Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1258 » Pag 38 - 40

8.1258
38
40

38
+ In nomine domini sextodecimo anno principatus domni nostri gisulphi gloriosi principis,
mense ianuario, undecima indictione. Memoratorium factum a me theophilo monacho et sacerdote
filio quondam Ieorgii eo quod coram subscrivendis testibus adelbertus filius quondam petri
comitis et gaitelgrima filia landolfi comitis que fuerat uxor adelberti comitis, filii quondam landoari,
tradiderunt michi integram medietatem quam ipsa gaitelgrima et landoarius filius eius et ipsius
adelberti comitis habere dixerunt de ecclesia, que constructa est foris hac civitate in loco
ubi gallucanta et petra lata dicitur, non multum longe a mari ad ecclesia beatissimi confessoris
nicolai cum integram medietatem de casis, et cellis, et atriis, et rebus stavilibus et mobilibus ipsi ecclesie
pertinentibus ei quam et medietatem de molino quod constructum est in loco veteri ab apraxio
monacho et abbate ipsius ecclesie et cum medietate de rebus mobilibus ipsius ecclesie pertinentibus
et omnis..... mobiles de quibus ipsa medietate michi tradiderunt inferius describentur:
Calicem argenteum deauratum et patenam…….. super auratam; Calicem et patenam de stagno;
turibulum argenteum et aliud ereum; Sindonem sericam investutam et alias duas sindones sericas
et aliam sindonem seriaticam adintaliatum, et duas sindones despara magna cum botanis
de panno, sindonem unam ad acum, sindones africactiana sericas quinque, sindonem de zendato
auro textam, sindonem de zendato... botana, parium guaraldi serici diocitrici de saburro,
planetam despara magna, oralem unum adintaliatum, amittum unum de lino, duos manules ad
acum, duos orales cum dextris auro textis, oralem unum cum vultum ad acum, oralem unum
ad ragiolum, amittum unum, duas planetas cordatas et aliam planetam de zendato albo, sindonem
unam cum cruce, faccitergium unum plomatum; duos manules seriaticos, trelices lineas
duas, zonam unam que dicitur ad nudum, curtinam unam cum crucibus laboratam, velamen
alium lineum suptilem, condacim unum, evthologia dua, evangelium unum, lacnisteri unum,
evangelium et apostolium unum, prophitico unum, theodoritum unum, triodi unum, ergadiu
unum, spalterium unum, biblion panigiricon unum, catanicticon et anastasimon duos, tetra angelum
unum, quaternos quinquaginta unum cum canonas et unum preceptum de ..... in
Salerno; scrineum unum, arcellam unam, cruciclas argenteas tres, unam ex eis cum catenulis
argenteis, cruciclas ereas tres, cruces argenteas quattuor, duas ex eis cum gemmis, cruces ligneas
tres auro depictas, quattuor ceraptata deargentata, conam argenteam gemmis et auro
laboratam, et musio unam, conas undecim constantinopoleas depictas auro, conas alias nobem,
39
candelabra duo erea, candelabras vitreas constantinopoleas viginti septem, quattuor candelas
vitreas parvulas, quattuor oba de sturzio, tintinnavulum ereum, tres pateras ligneas cum auro
depictas, tres bettes serreos, archiscamnum, cathedram, mensam cum pedibus et aliam mensam,
scamna quinque, predulas tres, barrilem, tinellam et aliam tinam, pistorium scavineum ligneum,
parium unum molis manualibus, catinas decem, pistoreum ligneum parvulum in rebus de salitto,
buttes duas, unam de saumis decem et aliam de nobem saumis. In suprascripta salernitana
civitate buttes duas unam de saumis decem et nobem, et aliam de quattuordecim saumis. In suprascripta
ecclesia buttes sex unam de saumis undecim, et aliam de decem, et duas de decem,
et octo, et aliam de septem, et aliam de tribus. In rebus de priato buttem de saumis duodecim;
bobem, asinum, obes septem, capras quattuordecim, quinque cartulas pastenationis de ipsis rebus
de salitto, cartulas pastenationis tres de loco albole. De iamdicta vero ecclesia et cellis et casis
et atriis et de omnibus rebus stabilibus, ipsi ecclesie quomodocumque pertinentibus, et de
ipso molino cum pertinentiis eius et de omnibus suprascriptis rebus mobilibus ipsi gaitelgrima
et adelbertus tradiderunt michi integram medietatem: ipsa gaitelgrima ex ipsa medietate tradidit
quartam partem, et ipse adelbertus pro parte ipsius landoari filii ipsius gaitelgrime tradidit
reliquas tres partes, hac ratione, ut amodo et dum vixero, integram suprascriptam traditionem
mea potestate teneam, et dominem, et regam, et gubernem, et iusta rationem salvam faciam, et
