Home » Fonti documentarie » Codex diplomaticus Cavensis - 05 » 5.854 » Pag 234 - 235

5.854
234
235

234
+ In nomine domini quadragesimo septimo anno principatus domni landolfi gloriosus
princeps, et vicesimo tertio anno principatus domni paldolfi filii eius, mense iunius, prima
indictione. Memoratorium factum a nobis iohanne et simeonem .germani filii iohanni, eo
quod ante nobiliorum subscriptorum testium venimus nos in vonam combenientiam cum
petrus presbiter filius genci et cum iohannes filius cuidam marandi …. vona sua volumtatem
ordinem combenientie iusta legem dederunt et tradiderunt nobis una pecia de rebus suas
qui est veterale, cum arboribus fructiferi quod abunt in loco vaneo, ad pastinandum nucillitum,
et castanei palumbuli ibidem ensetandum ipsa mela et nuci qui ibidem sunt, cultandum
amodo et usque tredecim anni completi per ec finis: de una parte fine aqueducto
qui est inter ec rebus et rebus nostra, quod ipsi nobis dederunt pro ipso quod nos eorum
pastinaret debemus, sicut supradiximus, descendentem de ipso aqueducto usque in ribus
de cirasulum: de alia parte fine ipso ribus de cirasulum: de alia parte fine sicut media
sepe decernit: de alia parte fine via. Infra omnes iamdicte finis totam et integram ipsa
235
pecia de rebus nobis dederunt et tradiderunt, ut amodo et usque iamdictum constitutum
conpletum nostre sit potestatis et de nostris eredibus illos tenere et dominare, et ipse
nuci et mela cultare, et ipsi castanei ensetare palumbuli, et de quantum vacuum exinde
est, debeamus pastinare nucillitum, ut a predictum constitutum completum abeamus ipsum
castanietum ensetatum palumbuli et cultati et studiati voni, sicut voni palumbuli meruerit,
et ipso vacuum abeamus pastinatum nucillitum vonum et prisum et cultatum, sicut
vonum nucillitum meruerit, et ipse nuci et ipsa mela abeamus cultata vona, et amodo et
usque iamdictum constitutum completum debeamus nos et nostris eredibus ipsi castanei
et ipsa poma salbum facere iusta ordinem et colligere, et daret exinde eorum et ad illorum
eredibus medietatem, reliqua medietatem nobis abeamus; et de quantum ibidem
laboraberimus, damus exinde eorum terram quod de decem sortis una sortem a predicto
constituto completum totam ipsa pecia de rebus aput ipsi et suis eredibus remittamus: tantum
exinde exceptuabimus ipsa labandara, quod comune abere debemus nos et nostris
eredibus cum ipsi et cum illorum eredibus, qui est ipsa labandara per mensuria ab agirum
passi decem, proinde debemus ipsa pecia de rebus pastinare et cultare, sicut prediximus, pro
quod dederunt nobis una pecia de rebus ibique coniunta, sicut una cartula nostra continet;
verumtamen, si ipsi predicti petrus presbiter et iohannes ipsa iamdicta pecia de rebus per
iamdicte finis aut illorum eredibus daturam abuerit, sic statuerunt, ut nullis ominibus illut
dare debere preter nobis et ad nostris eredibus iusto a nos recipientes pretium, quod adpretiatus
fuerit per doctos omines, facientes nos scire per tribus dies inter constitutum et
constitutum dies duodecim, que fiunt triginta et sex; postmodum, si noluerimus aut non
potuerimus illos emere, potestatem abeant ipsi et illorum eredibus dare cui voluerit,
sine contradictionem nostra et de nostris eredibus, et amodo et usque iamdictum constitutum
conpletum illut nobis non tollere, neque contrare, nec nullam sortiam nobis ibidem
non faciant nec ipsi, nec illorum eredibus, nec omo pro illorum partibus, et iusta
legem illos nobis da omnes omines defensare: de taliter nobis conplenda omnia in ipso ordinem,
sicut superius legitur, vona eorum voluntatem guadia nobis dederunt et mediatores
posuerunt se ipsi oc tinorem. Quod si ec omnia, sicut superius legitur, ipsi et illorum
eredibus nobis et ad nostris eredibus non adinpleberit, aut si retornare aut remobere
quesierit, biginti aurei solidi constantini nobis componere obligaberunt, et cuncta
que prelegitur conplire nobis per inbitis per supradicta guadia, et se ipsi mediatores et
pena obligata. Et Ego gualfus archisubdiaconus et notarius oc brebe scripsit et interfuit.
+ EGO FALCO
+ Ego ioannes.
Torna all'inizio