Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 04 » 4.627 » Pag 157 - 159

4.627
157
159

157
+ In nomine domini dei salvatori ihesu cristi temporibus domni sergii gloriosi ducis et
imperialis patricii, anno octabo, die quintadecima mensis ianuarii, indictione octaba, amalfi.
Chartula firma merisi divisionis a nobis videlicet sergio filio lupino de maurone comite,
quam et a nobis maria filia constantini de mansone comite et relicta quondam mansonis
bonememorie filius suprascripti lupini de maurone comite, et lupinus et constantinus germanis,
genitrix et filiis, qui sumus veri cognati atque tii seu nepotis, et nos suprascriptis
maria et lupinus sumus pro vice nostra et pro vice de costantino filio et fratri nostro, et
nos quindeniiamus a parte sua, eo quod parvulus est et infra etate, qualiter per bona convenientia
placuit inter nos dividere et diffinire plenarium et integrum ipsum casalem nostrum
de fonti cum fabrice, quante ividem havet, qui fuerat de suprascripto lupino patri
et socero nostro atque havio, et nobis obbenit pro ipsa portionem de domne anne bone recordationis
uxorem eius, quod divisimus in tertiam partem, ut ego suprascriptus sergius
tollere exinde partes duas, et nos suprascripta maria et lupinus et constantinus partem
unam, quemmammodum continet ipse testamentus de suprascripta anna genitricem et socera
atque avia nostra, et divisimus illud caput fixum de susu in iusu, ut iam diximus,
in tres portionis: de ipso a parte de salerno, sicut limpido demonstrat ipse cantus: de supra
a partibus de salerno de ipsu buttaru in susu per ipsi termines fabriti, in quantum est
vinea usque at ipsa silva, et una cum predicto buttaru et ipsa cirvinara de supra ipsum
astragum de predicto buttarum, et a subtus ipsum buttarum in iusu indat mare sic limpido,
sicut demonstrat ipse cantus de ipsu buttarum, qui est coniunctus cum ipsum parietem
de ipsa cammara solarata usque in ipsa sepale da mare, et indat partibus de salerno
usque in finem de ipsum pastinum de alferana germana et cognata et tia nostra;
set inter isto et ipsum pastinum siat ipsa via at ipsi casalis de ipse germane et cognate
nostre et de ipsa ecclesia et at causa nostra; de isto totum cum ipsum balneum et
cum cannetum et fructora, et omnia infra se haventibus et pertinentibus, fecimus una
158
portionem; et de ipso de media loca, ab ipso predicto canto de suprascriptum buttarum in
susu per ipsi termines fabriti et indat parte de sancto felice usque in ipsum cantum a
parte de cetara de ipsa cammara solarata in susu usque in tallea de ipso fico, ubi battivimus
ipsa cruce, et at cuius tallea est fabritus ipse columnellus et sic directum in susu
per ipsi termines fabriti, in quantum est vinea usque at ipsa silva, et cum ipsum palmentum
et labellum qui est a supra ipsum buttarum, et cum ipsum furnum qui est iuxta
ipsa cammara, et in iusu a subtus ipsa cammara indat mare, quantum continet tota ipsa
predicta cammara, et revolvet angulum ab ipso canto de iusu indat partibus de cetara
passi cammisali tres et palmos tres iustos per directum, sicut ipse iamdictus cantus demonstrat
usque in ipsa sepale da mare cum medietatem de ipsa predicta cammara et de
ipsa casa de subtus nominatim ipsam medietatem, que est a parte de ipsum predictum
buttarum, set canne et fructora et omnia infra se haventibus fecimus exinde aliam portionem,
nec non et de ipso alio qui est a parte de cetara, quantum est ab ipsi predicti
columnelli usque in finem de sancto felice at caput et a latus et usque at ipsum columnellum
et in iusu usque in ipsa sepale da mare, una cum ipsum palmentum et labellum
qui est fabritus ante ipsa casa de subtus ipsa cammara, et cum ipsa cervinara de supra
ipsum predictum palmentum et lavellum, nec non et cum ipsa reliquam medietatem de
ipsa cammara et de ipsa casa de subtus nominatim ipso qui est a parte de cetara, et cum