in ipsa ecclesia diurnis et nocturnis horis cotidie divinum officium peragam et peragere faciam,
sicut decet presbiteris grecis et ipsam ecclesiam diem et noctem illuminem et illuminare faciam,
sicut meruerit, et ipsas res stabiles quas michi tradiderunt, sicut suprascriptum est, laborem
apto tempore ubi meruerit, infra eas laborare et pastenare faciam et ad laborandum et pastenandum
dem, dum vixero, ut in melius proficiat et non dispereat, et ut semper bona videatur
esse laborata et surta, et ipsam ecclesiam in iamdictas cellas et casas et atria, quando meruerit,
cooperire et conciare faciam, sicut decet. Et de omnibus frugiis quod ex ipsis rebus exierit,
et censibus et dationibus quas ex eis ego tulero, et quicquid in ipsa ecclesia oblatum fuerit, et
quod ex ipsa medietate ipsius molini tollere et habere potuero, et de eo quod pro sepulturis
tulero, dum vixero, michi habeam et faciam ex eo quod voluero. preterea si, deo favente, in ipsa
ecclesia res stabiles aut animalia viba vel talem causam oblatum fuerit, que ad ornamentum
ipsius ecclesie pertinet, semper sit de ipsa ecclesia, et ego illud regam et gubernem et iusta
ratione salvum faciam et frudiem, sicut et ipso alio. et omni anno, dum vixero, in resurrectione
domini et in nativitate eius et in festivitate sancti nicolai per unamquemque ex ipsis festivitatibus
portem vel dirigam ipsorum gaitelgrime et landoarii et illorum heredibus tres paria de
oblatis cum ana nobem cereis; sic tamen, ut ipsa gaitelgrima et eius heredes habeant ex eo
40
quartam partem, et ipse landoarius et eius heredes tres partes. Et ego per totum istum venturum
annum dem ipsi gaitelgrime et landoario et illorum heredibus viginti quattuor auri tarenos
bonos de amalfitana moneta, et a completo isto anno usque sex annos dem eis per omnem
annum auri tarenos triginta de salernitana moneta. Sic tamen, ut si illi et illorum heredes invenerint
ad hereditatem emendum, emant eam pro parte ipsius ecclesie ex ipsis tarenis quos eis
dare debeam, sicut suprascriptum est, et ego eas frudiem et laborem, sicut et illud quod sicut
suprascriptum est, michi tradiderunt, et de ipsis tarenis ipsa gaitelgrima et eius heredes habeant
quartam partem, et ipse landoarius et eius heredes tres partes, et ego non habeam potestatem
alios dominos habere, solummodo ipsos gaitelgrimam et landoarium et illorum heredes,
et petrum, et adelbertum, et landoarium, comites filios quondam lamberti comitis et illorum heredes
habeam, sicut decet. Et per convenientiam ipsi adelbertus et gaitelgrima, tamen ipsa
gaitelgrima cum voluntate ipsius filii et mundoalt sui cum qua omnia, que in hac carta scripta
et scrivenda sunt, fecit, guadiam michi dederunt et fideiussorem michi posuerunt grimoaldum
filium quondam iohannis. et per ipsam guadiam obligaverunt se et suos heredes amodo et dum
vixero, defendere michi integram suprascriptam traditionem cum vice de viis et anditis suis ab
omnibus hominibus, et non eam michi tollere aut contrare querant aut ipse landoarius et eius heredes.
Ad obitum vero meum ipsam medietatem iamdicte ecclesie cum medietate de ipso molino et
de ominibus suprascriptis rebus stabilibus et de ipsis cellis et casis et atriis bene constructis
et laboratis et medietatem de ipsis rebus mobilibus rationaviliter salvis et medietatem de eo quod
deo auxiliante, ibi accreberit, cum medietate de omnibus rebus et causis quem illo tempore habuero,
sit in potestate ipsorum gaitelgrime et landoarii filii sui et heredum illorum quarta pars
ex eo ipsi gaitelgrime et heredum eius et tres partes ipsi landoario et heredum illius. et ego
non habeam potestatem de predicta traditione et de eo quod, ut dictum est, ibi accreverit, alienare,
vel de rebus meis ad obitum meum cuicumque per quemlivet modum dare. Et si, sicut
superius scriptum est, ipsi adelbertus et gaitelgrima et illorum heredes michi non adimpleverint,
et suprascripta vel ex eis quicquam removere aut contradicere presumpserint, per ipsam guadiam
obligaverunt se et suos heredes componere michi triginta auri solidos constantinos et, sicut
superius scriptum est, adimplere. Verumtamen a completo isto anno per omnem annum usque
completos ipsos annos dem eis ipsos triginta auri tarenos bonos de quali moneta in hac civitate
per caput ierit. Et taliter scriptum est per romoaldum notarium
+ Ego iohannes notarius me subscripsi.
+ Ego landolfus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio