in tota terra mea. tam in calabria quam in sycilia. aecclesias
constructas esse pontificales. et ibi canonicos assidue divinis insistentes
laudibus. et super hoc non mihi sed in domino gaudens. squillacensis
aecclesiae cepi condolere casui et ruinae. tristis factus. et ingemiscens.
quod in tam nobili civitate ubi tot christicole ubi tanta vigebat
normannorum copia pontificalis et latina nondum extiterat aecclesia. cuis
ego casum miseratus et ruinam: atque meum pectus tundens. quoniam ex
incuria mea squillacensis aecclesia sic muta erat. sic inutilis erat: sic sine
patre. sic sine consilio. et opibus sic a laudibus divinis tacita. consilio
cassanensis aepiscopi sassonis. et vicarii domini urbani papae. atque domini
roberti messinensium, Stephani severinensis. Angerii cathanensis. Stephani
mazarensis. Engerlandi agrigentinensis. Rogerii Syracusani aepiscoporum
assensu. atque domini brunoni. et fratris mei lanuini haeremitorum virorum
sanctorum consiliis. dominum iohannem de nichiforo qui canonicus et
decanus venerabilis sanctae melitensis aecclesiae erat. vir honestus vir consilii.
vir prudens atque omni copiosus honestate. ibique in magistrum elegi
et pontificem. et aecclesiam suam quot et quantis mihi placuit beneficiis
ditavi. et honestavi dignitatibus. et quantum ad me pertinuit illi destinavi.
et descripsi suam parrochiam. atque meo ipso sigillavi sigillo. ad honorem
dei. et beati apostoli petri. atque domini mei urbani secundi et summi
pontificis. Cuius aecclesiae squillacensis parrochia haec est. sicut ex superioribus
montium torrens in cocleam et alarim fluvios et idem fluvii in adriaticum
defluunt. monstrata et determinata scrutinio veteranorum qui sunt
in territorio eiusdem aecclesiae. et per antiquissima et grata eiusdem sedis
privilegia. squillacium ubi sedes est pontificalis. Taberna. Stilum. Antistilum.
sancta caterina. Badulatum. Satrianum. Castellum cuculi. Castellum
mainardi. Michetas lamathae. Roca de cathenciaco. quae fuit ugonis falluch.
165
Tiriolum. Cathenciacum. Salia. Barbarum. Sinulum Abbatia sancte mariae
de rocella. Abbatia sancti iuliani. Abbatia sancti senatoris. Abbatia sancti
gregorii. et sancti basilii. et sancti nicholai de maliota. Abbatia sancti lucae.
et sancti petri. sancte marie de buthadi. et sanctae helenae. sancti ananiae.
et aecclesia sancte marinae de prato et ecclesia sancti fantini. et sancti
nicholai de pothamo. sancta constantina. et sancta anastasia cum suis divisis.
et vineis quas plantaverunt agricole. de quibus habere debent . . . . . .
. . . et aecclesia sancti nicholai iuxta balneum. cum villanis. VI.
quos donaveram aepiscopo mesimero et ecclesia sancti mathei cum villanis.
et culturis de sancto clerico. et de sancto helia. sicuti tenuerat Hermenfredus
cappellanus sancti mathei. Abatia sancti Ioannis de stilo.
Abbatia sancti leoncii. et aecclesia sancti nicholai de salto. cum sancta maria
quae prope est. et sancti nicholai de trevocati Castellum alare cum suis pertinentiis.
in proprietate sanctae matris aecclesiae possidendum. Concedo eciam
ei villanos extranoas. ad veniendum et ad habitandum in territorio eiusdem
aecclesiae. Illos videlicet qui non sunt in privilegio meo neque in privilegio
baronum meorum. quamdiu voluerint habitare in terra illius. libere et quiete
ab omni iugo meorum serviencium presencium. ac futurorum. Item concedo
illi . . . . . . . . grecos cum filiis et filiabus eorum. sicuti sunt scripti in
privilegio illorum. Concedo item illi omnes leges aepiscopales. sicuti concessi
aecclesiae melitanae et messanae. ad faciendam justitiam secundum canones.
et sanctiones patrum tam de grecis quam de latinis. per . . . . . .
parochia suam. Item atque item concessi et concedo in perpetuum integram
. . . . . de omnibus rebus quas mihi deus erat daturus. tam de
animalibus quam de victualibus. et auro et argento. et de omnibus castellis
et actionibus suprascriptis. ipsi et successoribus illius. decima aut . . . . . .
baronum meorum qui sunt in territorio supradictae ecclesiae ita dividi ab
eo et successoribus eius in tres partes. Duas partes habeat mater ecclesia.
Terciam vero cappellanus qui castelli ecclesie deserviturus fuerit presbiter.
et per manum aepiscopi ordinatus. Quod factum est consilio et testimonio
omnium syculorum aepiscoporum. et quorundam de calabria. et teste comuni
capitulo. Sanctae melitensis aecclesiae. Teste Coffredo filio meo. et alio
iofrido filio meo. Malgerio filio meo. Roberto borrello. Cosberto de luciaco.
166
Tancredo nepote . . . . . . Comite de syracusa. Aquilino. Ricardo brunello.
Ricardo adenello: Teste etiam et hoc confirmante Symone filiolo meo.
