+ In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Tancredus cupersani
quondam. filius. goffridi comitis. qui sum dominus castelli riniani. Dum nil
in mundo firmum esse vel stabile credens sed omnia caduca et in lubrico
posita. Timens etiam ne mihi intestato mors omnium communis subriperet.
Magno affectu piaque devotione totis viribus deo et sancte ecclesie
ecclesiasticisque personis indesinenter obsequium exibere volo. Cumque
mihi gratum sit servos dei et precipue viros ecclesiasticos pro salute mea
mearumque heredum deum exorantes honoribus et beneficiis munerari.
Intuens ego idem predictus tancredus intimam dilectionem et fidelitatis sinceritatem
fidelium servorum de ecclesia beati leonardi lame volarie habitantium
et continuam orationem quam ipsi pro salute mea meorumque
heredum atque omnium christianorum deo effundere non cessant. Cumque
hi reverendi servi dei necessitatem de terris seminationum et de olivis
patientes honorificum michi visum est auctoritate mea meorumque heredum
vel successorum terras et oleastros pro olivis inserendis eis donare.
Laudatione igitur amicorum meorum et obsecratione bonorum hominum
riniani pro redemptione anime patris et matris mee omniumque meorum
parentum pro salute quoque mea hac meorum heredum vel successorum
122
honore. coram marcisio iudice et bonis hominibus riniani testibus subnotatis
per fustem voluntarie concedo et do prephate ecclesie beati leonardi
lame volarie terram et oleastros quas habet in pertinentiis predicti
riniani inter flumen candelarii. et forestam meam que his finibus circumdantur.
Recipiente eas. Vito priore ipsius ecclesie cum Iohele milite riniani
suo advocato. Primus finis incipit a magno vado predicti fluminis
candelarii quod vocatur tamaricis et ascendit per viam que vadit ad sanctum
Iohannem rotundum usque ad summitatem de castelluzzo. Secundus
incipit a summitate de castelluzzo et vadit per murices predicte foreste. sicut
pluviarum aque discurrunt usque ad vallem que vocatur lama puzzi. Tertius
qualiter descendit per ipsam lamam et currit iuxta molinum vetere usque ad
prephatum flumen candelarii. Quartus revolvit per ipsum flumen et venit usque
ad vadum prioris finis. Hanc vero donationem ego predictus tancredus ita do
ut amodo in antea prephate terre et oleastri cum eorum pertinentiis et cum
omnibus aliis arboribus cultis et incultis cum ingressibus suis. et cum omnibus
in se habentibus omnino sint de predicta ecclesia sancti leonardi et
de suis rectoribus sicut per predictas fines congiravimus absque mea meorumque
heredum vel successorum contrarietate vel impeditione. Sed omnibus
modis omnibus in temporibus ab omnibus hominibus defensores eis
exinde maneamus. Si quis autem hanc nostram donationem seu largitionem
violaverit atque diminuerit sciat se primum ut sacrilegum iram dei
et eius maledictiones incurrere atque prephate ecclesie super altare auri
puri libras decem componere. et ad ultimum nostram vindictam et inimicitiam
nostrorum heredum vel successorum in quantum poterimus promereri.
Ad huius etiam donationis firmitatem hoc preceptum ionathe nostro
rinianensi notario scribere iussimus. ac signo sancte crucis nostris propriis
manibus designavimus. Hactum anno incarnationis millesimo centesimo
vicesimo nono. Mense aprilis indictione septima.
+ Signum manus mee predicti Tancredi cupersani.
+ Signum propriis manibus benedicti stratigote.
+ Ego qui supra markisius iudex.
+ Signum propriis manibus sassonis vicecomitis.
+ Signum manibus osmundi militis.
123
+ Signum propriis manibus henrici militis.
+ Signum propriis manibus andree capud torti.
+ Signum propriis manibus pauli filii mingi.
+ Signum propriis manibus iohannis spolitini.
+ Signum propriis manibus benedicti spolitini foresterii.
+ Signum propriis manibus dopnelli foresterii.
|