Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.393 » Pag 245 - 247

2.393
245
247

245
+ In nomine domini quarto anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius
filio gloriosi principibus, mense september prima indictione. Memoratorium factum ha me guido
filius quondam guaimarii comiti, quam et nos guaimarius et guaiferi germani filii quondam
guaiferii, eo quot ante bonorum hominibus qui supterscripti sunt, dedit et tradidimus nos at
pastenandum at medietatem iohanni filius ursi et ansifrede filius prandi de locum balintino
246
huna pecia de terra nostra baciba, quod communiter habemus in dicto locum balintino hubi
proprio at cesine computatur, que abet finis et mensuria terra ipsa; de uno latu qui est im
partis horientis fine rebus ecclesie sancti archangeli, sunt inde passos sexaginta tres: a pars
meridie fine ipsius iohanni et de eredes lupi, sunt inde per mensuria passos viginti septe et pedes
quattuor: ha pars occidentis fine de eredes landoari, sunt inde per mensuria passos septuaginta
hocto: a pars septemtrionalis fine nostra qui supra guidoni et guaimari et guaiferi, sunt inde
per mensuria passos quadraginta sex et pedes tres, et in medium locum est terra ipsa latitudo
passos triginta tres et pedes duo, totum at iuxto passum homini mensuratum. ec bero clausum
infra nominate finis et mensurie totum ipsorum qui supra iohanni et ansifrede at pastenandum
dedimus cum bice de bia sua. unde per bona combenientia guadia nobis qui supra guidoni
et guaimarii et guaiferi dederunt ipsi nominati iohannes et ansefreda, et mediatores nobis
posuerunt se ipsos tali ordine, ud amodo et usque decem anni completi ipsi qui supra iohannes
et ansifreda vel eorum filiis et eredes debeat tenere et pastenare ipsa pecia per supradicte finis
et mensurie; et nos autem vel nostrisque filiis et eredes defensemus ipsorum iohanni et ansefrede
vel ad eorum eredes tota et inclita ipsa pecia per supradicte finis et mensuriis cum bice
de biis suis da omnis homines omnique partibus, et non eos heorum tollere aut contrare
queramus ante ipso constitutum. iterum et quotcumque laborem seminaberit vel recollixerit
infra predicto clausum, nullam nobis exinde dare debeant usque ipso constitutum, et liceat
ipsi nominati iohannes et ansefreda vel eorum heredes in ipsa rebus fobee et omnem suam
hutilitatem facere, et eos pastenare harboribus et vitis, et faceret ibidem pastinum bonum
cultum et surtum et operatum, sicut lcous ipse meruerit; et amodo et usque decem anni
completi, de quantum vinum in ipso pastino fecerit vel labores, totum et inclitum illos sibi
habeant et faciant exinde omnia que eis placuerit; et da ipsi decem anni completi in antea
omni tempore debeat ipsi nominati iohannes et ansefreda vel eorum heredes laboraret ipso
pastino de super et de supto per supradicte finis et mensurie, ita ud in omnibus bene pareat
laboratum et cultatum, et per vindemie tempore debeat eos vindemiare hacto tempore, et
faciat nos vel missos nostros scire at recipiendum medietatem de ipso vino quem exinde fecerint
at palmentum: nos qui supra guido, guaimarius, guaiferius et nostris filiis et eredibus
tollamus omni tempore de ipso vino medietatem, et ipsi supradicti iohannes et ansefreda et
eorum heredes medietatem. et de quem semen seminaberit in ipsa rebus da ipsi decem anni
in antea, omni tempore deant nobis exinde terratico ad aream secundum consuetudinem loci
illius, quam omnem hannum concient nobis ipsi suprascripti et eorum heredes hunum organeum
da vino cum sua circla et spendio, et reponant eum in cellario nostro quod habuerimus
in eodem locum balintino, et communiter ducant ipsa sortione nostra de ipso vino ad
247
ipso cellario et reponant eos ibi in predicto horganeo; tantum in ipso horganeum non recipiamus
alium vinum, nisi quantum nobis da ipsi nominati iohannes et ansefreda et da eorum heredes
hebenerint. quot si ec omnia etc: Statuta multa triginta auri solidorum constantinianorum.
+ et unc brebem scripsi ego petrus clericus et notarius qui interfui.
+ ego madelfreda
+ ego grimoaldo
+ ego ioannes.
Torna all'inizio