|  | 
 + In nomine domini nostri Iesu Christi. Anno ab incarnationis
 eius millesimo septuagesimo hoctabo et tricesimo sexto anno
 principatus domni nostri Gisulfi glorioso principis, mense
 
 maio quintadecima indictione. Ego Lidto filius quondam Musandi
 ante Petrum iudicem prestitui Ademari filio quondam Petri
 duodecim auri tari voni, ut amodo et usque sex anni completi illis
 sivi abendum et faciendum quicquit voluerit, et probter oc per
 comvenientiam probter fidem de ipsi tari tradidit michi una pecia
 de terra sua cum arbusto vitatum quod illut abet in finibus Nucerie
 ubi Rustineto dicitur, que est per ec finis et mensuris iusto
 passu ominis mensuratis: a parte meridiei fine via passus viginti
 dui; a parte occidentis passus quadraginta quinque; a
 parte sebtemtrionis passus quinquaginta; a parte orientis
 passus triginta sebtem; revolbi in parte occidentis passus quindecim
 et medium, revolbi in parte sebtemtrionis passus nobem,
 revolbi in parte occidentis passus quindecim et medium,
 revolbi in parte meridiei et coniungente se in ipsa via priora fine
 passus viginti trex. inclitum illut per iamdictis finis et mensuris
 nobis tradidit cum omnia infra se abentes et cum vice de vie sue,
 ut amodo et usque ipsi sex anni completi nostre potestatis illut aveamus,
 fovee omnes nostre utilitatis ibi faciamus, et quicquit fructus
 quod inde tollere potuerimus de super et de subtus inclitum illut
 nobis aveamus faciendi ex eo quicquit voluerimus; completi vero
 ipsi anni obligavit se ipse Ademari et eredum illius reddere nobis nostrisque
 eredibus de propia sua causa alii duodecim auri tari voni
 ex moneta Amalfitanorum sine iunta illut dare possamus, et ipsa tradictio
 ad omnes frugia recollecta esse midtamus. et si ipsi tari minime
 nobis reddere potuerit de propia sua causa et illut nobis dandum
 venerit, atiungamus ei pretium a super ipsi tari sicut ipsa rebus
 abpretiata fuerit per doctos omines et Deum timentes et firment
 nobis cartulam emtionis secundum legem facta et cum pena obligata,
 et usque ipso constitutum ipsa tradictio in suprascripto ordinem
 nobis nostrisque eredibus cum vice de vie sue defenset ab
 omnibus ominibus omnique partibus. et per convenientiam
 guadiam nobis dedit et fidemiuxorem nobis posuit seipsum per
 abposita nobis nostrisque eredibus at pingnerandum et compreendendum
 omnes rebus et causa sua legitima et inlegitima, et per suprascriptam
 guadiam obligavit se et suis heredibus quod, si taliter
 omnia suprascripta nobis nostrisque eredibus non adimpleverint et
 aliquit exinde contradixerint per quemlivet modum, per ipsam
 guadiam obligavit se et suis eredibus componere nobis nostrisque
 eredibus et cui oc scriptum in manum paruerit triginta auri solidos
 
 constantinatos et suprascripta nobis compliret; et si in predicto
 constitutum ipsi tari de propia sua causa sicut suprascriptum est nobis
 non retdiderit et nobis placet, abeamus ipsa tradictio in antea
 usque ipsi tari ab illut recolligere quesierimus et defensatum illut aveamus
 in suprascripto ordinem per iamdictam guadiam et pena
 obligata hab omnibus ominibus. Quod scripsi ego Petrus protonotarius. S.
 + Ego qui supra Petrus iudex. S.
 |  |