Home » Fonti documentarie » Codice Diplomatico Verginiano - 01 » 1.40 » Pag 154 - 158

1.40
154
158

154
+ In nomine Domini. Vicesimo septimo anno principatus domni Paldolfi
excellentis simi principis, mense ianuario, sexta indictione. Ego Rodenandus
magister, filius Petri magistri, clarefacio quoniam pertinentem abeo rebus,
quod est vinea et terra in loco Rotule, ubi campu Neputaru dicitur et Caprulanu
nominatur, tam quod michi in sortem evenit ab Ilderadus magister germanus
meus et ab Aldemari patruo meo per brebe dibisionis, quibus a parte illorum
155
exinde aput me firmatum re teneor , quam et quod ibidem meo nomine
paratum abeo sicut continunt ipse mee scriptiones, quam et abeo ibidem ex eadem
rebus ad communem cum eodem Ilderadus magister germanus meus, velut
per omnia ipsa mea continunt monimina, quibus exinde aput me firmatam
reteneor. Modo vero tota et integram eadem rebus mea congruum abeo donare
iamdicto Ilderadi magistri germani mei. Set dum hoc intellexit Gaitelgrima
uxor mea, ideo valde me obsecrare cepit ut et ipsa a parte sua plicaret se
in hac donationem, propter quartam suam partem quibus exinde legibus est
perceptura per scriptum suum morgincaph, a me ei emissum atque firmatum
alio die nostre copulationis; ego autem preces eius benigne exaudivi, sicut ipsa
me deprecavit, et iuxta legem ego ei consensi. Quapropter ego qui supra Rodenandus
magister quam et ego iamdicta Gaitelgrima, que sum uxor eius, ideo
dum nobis congruum esse videtur, bona etenim nostra voluntate, quam et
pro firmam stavilitatem interessent subscriptos idoneos homines, et michi predicte
mulieri iuxta legem consentientem eodem vir et mundoalt meum in
cuius mundium me subiacere congnosco, per hanc quoque videlicet cartula ambo
unanimiter pariterque consensum donavimus tibi eidem Ilderadi magistri,
germano meoque Rodenandi et congnato meoque Gaitelgrime, integram, eadem
rebus nostra, quam superius patefecimus pertinentem abere in iamdicto
loco Rotule, ubi campu Neputaru dicitur et Caprulanu nominatur, et quibus
tota ipsa rebus unde ipsa portione nostra tibi donavimus, sicut prelegitur,
videtur esse ex omni parte per hec finis: de una parte fine ipsa via puplica
antiqua, qui descendit da arcu; de secunda parte fine alia via, qui descendit
a iamdicta via puplica antiqua qui descendit da arcu et descendit inter hec
rebus et rebus Persii clerici filii Ingnelpoti et descendit eadem via usque in
alia via puplica antiqua maiore, qui venit a civitate Abellino de subtus quod
est a pede fine eadem via puplica antiqua maiore qui venit ab eadem
civitate Abellino; de alia parte sicut termini sunt positi ab eadem via
usque in limite et ab inde revolbente et vadit usque in termite
illo, qui stare videtur ad ipsa ripa, et ab inde ascendit cum proprie ipse ripe nostre
et proprio ipso nostro viscilieto, et sicut ibidem termini stare videntur, et
abinde iterum ascendit per termini positi usque in termine illo, qui stare videtur
erga iamdicta via, qui venit da arcu, quod est priora fines. Infra hec vero
finis de tota eadem rebus donavimus tibi eidem Ilderadi magistri integram ipsa
portione nostra, quod michique Rodenandi a te venit in sortem, et totum
et integrum quantum ego ipse Rodenandus ibidem ex ea rebus meo nomine
paratum abeo, cum integra portione nostra de omnia quantum ibidem tecum
abemus ad communem, et ipsa alia rebus ex eo loco a foras predicte finis;
156
unde integram medietatem nostram tibi donavimus videtur esse per hec finis:
de duabus partibus fine predicta via puplica antiqua, qui descendit da arcu; de
alia parte sicut termini sunt positi inter hoc et rebus iamdicti Aldemari, patruo
nostro, et reconiungentes se in eadem via priora fines. Infra hec vero finis de
eadem rebus donavimus tibi integram ipsam nostram medietatem, et de hec
omnia supradicta nostra donationem nec nobis neque ad nostris heredibus nec
cuicumque alteri abendum nullam inde reserbavimus; set in integrum sicut prelegitur
una cum inferius et superius atque cum viis et anditis suis omnibusque
suis pertinentiis et cum integra ipsa casa nostra, quod ibidem abemus, et cum
ipsa nostra palmenta et ti ne nostre, quod ibidem abemus, et cum omni hordine
et pertinentia de predicta palmenta, trasactibo illut tibi eidem Ilderadi magistri
donavimus abendum et possidendum. Quam et donavimus tibi ipsi brebi
nostri de ipsa dibisione et ipse cartule nostre, qui sunt continentes quomodo
ex eadem rebus in nomine meoque Rodenandi abeo paratum cum integra portione
nostra de tota ipsa alia monimina ex eadem rebus pertinentes et continentes,