Rodulfo de loretello. Wilielmo frate suo de alta villa. Iordano capriolo
de gerentia. Odone bon . . . isio. Preterea concedo illi molendina facere
in omni territorio suae aecclesiae. Quisquis igitur meorum successorum. aut
vicecomitum aut quorumlibet aliorum istius doni destructa extiterit anathema
subincurrat. et sic nisi ad satisfactionem venerit. cruciatus eternos sustineat.
Fiat. Fiat. Amen. Amen. Precipi etiam ut in hoc sigillo scribentur
nomina villanorum quos prefato aepiscopo concessi et successoribus eius.
videlicet apud villadam: Costa notarius cum filiis. Nicholaus rodocallus cum
filiis. Basilius platopodi cum filiis. Iohannes platopodi cum filiis. Archadius
paraponimeni cum filiis. Cosmus de trabiu cum filiis. Grisio cum filiis. Filii
de condo nichola leo et petrus. filii iohannis presbiteri theopistus. nichita.
Michael. Costa atropori cum filiis. Nicholaus tornatoni cum frate et
filiis. Petrus caprarius cum filiis. Iohannes crisilinus cum nepotibus. Arcudius et
costa. et filiis. Basilius attella cum filiis et fratre. Filii comitu. leo. petrus. Nicholaus.
Kalokiricalli cum basilio fratre suo et filiis. Filii gregorii de Kalli.
Basilius. aflanias cum filiis. Leo frater illus cum filiis. Filii gregorii de mellissari.
Andreas cinidro cum filiis. Iohannes de codulu cum filiis. Leo de
codulu cum filiis. Theodotus cum filiis. Costa caprarus cum filiis. Malufaga cum
filis. Iohannes de crisi cum filiis et fratre illius. Petrus. Hi omnes sunt
in territorio squillacii. Aput stilum et castellum alare sunt filii helie. figuli.
Costa. Iohannes. Nicholaus cum filiis illorum. Iohannes francus. et nicholaus
filius fratris eius. Crisolius filius papae costae. Filii didichisi. Basilius.
et iohannes. filii didikisi. Basilius et costa filii didikisi. Cosma et leo. Romandus.
Theodorus. Nikiforus. Filii nicholai istorum frater. Petrus et costa.
Leo de sophia cum filiis. filii costae de sophia. Leo et basilius cum filiis
illorum. Andreas francus cum filiis. Iohannes traditor cum filis. filii
ursonis Kaconitis. Michael. et urso cum filiis illorum. Andrea coskinas cum
tribus filiis. Iohannes notarius. Basilius: et leo cum filiis. eorum Iohannes
scolaris cum filiis. Pancalus eus filius. Iohannes francus filius nichifori.
Iohannes cusintinus cum filiis. Leo scilliotus. Iohannes syculo cum
filiis. Nicholaus sycolo cum filiis. Leo spano cum filiis. Basilius de mannu.
167
Iohannes de manuiti cum filiis. Leo de minniti et nichita clostaria cum
filiis. Butiras Syderos. Iohannes magister cum filiis. Anastasius. Niceta
tuipati. filio de anastasio. Nicholaus tuipati cum filiis illorum. Costa Spanos.
Papa andrea. Philippus de manu. Nicholaus de manu. Nicholaus
de megalu cum filiis. Basilius gener chusintinci. Nicholaus cusintinus. Andreas
chusintinus. Leo de trablo. Leo de monacha cum filiis eorum. Aput
squillacum filii presbiteri leonis de calandra. filii presbiteri alexi. filii presbiteri
ursilei. filii presbiteri theodori binisti filii presbiteri bonelli. filii
presbiteri basilii carioti. Nichiforus et kalokirius filii presbiteri gregorii pudali.
Leo. Nicholaus. Basilius. et archadius. Presbiter nichiforus gener mezithre
cum filiis. Presbiter costa lardefora cum filiis. Mauricius protopapa
cum filiis. Basilius archidiaconus cum filiis. Presbiter urso capacimni cum
filiis. filii presbiteri spartaniti. Gregorius. Stephanus et iohannes. Leo primicerius
cum filiis. Presbiter basilius fraxitanus cum filiis. filii presbiteri
andreae. georgius. filius calniaci. Presbiter nicholaus marrasfacti. cum filiis.
Presbiter nicholaus de agelo cum filiis. Presbiter nicholaus de biblici cum
filiis. Kalokiri primicerius cum filiis. Presbiter arcudius tabulari cum filiis.
Leo et michael . . . . . . protopapa cum filiis. Presbiter Basilius romeus cum
filiis. Leo figulus cum filiis. Leo presbiter cruxi cum filis. Leo de chartes
cum filiis. sergius politis cum filiis. Basilius arcolicos cum filiis . . . boscus.
Haec sunt nomina villanorum quos ego comes prefatus. Rogerius concesseram
sancto matheo in dedicatione illus et armenfredo cappellano ut
teneret et possideret quamdiu viveret cum culturis de sancto clerico et . . . . . .
Post mortem vero ipsius devenerint matri ecclesiae sanctae mariae. aepiscopo
praefato. et successoribus illius. Videlicet filii gregorii domestici. filii
papae leonis busico. Nicholaus de presbitero bonello. Leo gener pyrrae.
Iohannes gualiardus. Theodorus critaratus. Iohannes de areti. Basilius drungaris.
Nicholaus kepastos. Captiva de scliru. Leo clauseladi. Epstadios de
saki. Basilios condolucis. Papa gregorius carioti cum filiis.
Torna all'inizio