Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 08 » 8.1323 » Pag 172 - 174

8.1323
172
174

172
+ In nomine domini vicesimo anno principatus domni nostri gisulfi gloriosi principis, mense
octobri, quintadecima indictione. dum coram presentia domni leonis venerabilis abbatis monasterii
sancte et individue trinitatis quod foris anc civitatem in loco metiliano constructum est, essem ego
sico comes et iudex, et ibidem adesset vivo castaldeus filius quondam petri et ydonei homines
interessent, Ipse domnus abbas ostendens unum preceptum utili anulo consignatum scriptum
per aceprandum lebitam et scriba sacri palatii presente anno et indictione et preterito mense
septembri; qualiter ipse domnus princeps concesserat in ipso monasterio et ipsi vivo terram
et casam fabritam que fuerat petri clerici filii quondam alfani intra hanc civitatem prope portam
que dicitur de la palma, et terram in quam valneum construendum inceptum habebant et aque
que ibi a super surgunt et aliud sicut ipsum preceptum continet. et ostendens sex cartulas ex
quibus prima scripta per barbatum notarium, quarto anno principatus domni sicenolfi, mense
nobembri, octaba indictione. Acipertus filius mastali et luperisi filii lupi venumdederant iohanni
filio ianniperti totas et integras res suas quas habebant in montibus in locis cetaria, et faleczo,
et carbonara, et septem arbori, et ferolitu per fines: a parte orientis finis sancti cesarii et finis
caputaque, sicut finis sua discernebat, et descendente in fluvio de cetaria et prevaricante
eo et coniungente in valle maiore, et per ipso vallone saliente in toro de imbrici, et rectum
exiente in fluvio de carbonara, desuper parte fine serre montis cum castanetis, et quercetis, et
silvis, et cum omnibus intro habentibus, et cum vice de viis suis, et ubicumque inventus dedisset,
sicut ipsa carta continet, que satis roborata est a testibus. Secunda scripta per ursum
presbiterum et notarium, quadragesimonono anno principatus domni guaimarii principis, et
octabo anno domni gisolfi eius filii, mense aprili, quartadecima indictione. Maraldus et liotus
germani filii iohannis, pro vice sua et de consortibus suis tradiderant ad laborandum suprascriptas
fines campuli filio leonis, sicut ipsa carta continet, roborata per tenpum et guisenolfum.
Tertia scripta per antipertum notarium, vicesimo anno principatus domni gisolfi, mense septembri,
undecima indictione. Ingelgardus clericus et garofalus pro vice sua et de consortibus
suis tradiderant ad laborandum stephano scontrato de suprascriptis rebus, sicut ipsa carta continet,
in qua machenolfus et ragemprandus testati sunt. Quarta scripta per ildericum subdiaconum
et notarium, tricesimo tertio anno principatus suprascripti domni gisolfi, mense augusto,
octaba indictione. Ipse ingelgardus clericus tradiderat virino res suas, quas habebat cum consortibus,
173
que erat silba et quercietum in monte de faleczu, et cetara, et ferolitu, sicut ipsa
carta continet, in qua maio et petrus subscripti sunt. Quinta scripta per ipsum ildericum, nono
anno principatus domni iohannis, et tertio anno domni guaimarii eius filio, mense nobembri,
quinta indictione. disiio et lando filii ingelgardi presbiteri tradiderant petro monacho de suprascriptis
rebus pro vice eorum et de consortibus illorum, sicut ipsa carta continet, in qua
alfanus et leo presbiter testati sunt. Sexta scripta per alderissium notarium, quintodecimo anno
principatus domni guaimarii, mense martio, prima indictione. Ipsi disiio et lando dederant ipsum
annum licentiam et potestatem iohanni magistri, ut potestatem haberet abscidere lignamina
per montaneis eorum de cetara, et carbonara, et ferolitu, et falerzu, sicut ipsa carta continet,
in qua dilectus presbiter et notarius et urso subscripti sunt. Cum autem fuerunt ostense, convenit
inter ipsos domnum abbatem et vivum, ut pars iamdicti monasterii habeant ipsas cartas
et iamdictum preceptum, et quando ipse vivo et eius heredos eas vel iamdictum preceptum
parti ipsius monasterii quesierint, tunc per omnes vices infra dies decem pars iamdicti monasterii
ipsum preceptum et iamdictam cartam iusta rationem salvas coram iudicem istius civitatis
dent habent diebus centum, excepto si per vim puplicas tultas aut per ignem manifesti
cremati fuerint partibus ipsius monasterii, non sit ex hoc pars ipsius monasterii culpabiles; et
quando ipse vivo et eius heredes ipsas cartas aut ipsum preceptum a partibus ipsius monasterii
susceperint firment parti ipsius monasterii firmam cartam a publico scriba scripta cum
guadiam et ydoneo fideiussore et penis obligatis de tricentos auri solidos constantinos, in qua
iudex subscribatur, ut expletis ipsis centum diebus, cartulas ipsas et preceptum, quales eis
date datumve fuerint partibus ipsius monasterii reddant, excepto si per vim puplicas tultas aut
per ignem manifestum adustas ipsum preceptum, vel cartulas fuerint, eis non sint ex hoc ipse
vivo et eius heredes culpabiles. et cum ipse cartule et preceptum redditas et redditum fuerint
ipsam cartulam que per eis facta fuerit incidatur, et ipse vivo et eius heredes semper suprascriptas
cartas partibus ipsius monasterii defendant ab omnibus hominibus aliter quam aliquam
pertinentiam quesierint habere in ipsis cartulis, et quando pars suprascripti monasterii voluerit
causare cum suprascriptis cartulis, ex eo quod continent, vel cum ipso precepto, ex eo quod
continet potestatem habeant, qualiter voluerint. et per convenientiam iohannes monachus per
iussionem ipsius domni abbatis guadiam ipsi vivo dedit et fideiussorem eius posuit leonem
atrianensem, filium quondam petri de mira. et per ipsam guadiam ipse domnus abbas obligavit
se et successores eius et partes suprascripti monasterii, si sicut scriptum est, ipsi vivo et
eius eredibus non adimpleverint et suprascriptas, vel ex eis quicquam removere aut contradicere
174
presumpserint componere ipsi vivo et eius heredibus centum auri solidos constantinos. et taliter
tibi iohanni notario scribere precepi.
+ Ego qui supra sico comes et iudex.
+ Ego ademarius notarius me subscripsi.
+ Ego qui supra leo abbas.
+ Ego grimoaldus notarius me subscripsi.
Torna all'inizio