|
51
+ In nomine domini anno tricesimo quarto principatus domni nostri guaimari, et quarto
anno principatus domni guaimari eius filio, gloriosi principibus, mense magius, quinta
indictione, Memoratorium factum a me feri diacono et abbati filio quondam feri, eo quod
in sacratissimo salernitano palatio ante supradicta gloriosa potestatem, et ibique astante
romoaldus iudex et aliis nobilibus, per vona combenientia tradiderunt mihi supradictus
domnus guaimarius princeps et iohannes comes, germani filii domni iohanni, qui fuit
princeps, ecclesia bocabulum sancte dei genitricis semperque virginis marie, quem supradictus
domnus iohannes princeps et domna sichelgaita principissa uxor sua ha nobo fundamine
construxerunt in curte sua de intus hec cibitatem inter muro et muricino, cum
omnis rebus et casis et pertinentiis predicte ecclesie pertinentem, quemammodum abent
vel abuerint, in tali ordine, ut amodo et diebus vite mee, qui supra abbas, ipsa ecclesia
cum ipsis rebus, que diximus pertinentem predicte ecclesie, mea exet potestatem, illut tenendum
et dominandum, et liceat me et presbiteris et clericis, quem ego ibi misero, in
eadem ecclesia laudem retdere deo et omnis ecclesiasticum ordine facere, qualiter meruerit;
et licentiam abeamus de ipsi rebus, quemammodum abent vel abuerint ipsa ecclesia,
in beneficium dare ad presbiteris et ad clericis, quem ego ibidem misero et presbiteris
et clericis, ipsis licentiam habeant illis et homines, quem illis ibidem ad lavorandum miserint,
rebus ipsa lavorare et frudiare, et de ipso frudium facere omnia quod voluerint;
sic tamen, ut sic rebus ipsa lavorare, sicut meruerit, absque omni contrarietatem de suprascripti
germani vel de illorum heredes: similiter, et de quantum de ex ipsa rebus remanserit,
52
quod per me datum in beneficium non essent, licentiam habeamus nos illos lavorare
et homines ad lavorandum mittere, et rebus ipsa frudiare, et de ipso frudium facere
omnia quod voluerimus. Nam et liceat me de ipsis rebus, que diximus pertinentem
predicte ecclesie, exinde per vicaria dare, scepto molinum de lirinum; sic tamen, ut per
doctos homines estimatos remilioratos pareat rebus, quem nos ad eadem ecclesia pervenire
facimus potestatem, et liceat nos circoitum ipsa ecclesia in rebus sua pertinentem ibique
homines mortuos sepelire et de ipse sepulture dare, qualiter voluerimus, et omnis sepultura
quam inde tulerimus, et obblatio, et botatione, quam in eadem ecclesia introierit,
totum nostre sint potestatis, faciendum quod voluerimus, scepto si pannos sericos vel causa
ecclesiastica ibidem introierit, semper sit de predicta ecclesia, ad tenendum et regendum
nos illut, sicut et ipso aliut que superius diximus. Ad die vero mei hobiti liceat me de
omnis mea causa propia mobilia dare et facere omnia quod voluerimus, seum et homines,
quem ego mecum abuerimus, cum omnis propia causa mea mobilia de casis predicte ecclesie
exire et portaret illut ubi boluerit, absque omni contrarietate ipsorum germani et
de illorum heredes; de qua per bonam combenientiam guadia mihi ipse iohannes comes
dedit, vice sua et vice supradicti domni principis germani eius, et mediatorem mihi posuit
iaquintus comes filius quondam disigi; et per ipsa guadia etc. Statuta mulcta quadringentorum
solidorum auri Constantini. Et hunc brebem scripsi ego iohannes notarius.
+ Ego qui supra romoaldus iudex.
| |