Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.996 » Pag 191 - 193

6.996
191
193

191
+ In nomine domini Vigesimo quarto anno principatus salerni domni nostri Guaimari
gloriosi principis, et quarto anno principatus eius Capue et ducatus illius amalfi, et tertio
anno ducatus eius surrentum, quam et primo anno et principatuum et ducatuum domni gisulfi
eius filii eximii principis et duci, mense magius, decima indictione. Declaro ego ioannes
domini gratia abbas monasterii sancte marie et sancti benedicti siti intus hanc salernitanam
civitatem, quoniam pars suprascripti nostri monasterii habet plures rebus a foras hanc
predictam civitatem, unde modicum prodem venit in predicto nostro monasterio, inter quas
abet pars nostri monasterii una petia de terra cum arboribus vitatis in locum andrelle
subtus ecclesia sancti viti, que est per as fines et mensuras. A parte occidentis fine via
que vadit subtus ipsa ecclesia, inde sunt passi decem et nobem per latitudo. Ab oriente
fine sicut discernit albeo de flubio lirno; mensurata ab intus ipsa rebus, inde sunt similiter
per latitudo passi viginti et unum, et a meridie et a parte septemtrionis fine sicut
sepe discernit, et est per longitudo da ipsa via et usque ad ipso flubio lirno mensurata
ad iusto passo homini. Hec autem predicta terra per supradictas fines et mensuras
abet pars supradicti nostri monasterii in eodem loco, unde nullum prodem venit in iamdicto
nostro monasterio, et volueramus illut dare commutationis hordine et accipere inde
alia rebus coniuncta ad rebus exdicti nostri monasteri, unde plus et remelioratum......
fruges ebenirent in pars predicti nostri monasteri. Nobissime autem venit ad nos manso
et leo comites, germani filii quondam mansoni castaldi, et dixerunt nobis, ut si commutationis
hordine dederimus ex ipsa petia de terra, per supradictas fines et mensuras, illis
autem darent in parte ipsius nostri monasteri alia rebus..... in locum pandola que est
coniuncta ad rebus suprascripti nostri monasteri, quod illis paratam abunt per firma cartula
da citrus filio quondam cari, et pro causa remeliorationis adiungere nobis solidos
decem, ana quadtuor auri tarenos abentes per solidum; et ut previdimus, quod bonum ad
pars predicti nostri monasteri ebeniret, et remelioratum esset illut quod reciperemus,
quam illut quod dare cupimus, tunc cepimus inde abere colloquium cum fratres sancte
nostre congregationis et cum iohannes clericus advocator suprascripti nostri monasterii,
sed ad iamdictos fratres et ad predictum advocatorem bonum comparuit esse commutationem
istam faciendum et remelioratam esse rebus ipsa, quam ipsi germani in predicto nostro
192
monasterio commutationis hordine dare bolunt, quam ipsa predicta terra que a nos
recepere querunt; et ego predictus iohannes abbas per meipsum illut per hordinem nuntiavi
supradicte gloriose potestatis, ut per eius licentiam hanc commutatione faceremus;
ille vero pius princeps solutionem nobis dedit talia faciendum, etiam de suis presentiam
inter nobis essendum diressit amatus iudicem suumque fidelem et missum, et nos secundum
legem longobardorum inter nos essendum combocavimus idoneos homines, ut quo utrum
que fecerimus, firmum et stavilem permanead. Quo ita factum, ego supradictus iohannes
domini gratia abbas ante ipsum iudicem et subscriptos idoneos homines commutationis
hordine tradidimus vobis iamdictis mansoni et leoni comitibus una cum iamdicto advocatore
nostrum inclitam ipsam iamdictam terram nostri monasterii de predictum locum andrelle
per supradictas fines et mensuras cum vice de ipsa via et cum omnia intra se
abentibus omnibusque suis pertinentiis, ad securiter et firmiter amodo et semper vos prenominati
germani et vestris eredibus illut abendum et omnia inde faciendum quod volueritis,
absque omni contrarietate mea et de meos successores vel de pars nostri monasteri.
Unde pro confirmandam hanc nostra commutatione, suscepi a vos prenominatis germanis
per aliam cartulam, quam aput nos scriptam retinemus, inclita ipsa rebus vestra de ipsum
locum pandola, quem vos emptam abetis da ipsum citru, que est terra cum arbusto, ubi
proprio ad castanieta dicitur; et est per as fines et mensuras. Ab oriente fine via., sunt
inde passi quinquaginta quinque. A septemtrione abet passos quadraginta tres. Ab occidente
fine rebus suprascripti nostri monasterii, sunt inde passi quadraginta et nobem. A
meridie abet passos quinquaginta septem mensuratos ad iusto passo homini. Hec supradicta
rebus per istas fines et mensuras a vos iamdictis germanis suscepi, sicut ipsa cartula
continet, quam a vestra parte firmata retinemus, et pro causa remeliorationis adiunsistis
nobis ipsi decem solidi tari, ana quadtuor auri tari per solidum. De qua ego predictus
iohannes domini gratia abbas obligo me et meos successores et pars suprascripti nostri
monasterii amodo et semper defensandum vobis predictis mansoni et leoni et ad vestris
eredibus integra suprascripta petia de terra per supradictas fines et mensuras, quod vobis
superius tradidimus, cum vice de via sua da omnibus hominibus omnique partibus. Et quando
vos iarndicti germani et vestris eredibus de supradicta nostra traditione auctores et defensores
essere bolueritis, licentiam et potestatem abeatis inde causare et finem facere,
qualiter bolueritis, cum omnes munimina et rationes quas inde ostederitis. Et si taliter,
sicut superius legitur, ego et meos successores et pars predicti nostri monasteri vobis predictis
germanis et ad vestris eredibus non adimpleberimus, et illut vel exinde remobere
aut contrare quesierimus, vel si qualiscumque causationes vobis et ad vestris eredibus exinde
193
emiserimus, componere obligo me qui supra iohannes domini gratia abbas et meos
successores et pars suprascripti nostri monasterii, vobis mansoni et leonis et ad vestris
eredibus, quingentos aureos solidos constantinianos. Et taliter scribere rogavimus te qui
supra iohannes clericus et advocator qui et scribsi.
+ Ego et supra iohannes humillimus abbas
+ Ego qui supra amatus iudex
+ Ego romoaldus me subscripsi.
Torna all'inizio