ut omni tempore tu et tuis heredibus et illis hominibus, cui exinde
per vos datum esse paruerit, et illorum heredibus pro defensionem illas abeatis
in omni hordine et ratione, velut hic subter legitur. Unde pro cuncta hanc
nostra donatione confirmandum suscepimus exinde a te iuxta legem launegilt
mantellum unum et trecentos tari boni de auro. Ea ratione ut amodo et semper
tu iamdictus Ilderadus magister et tuis heredibus et illis hominibus, cui exinde
per vos datum esse paruerit, et illorum heredibus eadem nostra donationem in
integrum, uti prelegitur, abere et possidere debeatis, securiter exinde faciendum
omnia quod volueritis sine nostra vel de nostris heredibus contradictionem
et sine cuiuscumque requisitione. Quod si aliquando tempore nos aut nostris
heredibus tecum aut cum tuis heredibus aut cum illis hominibus, cui exinde
per vos datum esse paruerit, aut cum illorum heredibus ex predicta nostra
donationem, quibus prelegitur, per quacumque inbenta ratione causare aut
contendere presumpserimus, querendum exinde vobis aliquid tollere vel minuare
aut contrare, seu de vestra illut vel exinde subtraere proprietatem et
dominationem, aut si hoc qualitercumque remobere quesierimus, ideo ante omnia
ducentos solidos constantinatos tam me ego qui supra Rodenandus magister
quam et meis heredibus et ego iam dicta Gaitelgrima, que sum uxor eius,
cum consensu et voluntatem eiusdem viri et mundoalt mei, quam et meis heredibus
tibi eidem Ilderadi magistri et ad tuis heredibus et ad illis hominibus,
cui exinde per vos datum esse paruerit, et ad illorum heredibus seu et ad illum
hominem, qui hanc cartula pro parte vestra nobis in causationem ostenderit,
componere obligamus; et in antea omni tempore exinde adversus vos per invitis
tacitis permaneamus per eadem obligata pena. Igitur autem obligo me ego
qui supra Rodenandus magister et meis obligo heredibus, et ego iamdicta Gaitelgrima,
que sum uxor eius, obligo me cum consensu et voluntatem eiusdem
viri et mundoalt mei, quam et meis obligo heredibus tibi eidem Ilderadi magistri
et ad tuis heredibus et ad illis hominibus, cui exinde per vos datum esse
paruerit, et ad illorum heredibus predicta nostra donationem in integrum, uti
158
prelegitur, ab omnibus hominibus ab omnique partibus antistare et defendere
amodo et semper una cum omnibus suis remeliorationibus secundum Langobardorum
legem per supradicta obligata pena; de colludio autem si a vobis
pulsatis fuerimus, ad sancta Dei evangelia legibus inde vobis satisfaciamus.
Sic namque ut quando volueritis, ut nos vel nostris heredibus illut vobis vestrisque
heredibus antistemus et defensemus, per omni vice quod vobis fuerit
oporte, remittite aput nos vel aput nostris heredibus ipsa monimina inde pertinentes
et continentes talem salbam, ut non sint cassata nec falsata, quatenus
nos illam ad legem ostendere valeamus et cum ea causare possamus, abendum
illam aput nos per dies triginta ad causandum et finem cum nostris causatoribus
exinde faciendum, et sic nos et nostris heredibus defendamus illut tibi tuisque
heredibus et ad illis hominibus, cui exinde per vos datum esse paruerit, et
ad illorum heredibus ab omnibus hominibus ab omnique partibus, velut superius
legitur; et semper, quando ipsa monimina nobis dederitis, sicut diximus,
nos debeamus vobis per omni vice guadia dare et mediatorem secundum legem
ponere ante notarium et bonis hominibus, ut ad completis predictis diebus
triginta iamdicta monimina retdamus vobis salbam quanta et quales vos
illas nobis dederitis per eadem obligata pena. Et quando per vos ipsos volueritis
fieri auctores et defensores ex predicta nostra donationem, potestatem
abeatis ipsi iamdicti brebi de ipsa dibsione et ipsa alia monimina inde pertinentes
et continentes ad legem ostendere, et cum vestris causatoribus exinde
causare atque contendere, omnemque definitionem exinde cum eis facite, quemammodum
nos exinde facere debuissemus, et predicta nostra donationem
per vos ipsos vobis defendite et securiter possidete; et in qualemcumque hominem
suspectionem abueritis, ut abeat de ipsa monimina inde pertinentes
et continentes, firmam potestatem abeatis exinde cum eis causare et contendere,
et ipsa monimina ab eis exigere, et pro defensionem illas abere in supradicta
ratione. Et ego ipsa mulier nomine Gaitelgrima hec omnia que feci sicut superius
legitur cum consensu et voluntatem eiusdem viri et mundoalt mei, feci
secundum legem. Quam te Carus clericum et notarium taliter scribere rogavimus.
Actum Beneventi. Feliciter.
+ Ego Adelhisi.
+ Ego Donumdei notarius me subscripsi.
Torna all'inizio