Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 07 » 7.1227 » Pag 291 - 292

7.1227
291
292

291
MCCXXVII
A. D. 1056
+ In nomine domini quintodecimo anno principibus salerni domni nostri Gisulfi gloriosi
principis, mense aprilis, nona indictione. Ideo qui ego urso filius quondam nicola,
qui sum commorante in locum, qui camilla dicitur, actum cilentum, coinspirante dei misericordia,
compulsus sum beste sancti moniales accipere, et per allocutione bonorum
hominum et mee vone boluntatis, taliter fuit, ut ipsa sortionem mea, que michi contingit
in ipso monte de cilento et terra cupo fiant per me hoffertum in sancto Archangelo
monasterio de monte cilento; tamen modo declaro, quia fratres duo, cuius nomina sunt
amato et leo, et modo per illorum combenientiam, sicut illorum placavilem fuit, remisit
ego eis omnis rebus mea movile et inmobentibus, quantum quantoque me visus fui abere
per tota finibus lucanie, et ipsi predicti mei germani similiter remiserunt michi medietatem
de tota iamdicta rebus de ipso mons de cilento, sic tamen modo quantum ipsa
rebus de predicto mons michi atbenit, tota et inclita fiat de iamdicto monasterio sancti
michaelis archangeli; et quando necesse fuerit at ipsum abbatem, vel at suos successores
292
ipsa mea sortione, qualiter dictum est, sortio et finis angnoscendum, ut ego meique
eredes per os ipsos perbeniat, at videndum bobis ipsum nostrum roboreum scriptum,
qualiter illud cum nostris consortibus retinuimus, ut ipse rebus et finis et sortionem angnoscatis,
et sortionem, sicut superius dictum est, recipiatis. Et hego meipsum prefatus
monasterio monachus constituto, ut post meum hobitum in eodem monasterio, vel diebus
vite mee, ibidem me constituo. Interea ego qui supra dictus urso, de sicut me voluntatis
complacuit, ante vonorum hominum suprascriptorum testium confirmo unc videlicet scriptum
meaque offersione, ut ipse domnus abbas iaquintus, et suo successore, et pars prefati
monasterii cuncte suprascripte rebus, qualiter dictum est, abeat, et possideat, et dominet,
et faciatis omnia, que volueritis cum aquis, finis et vice de viis, At securiter et
firmiter amodo et semper tu predictus domnus iaquintus abbas tuique successoribus, et
pars ipsius prefatum monasterium ipsa predicta rebus avendum, cum omnia infra se abentibus
at faciendum quod bolueritis. De qua per combenientiam ego iamdictus urso guadia
tivi domno iaquinto abbati dedit, et mediatorem tibi posui maraldo presbiter et filius
quoddam iohanni abitatore in predicto locum, unde nos sumus. et per ipsa guadia obligo
me et meis eredibus amodo et semper defensandum inclita predicta nostra offertione in
predicto monasterio tibi domno abbati et at tuo successore, qualiter super rebus declarat,
da omnis homine, ac omnique partibus et da omnis umana pars persona. et quando
pars ipsius monasterii, vel eius rectores, autores inde esse voluerit, vel defensores, licentiam
exinde abeat inde causare et finem facere cum omni monimine et ratione, quas
inde ipsum prefatum monasterium abuerit, et, sicut diximus, ad angnoscendum sortes et
finis, sicut me contigit per nos et per nostros consortes abeatis ad dibidendum ipsum
preceptum de ipsa predicta rebus continentem, et quando per bos angnoscendum ipsum
scriptum abevitis, nobis restituatis ipsum nostrum roboreum scriptum pertinentibus. Quod
si taliter etc: Sequitur consueta formula, statuta mulcta quinquaginta auri solidorum
Constantini. Et taliter scripsi ego smaragdus clericus et notarius, actus cilentus et
interfui.
+ Ego raidolfus.
+ Singnu manu godini.
Torna all'inizio