Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 06 » 6.924 » Pag 81 - 83

6.924
81
83

81
+ In nomine domini bicesimo anno principatus domni nostri guaimari glorioso principe,
filio quondam domni guaimari, et primo anno principatus domni iohanni eius
lio, mense ianuarius, sexta indictione. memoratorium factu a me iohanne clerico filio quondam
falconi, eo quod ante presentia domni adelferi clerici et abbas ecclesie sancti maximi,
qui est unum de dominii ipsius ecclesie, et ibique esset subscripti testes, per iussionem
ipsius domni abbati pro pars et vice ipsius ecclesie sancti maximi ad tenendum et lavorandum
et pastenandum abellanietum tradidit ego qui supra iohannes clericus, qui sum
minister ipsius ecclesie, iohanni filio quondam amori et abalzami filio quondam teuderici,
qui sunt congnati et abitatori de locum nucerie, de rebus pertinentem ipsius ecclesie qui
est terra cum quertietum et bacuum uno teniente de locum nuceria, ubi cancellata dicitur,
qui est per as finis et mensuras: a pars meridie fine bia publica, inde sunt passi triginta
dui et medium: a pars occidentis fine predicte ecclesie, inde sunt passi centum sebtuaginta
sex: et a pars sebtemtrionis fine ipsius ecclesie, inde passi biginti sex, et ab inde
rebolbente et descendente in pars sebtemtrionis per fine ipsius ecclesie inde passi undecim:
et a pars sebtemtrionis fine ipsius ecclesie, inde passi biginti duo et cubito unum: et
82
a parte orientis fine similiter ipsius ecclesie, et inde sunt passi usque ipsa via priore fines
centum sebtuaginta, totum ad iusto passum omini mensuratum; ista vero terra cum quertietum
et bacuum uno teniente per iamdicta mensuria, totum et inclitum illut, cum omnia
ad se pertinentes et cum vice de ipsa via, ipsorum nominati ad tenendum et lavorandum
et pastenandum aliqua pars abellanietum ego nominatus iohannes clericus pro pars et vice
ipsius ecclesie per iussionem ipsius domni abbati tradidit tali ordine, ut amodo et semper,
natos nascente, ad sua et de suis eredibus sint potestate eos tenendum et dominandum, et
fobee et omnis sue utilitatis iusta ratione ibidem faciant, et de ipsa rebus infra ipsa mensuria
pastenarent ibidem abellanietum a pars sebtemtrionis de longitudo a parte et da pars
occidentis, et a parte orientis illut quod pastenamus abellanietum passi sexaginta, et de latitudo,
quantum est ipsa terra, et, ubi pastenamus ipso abellanietum, siant da una planta in
alia mensurati passi decem, et in illut quod pastenamus ipso abellanietum, fuerit ibidem
quertie, similiter siant da ipsa quertia usque planta de ipse abellane quod pastenamus passi
alii decem, et ipso quertietum da ipso abellanietum in supra usque ipsa via annualiter
cultemus, sicut meruerit, et quante glandi amodo et semper de tota ipsa tradictione annualiter
collexerint, tertiam inde darent ad pars ipsius, seu ad missum ipsius ecclesie, quando
illis et suis eredibus eum scire fecerint pro recipiendum ipso frudium, et due sortis sivi
abeant, et quante abellane de ipso abellanietum quod illis pastenaverit de bone abeliane,
amodo et usque decem anni completi ibidem collexerint, totum sue sint potestatis, et nullam
sortione inde ad pars ipsius ecclesie deant, et quante abellane de ipsi decem anni in antea
omni tempore annualiter ibidem collexerint, tertiam parte de ipse abellane secke deant ad
ipso missum ipsius ecclesie et due sortis inde illis sivi abeant; et amodo et usque quattuordecim
anni completi abeant illis vel suis eredibus in illut quod pastenaberint, abellanietum
operatum, et cultatum, et surtum de super et de subter, sicut de tantos annos locus
ipse meruerit, ut bene paread factum, et abinde in antea omni tempore suprascripta tradictio
per iamdicta mensuria teneant illis et suis eredibus ad lavorandum et frudiandum,
et omines, quem illis ibidem miserit ad tenendum et lavorandum et colligendum ipse abellane
et ipse glande, per illa ratione dibidendum annualiter cum pars ipsius ecclesie, sicut
supra legitur, et ipso missum, quando ibide direxerit pro recipiendum ipsa frudia sortione
ipsius ecclesie, illis et suis eredibus annualiter notrire secundum illorum possivilitate; et
que amodo et semper in ipsa tradictione annualiter seminaberint, deant inde ad pars ipsius
ecclesie annualiter terraticum secundum consuetudinem de ipso locum, et quale tempore
ad ipsi quodtuordecim anni in antea tota ipsa tradictio tenere et lavorare non boluerint
illis vel suis eredibus, inclita ipsa tradictio lavorata et cultata remittant da potestate ipsius
83
ecclesie, faciendum inde quod voluerint. Unde pro taliter per convenientia guadia mihi ipsi
iohannes et abbalzami pro pars et vice ipsius ecclesie dederunt, et mediatorem mihi posuerunt
se ipsis iohannes et balzamus, et per eadem guadia obligaberunt se et suis eredibus;
quod si taliter etc. Sequitur consueta formula. Berumtamen et non abeant illis aliquando
tempore de ipsa tradictione abscidere de ipse cerze, set semper ille cultate abeant,
quod scripsi ego romoaldus notarius.
+ Ego alfanus me subscripsi
+ Ego alderissi notarius me subscribsi.
Torna all'inizio