canne et fructora et omnia infra se haventibus fecimus exinde aliam portionem: ipse parietis,
qui venet per media ipsa cammara et per media ipsa casa de subtus ambe parti
mittat ipsa terra quam prindet ipse parietis, et ambe parti illum fabricet a terra usque
susu; vie vero tote tres portionis haveat a mare per sua causa indat ipsa fontana et at
ipsa ecclesia, et ubi pergere voluerit, haveat viam ipsa pars a salerno, et ipsa de media
loca per ipsa portionem qui est a parte de cetara per ipsum cancellum, similiter et ista
portio haveat viam per ipsa portionem de media loca, et per ipsa portionem a parte de
salerno, si voluerit pergere, indat partibus de salerno; et iste predicte vie, quam diximus
havere, haveat ille tote iste suprascripte portionis cum omnia que voluerint, sine
damnum faciendum qui tulerit ipsum buttarum, si voluerit fabricare solareum supra ipsum
astragum, potestatem haveat; ipsa portio de media loca qui est a subtus ipsa cammara,
haveat viam ante ipsam regiam de ipsa casa de subtus ipsa cammara at ipsa portionem
suam de supra ipsa cammara et at ipsa portionem suam de ipsa cammara; et ipsa portio
qui est a parte de ipsum cancellum, haveat viam per sua causa et ipsa portionem suam
de ipsa cammara et per causa de ipsa portionem de media loca; hic vero de ipsum angulum
quod facit ipsa portionem de media loca, indat ipsum cancellum, melius reclaramus,
159
ut ubi complet ipsis suprascriptis tres passi cammisali et tres palmos iustos, quod superius
diximus, sic at limpido in iusu usque at ipsa sepale da mare, siat ipsa finis de ipsa
portione de media loca, et in susu ascendat ipsa finis eius, ut supradiximus, et ipsa via
quam havet ipsa portio a parte de cetara, et ipsa de media loca indat salerno, haveat
eam a supra ipsum palmentum qui est a supra ipsum buttarum per traversum, et exeat
in ipsa via qui est inter ipsa portionem a parte de salerno et ipsum pastinum de suprascripta
alferana. Quarum nos suprascripta maria et lupinus apprehensimus nobis pro ipse
portionis nostre et pro constantino filio et germano nostro ipsa pars qui est a parte de
cetara per ipse finis, quod superius diximus, et cum ipsum palmentum et labellum, et cum
ipsa media cammara et media casa de subtus, sicut superius legitur, et cum omnia infra
se haventibus et pertinentibus, et cum ipse vie sue, quemmammodum superius reclaratum
est, et refudimus solidos tres at ipse alie due portionis, et mihi suprascripto sergio remansit
ambe ipse suprascripte portionis; ipsa a parte de salerno et ipsa de media loca per
ipse finis, quod superius diximus, et cum ipsum buttarum et media ipsa cammara et media
ipsa casa de subtus, et cum ipsum palmentum, et labellum, et valneum, et furnum,
nec non et cum omnia infra se haventibus, et cum ipse vie sue et omnia sua pertinentia,
sicut superius legitur, et cum ipsis solidi tres, et in omnibus inter nobis eos divisimus,
et nobis exinde apprehensimus, et unusquisque de nobis faciat de sua portionem que voluerit:
qui se de nobis extornare voluerit, perdat portionem suam; ipsi vero platamones
et quantum est ab ipsa sepale in foras indat mare, et ipse pastinus qui est in caput de
ipsum predictum casalem, et silva, atque saliceta, et inserteta, et media ipsa ecclesia
sancti felicis cum tota sua pertinentia, et ipsa aqua vel omnia cum omnibus, quantum in
fonti havemus ab ipso, quod superius partivimus, in foras, in domnico nobis remansit, ut
nos sergius haveamus exinde partes duas, et nos suprascripta maria et lupinus cum costantino
filio et fratri nostro partem unam, hoc est tertia.
+ Ego manso filius constantini filii mansonis comitis testis sum
+ Ego iohannes filius pardi testis sum
+ Mauronus filius musci de maurone testis sum
+ Sergius filius lupini de sergio dentice testis sum
+ Ego leo filius tauri de leone de urso comite testis sum
+ Ego constantinus presbiter scriva hanc cartulam merisi manu propria scripsi.
Torna all'inizio