Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 02 » 2.260 » Pag 62 - 63

2.260
62
63

62
+ In nomine domini anno tricesimo septimo principatus domni nostri gisolfi glorioso principe,
mense iulius duodecima indictione. memoratorium factu a me landolfus filius bone memorie
domni atenolfi, qui fuit princeps benebenti, eo quod ante supscripti testes vona sua bolumtate
guadia mihi dedit ursu filius stefani et mediatorem mihi posuid se ipsum; et per eadem
guadia obligabit se tali ordine, ut amodo et usque quinque anni completi tenere ad laborandum
una clusuria de terra cum binea mea et castanietum uno teniente, quod habeo in silia per ec finis:
de una parte flubio pecentinu: de alia parte terra nostra, et de alio capite similiter fine terra
mea, quod paratum abeo da benedictulo, et de alia parte terra baciba et binea mea, quod paratum
abeo da iohannes presbiter filius teudi et da ipsum benedictulo et da nepoti sui. ideo tota et
inctita ipsa terra cum binea et castanietum infra ipse finis usque ipsi quinque anni sue potestatis
tenere et laborare, ipsa binea potare, ligare, propaginare, scolciare, zappare, inpalare, arare, et
sic tota eas laborare, ut bene paread laborata, sicut loci illius est consuetudo, ut tota proficiant
et non dispereant; et omnis binum et poma, quam exinde exierid, totum ibique ad palmentum
dibidant per medium cum missus noster; pars nostra tollad eos medietatem, et ille medietatem:
63
ipso castanietum colligere sicut meruerid, et tote ipse castanee seccare, et secce ille medietatem
nobis dare et medietatem sibi eos abeant; ad completi autem ipsi quinque anni inclita ipsa rebus
remittant ad nostra potestate. quod si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierint remobere
aut contrare, et talia nobis non adimpleberint, componere obligabit se mihi meique eredibus
decem solidos costantinos, et omnia suprascripta per inbitis nobis adimplerent. et hunc
brebem scripsi ego teodericus notarius et interfui.
+ ego radecisi
+ ego ademari
+ ego madelmo
+ ego arechisi.
Torna all'inizio