|
233
+ In nomine Sancte et individue Trinitatis. Anno incarnationis
domini nostri Iesu Christi millesimo septuagesimo octabo regnante
234
domino Rubberto invictissimo duce Italie, Calabrie atque Sicilie,
septimo mensis ianuarii, prima indictione. Ego Leo filius
Boni de civitate Bari qualiter presentia bonorum hominum testium
subscriptorum, vona mea boluntate guadiam dedi ad Petrus hortulano
filius Dumnelli, native de civitate Trane, habitator qui est
in predicta civitate Bari, et mediatores posui meipsum et Benedicto
barbano meo filio Disigii de iamdicta civitate Bari,
eo tinore ut sociem atque tollam michi uxorem per anulum
Gemmata filia eius absque mundio illius, quod ille in sua et de
suis heredibus optinuit potestate ut mos est, et quando illius voluntas
fuerit et de eius heredes statim ego et heredes meos demus
pro ea meffium, hec est exinde solidos triginta sex aurei voni
qualem meliores et protimissi sunt in illo die inter omnes solidos,
et servum et ancillam de genere sclavorum ziti boni, apti da omni
servitio faciendi sine lesione et infirmitate corporis illorum; et recipiamus
ab illis exinde launegilt faciolo cum serico et illis de presente
ut dent ipsi solidos et minores ipsis inter nobis virque uxor
per pariter et recipiant a vobis iamdictum launegilt faciolo cum
serico ipsum. et si taliter ipsum meffium illis dare et deliberare noluerimus
sicut supra legitur vel si illam in meo coniugio sociare noluero
per anulum, ut supra legitur, et per causationem vel per
legem illis exinde miserimus quommodocumque, obligo me et
meos heredes componere eis solidos sexaginta et perinvitis
ipsum meffium eis demus et deliberemus atque tollam michi illam
uxorem sicut supra legitur. et aliam guadiam ipsius socero meo
dedi et meipsum cum supradicto barbanus meus posui, ut alia
die botorum post nuptias ego faciam morgincaph scriptum per manum
de publico notario continentem quartam partem de omnia
causa mea diebus vite mee stabilia et mobilia et conroborarem ego
illum ab idoneis testibus et traderem ego morgincaph ipsum ipsius
uxoris mee, ut usum est ipsius civitatis et per legem nostram Langobardorum;
et si taliter facere noluero, obligo me componere ei
solidos quinquaginta et perinvitis illum adimpleamus. iterum aliam
guadiam ipsius socero meo dedi et meipsum cum iamdicto barbaneum
meum mediatores posui ut, secundum meam potentiam
235
et lex Langobardorum est, vene in omnibus me abeam ipsam
uxorem mea et iniustum ei nullum faciam. quod si habuero concuba
libera femina in domo mea, eiciam foras illam exinde et cissem
me ab ea; et si fuerit nostra ancilla demus ei maritum aut demus
et tradamus illam in manibus illorum vel de ipsa uxore mea
faciendum ex ea omnia ut boluerit. nam si pro adulterio ipso vel
pro qualibet malitia iniustum ipsius uxoris mee fecero et illis exinde
me quesierit et ego ausum non fuero iurare eis cum duodecim
meis parentibus mecum ad ipsa sancta Dei evangelia ut hoc malum
factum ego non abuissem, set melius eam abere non potuissem,
quadraginta solidos eis componere placitavi et perinvitis
in antea vitia mea emendarem et, si iuravero eis, ut fiamus exinde
absoluti. similiter aliam guadiam ipsius socero meo dedi et meipsum
et prescriptus barbaneus meus posui mediatores, ut si ipsa
uxor mea ab aliqua gente fuerit depredatam et ego remansero,
continuo decertarem sequenter meam potentiam et recumpararem
eam infro regno ubi ausum fuero ire vel missos meos dirigere; quod
si de eam neglectum redimendi posuerimus et illis exinde me quesierint,
et ego ausum non fuero iurare eis cum iamdictis duodecim
meis parentibus mecum ad ipsa sancta Dei evangelia ut diligenter
illam inquisissem, set nullo modis eam inbenire non potuissem
vel non abuissem ego tantam potentiam unde ipsa uxor
mea redimere poterem, triginta solidos eis componere placitavi
et perinvitis illam redimerem et in hac terra et domo mea revocarem
et aberem eam michi legitimam uxorem sicut antea abui et,
si iuravero eis, ut fiamus exinde absoluti. et aliam guadiam ipsius
socero meo dedi et meipsum Leo cum Benedicto barbaneus
meus mediatores ei posui ut, si ipsa uxor mea egrotaverit et usque
ad mortem venerit antea de me, ut potest abere, illa disponere et
hordinare pro anima sua de ipso meffio suo partem suam et de
tota quarta sua una cum ipso patre suo et eius heredes omnia
qualiter illa voluerit et placuerit. quod si fuero ego vir suus ibidem
ad presens, ut replicarem me et consentirem in omnia, et si ad presens
non fuero vel si fuero et replicare me ei noluero, ut qualiter
disponeret et hordinaret ipsa uxor mea secundum suam boluntatem
et una cum illis ut dictum est, firmum et stabilem maneret omni
tempore et non abere potestatem ego de quacumque hordinatione
eius exinde causare aut aliquit disrumpere vel commovere
236
illut, et si causare exinde voluero vel commovere illut et noluero
in omnia stare et adimplere sicut supra legitur, et per causationem
vel per legem illis exinde misero quommodocumque, obligo
me componere eis solidos viginti et perinvitis exinde ego
semper tacerem atque omnia ego eis adimplerem ut supra legitur,
per districtum me et meos heredes et predictus barbaneus meus
ambos mediatores, ut supra nominati sumus, qui ei et eius heredes
dedimus licentiam per unaquoque guadia, ut continet supra,
pignerare nos et nostris heredibus per omnia nostra causa legitima
et illegitima sine calumnia, quousque fecerimus et compleverimus
illis omnia ut supra, quale dictum est. Et taliter hunc
scriptum scripsi Mel Basilicus, cliricus et protonotarius qui interfuit. S.
+ Ego Sasso turmarhca.
| |